previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XIV De frictione.

De frictione vero adeo multa Asclepiades, tamquam inventor ejus, posuit in eo volumine, quod Communium Auxiliorum inscripsit, ut, quum trium tantum faceret mentionem, hujus et aquae et gestationis, tamen maximam partem in hac consumserit. Oportet autem neque recentiores viros in iis fraudare, quae vel repererunt, vel recte sequuti sunt; et tamen ea, quae apud antiquiores aliquos posita sunt, auctoribus suis reddere. [2] Neque dubitari potest, quin latius quidem, et dilucidius, ubi et quomodo frictione utendum esset, [p. 59] Asclepiades praeceperit; nihil tamen repererit, quod non a vetustissimo auctore Hippocrate1 paucis verbis comprehensum sit: qui dixit, 'frictione, si vehemens sit, durari corpus; si lenis, molliri; si multa, minui; si modica, impleri'. Sequitur ergo, ut tum utendum sit, quum aut adstringendum corpus sit, quod hebes est; aut molliendum, quod induruit; aut digerendum in eo, quod copia nocet; aut alendum id, quod tenue et infirmum est. [3] Quas tamen species si quis curiosius aestimet, quod jam ad medicum non pertinet, facile intelliget, omnes ex una causa pendere, quae demit; nam et adstringitur aliquid, eo demto, quod interpositum, ut id laxaretur, effecerat; et mollitur, eo detracto, quod duritiem creabat; et impletur, non ipsa frictione, sed eo cibo, qui postea usque ad cutem, digestione quadam relaxatam, penetrat. [4] Diversarum vero rerum in modo causa est. Inter unctionem autem et frictionem multum interest. Ungi enim, leniterque pertractari corpus, etiam in acutis et recentibus morbis oportet; in remissione tamen, et ante cibum: longa vero frictione uti, neque in acutis morbis, neque increscentibus convenit; praeterquam quum phreneticis somnus ea quaeritur. [5] Amat autem hoc auxilium valetudo longa, et jam a primo impetu inclinata. Neque ignoro quosdam dicere, omne auxilium necessarium esse increscentibus morbis, non quum jam per se finiuntur. Quod non ita se habet. Potest enim morbus, etiam qui per se finem habiturus est, citius tamen adhibito auxilio tolli: [6] quod duabus de causis necessarium est; et ut quam primum bona valetudo contingat; et ne morbus, qui remanet, iterum, quamvis levi de causa, exasperetur. Potest morbus minus gravis esse, quam fuerit, neque ideo tamen solvi, sed reliquiis quibusdam inhaerere, quas admotum aliquod auxilium discutiat. [7] Sed ut, levata quoque adversa valetudine, recte frictio adhibetur; sic numquam adhibenda est febre increscente: verum, si fieri poterit, quum ex toto corpus ea vacabit; sin minus, certe quum ea remiserit. Eadem autem modo in totis corporibus esse debet, ut quum infirmus aliquis implendus; modo in partibus, aut quia ejus ipsius membri imbecillitas id requirit, aut quia alterius. [8] Nam et capitis longos dolores ipsius frictio levat: non in [p. 60] impetu tamen doloris: et membrum aliquod resolutum ipsius frictione confirmatur. Longe tamen saepius aliud perfricandum est, quum aliud dolet; maximeque quum a summis, aut a mediis partibus corporis evocare materiam volumus; ideoque extremas partes perfricamus. [9] Neque audiendi sunt, qui numero finiunt, quoties aliquis perfricandus sit. Id enim ex viribus hominis colligendum est: et si is perinfirmus est, potest satis esse quinquagies; si robustior, potest ducenties; inter utrumque deinde, prout vires sunt. Quo fit, ut etiam minus saepe in muliere, quam in viro; minus saepe in puero, vel sene, quam in juvene, manus dimovendae sint. [10] Denique, si certa membra perfricantur, multa valentique frictione opus est; nam neque totum corpus infirmari cito per partem potest, et opus est quam plurimum materiae digeri, sive id ipsum membrum, sive per id aliud levamus. At ubi totius corporis imbecillitas hanc curationem per totum id exigit, brevior esse debet et lenior; ut tantummodo summam cutem emolliat, quo facilius capax ex recenti cibo novae materiae fiat. [11] In malis jam aegrum esse, ubi exterior pars corporis friget, interior cum siti calet, supra posui2. Sed tunc quoque unicum in frictione praesidium est; quae si calorem in cutem evocavit, potest alicui medicinae locum facere.

1 De offic. med. § 17

2 cf. Aph. IV, 48; Coac. 113

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
hide References (9 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: