previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Gothi, Hunnorum Alanorumque copiis auro sibi adiunctis, frustra Constantinopolim tentant. Qua arte Iulius, magister militum trans Taurum, orientales provincias Gothis exoneraverit.


Conversi post haec per omne tempus noctis (ut aestivae) non longum, ad vulnerum curas, artesque medendi gentiles, reddita luce in varias consiliorum vias diducebantur, quorsum tenderent ambigentes, multisque dictatis et controversis, occupare statuunt Perinthum, exinde vicinas urbes divitiarum refertas, docentibus omnia perfugis, etiam domorum nedum urbium interna noscentes. Hanc secuti sententiam, quam utilem existimarunt, itineribus lentis, miscentes cuncta populationibus et incendiis, nullo renitente pergebant.

[2] Obsessi vero apud Hadrianopolim, post eorum abitum tempestivum, 1 cum vacare hoste loca proxima compertae fidei nuntiassent exploratores, egressi media nocte, vitatis aggeribus publicis, per nemorosa et devia, pars Philippopolim, exindeque Serdicam, [p. 500] alia ad Macedoniam, cum intemeratis opibus quas vehebant, 2 omni studio ad properandum excogitato, currebant, velut in regionibus illis repperiendo Valente: quem inter medios certaminum turbines oppetisse, vel certe ad tugurium confugisse, ubi aestimatus est vi periisse flammarum, penitus ignorabant.

[3] At Gothi Hunis Halanisque permixti, nimium bellicosis et fortibus, rerumque asperarum difficultatibus induratis, quos miris praemiorum illecebris sibi sociarat sollertia Fritigerni, fixis iuxta Perinthum castris, ipsam quidem urbem, cladum 3 memores pristinarum, nec adire nec temptare sunt ausi, agros vero fertiles late distentos et longe, ad extremam vastavere penuriam, cultoribus caesis aut captis. [4] Unde Constantinopolim, copiarum cumulis inhiantes amplissimis, formas quadratorum agminum insidiarum metu servantes, ire ocius festinabant, multa in exitium urbis inclitae molituri. Quos inferentes 4 sese immodice, obicesque portarum paene pulsantes, hoc casu caeleste reppulit numen. [5] Saracenorum cuneus (super quorum origine moribusque diversis in locis rettulimus plura), ad furta magis expeditionalium rerum, quam ad concursatorias habilis pugnas, recens illuc accersitus, congressurus barbarorum 5 globo repente conspecto, a civitate fidenter erupit, diuque extento certamine pertinaci, aequis partes discessere momentis. [6] Sed orientalis turma novo neque ante vise superavit eventu. Ex ea enim crinitus quidam, nudus omnia [p. 502] praeter pubem, subraucum et lugubre strepens, educto pugione, agmini se medio Gothorum inseruit, et interfecti hostis iugulo labra admovit, effusumque cruorem exsuxit. Quo monstroso miraculo barbari territi, postea non ferocientes ex more, cum agendum appeterent aliquid, sed ambiguis gressibus incedebant. [7] Processu dein audacia fracta, cum murorum ambitum insularumque spatiis immensis oblongum, et inaccessas pulchritudines urbis, et incolentium plebem considerarent immensam, iuxtaque fretum, quod Pontum disterminat et Aegaeum, disiectis bellorum officinis, quas parabant, post accepta maiora funera quam illata, exinde digressi sunt effusorie per arctoas provincias, quas peragravere licenter ad usque radices Alpium Iuliarum, quas Venetas appellabat antiquitas.

[8] His diebus efficacia Iulii, magistri militiae trans Taurum, enituit salutaris et velox. Comperta enim fatorum sorte per Thracias, Gothos antea susceptos, dispersosque per varias civitates et castra, datis tectioribus litteris ad eorum rectores, Romanos omnes (quod his temporibus raro contingit), universos tamquam vexillo erecto, uno eodemque die mandavit occidi, exspectatione promissi stipendii securos, ad suburbana productos. Quo consilio [p. 504] prudenti sine strepitu vel mora completo, orientales provinciae discriminibus ereptae sunt magnis.

[9] Haec ut miles quondam et Graecus, a principatu Caesaris Nervae exorsus, ad usque Valentis interitum, pro virium explicavi mensura: opus veritatem professum numquam (ut arbitror) sciens silentio ausus corrumpere, vel mendacio. Scribant reliqua potiores, aetate et 6 doctrinis florentes. Quos id (si libuerit) aggressuros, procudere linguas ad maiores moneo stilos.

1 tempestiuun, Schneider (cf. 8, 6): perceptum, Gardt.; habiturn perdito, V.

2 uehebant, Pet.; habebant, EA; hebant, V.

3 cladum, E, Pet.; cladium, WA; cladem, V.

4 inferentes, V; inserentes, sugg. by Clark, Novák.

5 barbarorum, EA; barbarum, V, defended by Heilmann.

6 et, added by Clark; doctrinisque, Val.; doctrinis, V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1940)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1939)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
load focus English (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (3):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ALPES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ARA´BIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SE´RDICA
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: