previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XIX De coeliaco ventriculi morbo.

Sed hic quidem morbus et acutus est, et inter intestina stomachumque versatur sic, ut, cujus potissimum partis sit, non facile dici possit; in ipsius vero ventriculi porta consistit is, qui longus esse consuevit: χοιλιαχός a Graecis nominatur1. Sub hoc venter indurescit, dolorque ejus est: alvus nihil reddit, ac ne spiritum quidem transmittit: extremae partes frigescunt, difficulter spiritus redditur. Commodissimum est inter initia calida cataplasmata toto ventri imponere, ut dolorem leniant: post cibum vomere, atque ita ventrem exinanire: proximis deinde diebus cucurbitulas sine ferro ventri et coxis admovere: ventrem ipsum liquare dato lacte, et vino salso, frigido; si tempus anni patitur, etiam viridibus ficis: sic tamen, ne quis aut cibus, aut humor universus detur, sed paulatim. [3] Ergo per intervalla temporis sat est cyathos binos ternosve sumere, et cibum pro portione hujus: commodeque facit cyatho lactis cyathus aquae mixtus, et sic datus: cibique inflantes et acres utiliores sunt; adeo ut lacti quoque recte contritum allium adjiciatur. Procedente vero tempore, opus est gestari; maximeque navigare; perfricari ter aut quater die sic, ut nitrum oleo adjiciatur; perfundi aqua calida post cibum; deinde sinapi imponere per omnia membra, excepto capite, donec arrodantur et rubeant; maximeque si corpus durum et virile est: [4] paulatim deinde faciendus est transitus ad ea, quae ventrem comprimunt. Assa caro danda, valens et quae non facile corrumpatur: potui vero pluvialis aqua decocta, sed quae per binos ternosve cyathos bibatur. Si vetus vitium est, oportet laser quam optimum ad piperis magnitudinem devorare: altero quoque die vinum bibere: interdum interposito cibo singulos vini cyathos sorbere: ex inferiori parte infundere pluviatilem egelidam aquam, maximeque si dolor in imis partibus remanet.

1 cf. cap. 21

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
hide References (12 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: