previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XIV De viscerum morbis, et primo de pulmone.

A compagine corporis ad viscera transeundum est; et in primis ad pulmonem veniendum; ex quo vehemens et acutus morbus oritur, quem περιπνευμονιχόν Graeci vocant. Ejus haec conditio est: pulmo totus afficitur: hunc ejus casum subsequitur tussis, bilem vel pus trahens, praecordiorum totiusque pectoris gravitas, spiritus difficultas, magnae febres, continua vigilia, cibi fastidium, tabes. Id genus morbi plus periculi, quam doloris habet. Oportet, si satis validae vires sunt, sanguinem mittere: si minores, cucurbitulas sine ferro praecordiis admovere. [2] tum, si satis valet, gestando aegrum digerere: si parum, intra domum tamen dimovere; potionem autem hyssopi dare, cum quo [p. 140] ficus arida sit incocta; aut aquam mulsam, in qua vel hyssopum, vel ruta decocta sit; frictione uti diutissime in scapulis, proxime ab his in brachiis et pedibus et cruribus, leniter contra pulmonem; idque his quotidie facere. Quod ad cibum vero pertinet, huic nec salsis opus est, neque acribus, neque amaris, neque alvum adstringentibus, sed paulo lenioribus. [3] Ergo primis diebus danda est sorbitio ptisanae, vel alicae, vel oryzae, cum qua recens adeps cocta sit: cum hac sorbile ovum, nuclei pinei ex melle, panis vel elota alica ex aqua mulsa: potui deinde non solum pura aqua, sed etiam mulsa egelida, aut, si aestas est, etiam frigida; nisi quid obstat. Haec autem altero quoque die, increscente morbo, dare satis est: ubi in incremento constitit, quantum res patitur, ab omnibus abstinendum est, praeterquam aqua egelida. Si vires desunt, adjuvandae sunt aqua mulsa. Prosuntque adversus dolores imposita calida fomenta, vel ea, quae simul et reprimunt, et emolliunt: [4] prodest impositus super pectus sal bene contritus, cum cerato mixtus; quia leviter cutem erodit, eoque impetum materiae, quo pulmo vexatur, evocat. Utile etiam aliquod malagma est ex iis, quae materiam trahunt1. Neque alienum est, dum premit morbus, clausis fenestris aegrum continere: ubi paulum levatus est, ter aut quater die, fenestris aliquantum apertis, purum aerem recipere. Deinde in refectione pluribus diebus a vino abstinere; gestatione, frictione uti; sorbitionibus et prioribus cibis adjicere, ex holeribus porrum, ex came ungulas, et summa trunculorum atque pisciculos sic, ut diu nihil nisi molle et lene sumatur.

1 cf. Hippoc. Vict. rat. in acutis § 7

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: