previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


III Incipiente febre signa mala vel bona.

Ubi vero febris aliquem occupavit, scire licet, non periclitari, si in latus aut dextrum aut sinistrum, ut ipsi visum est, cubat, cruribus paulum reductis; qui fere sani quoque jacentis habitus est1; si facile convertitur2; si noctu dormit, interdiu vigilat3; si ex facili spirat4; si non conflictatur; si circa umbilicum et pubem cutis plena est5; si praecordia ejus sine ullo sensu doloris aequaliter mollia in utraque parte sunt6. [2] Quod si paulo tumidiora sunt, sed tamen digitis cedunt et non dolent, haec valetudo, ut spatium aliquod habebit, sic tuta erit. Corpus quoque, quod aequaliter molle et calidum est, quodque aequaliter [p. 33] totum insudat, et cujus febricula eo sudore finitur, securitatem pollicetur7. [3] Sternumentum etiam inter bona indicia est, et cupiditas cibi vel a primo servata, vel etiam post fastidium orta. Neque terrere debet ea febris, quae eodem die finita est; ac ne ea quidem, quae, quamvis longiore tempore tenuit, tamen ante alteram accessionem ex toto quievit, sic ut corpus integrum, quod εἰλιχρινές Graeci vocant, fieret. [4] Si quis autem incidit vomitus, mixtus esse et bile et pituita debet; et in urina subsidere album, laeve, aequale; sic ut etiam, si quae quasi nubeculae innatarint, in imum deferantur8. [5] At venter ei, qui a periculo tutus est, reddit mollia, figurata, atque eodem fere tempore, quo secunda valetudine assuevit, modo convenientia iis quae assumuntur. Pejor cita alvus est: sed ne haec quidem terrere protinus debet, si matutinis temporibus coacta magis est, aut si procedente tempore paulatim contrahitur, et rufa est, neque foeditate odoris similem alvum sani hominis excedit9. [6] Ac lumbricos quoque aliquos sub fine morbi descendisse, nihil nocet10. Si inflatio in superioribus partibus dolorem tumoremque fecit, bonum signum est sonus ventris inde ad inferiores partes evolutus; magisque etiam si sine difficultate cum stercore excessit11.

1 Progn. § 3

2 § 9

3 Progn. § 10

4 Progn. § 5

5 cf. Aph. II, 35

6 Progn. § 7

7 cf. Progn. § 6

8 cf. Progn. § 12–13

9 cf. Progn. § 11

10 Ibid.

11 Aph. IV, 73; Coac. 285; Progn. § 11

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
hide References (6 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: