previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XV De gestatione.

Gestatio quoque longis et jam inclinatis morbis aptissima est: utilisque est et iis corporibus, quae jam ex toto febre carent, sed adhuc exerceri per se non possunt; et iis, quibus lentae morborum reliquiae remanent, neque aliter eliduntur. Asclepiades etiam in recenti vehementique, praecipueque ardente febre, ad discutiendam eam, gestatione dixit utendum: [2] sed id periculose fit; meliusque quiete ejusmodi impetus sustinetur. Si quis tamen experiri volet, sic experiatur, si lingua non erit aspera, si nullus tumor, nulla durities, nullus dolor visceribus, aut capiti, aut praecordiis suberit. Et [p. 61] ex toto numquam gestari corpus dolens debet, sive id in toto, sive in parte est; nisi tamen solis nervis dolentibus; neque umquam increscente febre, sed in remissione ejus. [3] Genera autem gestationis plura sunt; quae adhibenda sunt et pro viribus cujusque, et pro opibus; ne aut imbecillum hominem nimis digerant, aut humili desint. Lenissima est navi, vel in portu, vel in flumine; vehementior vel in alto1, vel lectica; etiamnum acrior vehiculo. Atque haec ipsa et intendi et leniri possunt. Si nihil horum est, suspendi lectus debet, et moveri: si ne id quidem est, at certe uni pedi subjiciendum fulmentum est, atque ita lectus huc et illuc manu impellendus2.

Et lenia quidem genera exercitationis infirmis conveniunt valentiora vero iis, qui jam pluribus diebus febre liberati sunt; aut iis, qui gravium morborum initia sic sentiunt, ut adhuc febre vacent, quod et in tabe, et in stomachi vitiis, et quum aqua cutem subiit, et interdum in morbo regio fit; aut ubi quidam morbi, qualis comitialis, qualis insania est, sine febre, quamvis diu, manent. In quibus affectibus ea quoque genera exercitationum necessaria sunt, quae comprehendimus eo loco, quo, quemadmodum sani, neque firmi homines se gererent, praecepimus3.

1 vid. p. 65, 1. 38

2 cf. Orib. T. I, p. 661

3 I, 2

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
hide References (8 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: