previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XIII De laterum doloribus.

Stomachus lateribus cingitur; atque in his quoque vehementes dolores esse consuerunt. Initium vel ex frigore, vel ex ictu, vel ex nimio cursu, vel ex morbo est: sed interdum malum intra dolorem est, isque modo tarde, modo celeriter solvitur; interdum ad perniciem quoque procedit, oriturque acutus morbus, qui πλευριτιχός a Graecis nominatur. Huic dolori lateris febris et tussis accedit: et per hanc excreatur, si tolerabilis morbus est, pituita; si gravis, sanguis. [2] Interdum etiam sicca tussis est, quae nihil emolitur: idque primo vitio gravius, secundo tolerabilius est. Remedium vero est magni et recentis doloris, sanguis missus. At, sive levior, sive vetustior casus est, vel supervacuum, vel serum id auxilium est; confugiendumque ad cucurbitulas est, ante summa cute incisa. Recte etiam sinapi ex aceto super pectus imponitur, donec ulcera pustulasque excitet; et tum medicamentum, quod humorem illuc citet. [3] Praeter haec circumdare primum oportet latus hapso lanae sulpuratae; deinde, quum paulum inflammatio se remisit, siccis et calidis fomentis uti. Ab his transitus ad malagmata est. Si vetustior dolor remanet, novissime resina imposita discutitur. Utendum cibis potionibusque calidis; vitandum frigus: inter haec tamen non alienum est extremas partes oleo et sulphure perfricare; si levata tussis est, leni lectione uti; jamque et acres cibos, et vinum meracius assumere. Quae ita a medicis praecipiuntur, ut tamen sine his rusticos nostros epota ex aqua herba trixago satis adjuvet. [4] Haec in omni lateris dolore communia sunt: plus negotii est, si acutus quoque morbus is factus est. In hoc praeter ea, quae supra posita sunt, haec animadvertenda sunt: ut cibus sit quam maxime tenuis et lenis, praecipueque sorbitio, eaque ex ptisana potissimum, aut jus in quo porrus cum pullo [p. 139] gallinaceo coctus sit; idque non nisi tertio quoque die detur, si tamen per vires licebit; potui vero aqua mulsa, in qua hyssopum, aut ruta decocta sit. [5] Quae quibus temporibus danda sint, ex ratione levatae febris apparebit; sic, ut in remissione quam maxima dentur: cum eo tamen, ut sciamus non esse ejus generis tussi aridas fauces committendas: saepe enim, ubi nihil est quod excreetur, continuatur, et strangulat. Ob quam causam dixi etiam pejus id genus esse tussis, quod nihil, quam quod pituitam moveret. Sed hic vinum sorbere, ut supra praecepimus, morbus ipse non patitur: in vicem ejus cremor ptisanae sumendus est. [6] Ut his autem in ipso morbi fervore sustinendus aeger est, sic, ubi paulum is se remisit, alimenta pleniora, et vini quoque aliquid dari potest: dum nihil detur, quod aut refrigeret corpus , aut fauces asperet. Si in refectione quoque manserit tussis, intermittere oportebit uno die; posteroque cum cibo vini paulo plus assumere. Atque incipiente quoque tussi, tum non erit alienum, ut supra quoque positum est1, vini cyathos sorbere: sed in hoc genere valetudinis dulce, vel certe lene commodius est. Si malum inveteravit, athletico victu corpus firmandum est.

1 cf. cap. 10

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: