previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Theodosius, magister equitum per Gallias, Firmum Maurum Nubelis Regulifilium, qui a Valentiniano desciverat, multis procliis atterit, ac demum eo ad voluntariam mortem compulso, pacem Africae reddit.


Abhinc inter 1 ... proximo haec narratione disseri continua placuit, ne dum negotiis longe discretis et locis alia subseruntur, cognitio multiplex necessario confundatur.

[2] Nubel velut regulus per nationes Mauricas potentissimus, vita digrediens, et legitimos et natos e concubinis reliquit filios, e quibus Zammac comiti nomine Romano acceptus, latenter a fratre Firmo peremptus, discordias excitavit et bella. Eius enim necem ulcisci, impensiore studio properans comes, ad insidiatoris perniciem multa ciebat et formidanda. Utque rumores distulerunt assidui, navabatur opera diligens in palatio, Romani quidem relationes, multa et aspera congerentes in Firmum, libenter suscipi recitarique principi, in earum favorem concinentibus multis: ea vero, quae contra Firmus salutis tuendae gratia docebat crebro per suos, accepta, diutius occultari, Remigio tunc officiorum magistro, affine amicoque Romani, inter potiores [p. 248] imperatoris necessitates haec velut minima et superflua, non nisi opportune legi posse adseverante.

[3] Quae cum ad obruendam defensionem suam agitari adverteret Maurus, ultimorum metu iam trepidans, ne amendatis, quae praetendebat, ut perniciosus et contumax indemnatus 2 occideretur, ab imperii dicione descivit et adiumenta conquirebat vicinarum gentium 3 ... ad vastandum 4 ... [4] Ad hoc periculum antequam 5 hostis implacabilis incrementis virium adulescerent, abolendum cum comitatensis auxilio militis pauci Theodosius magister equitum mittitur, cuius virtutes (ut impetrabilis) ea tempestate prae ceteris enitebant: 6 Domitii Corbulonis et Lusii simillimi veterum, 7 quorum prior sub Nerone, alter Traiano rem regente Romanam pluribus inclaruere fortibus factis. [5] Proinde ab Arelate secundis egressus auspiciis, emeatoque mari cum classe, quam ductabat, nullo de se rumore praegresso, defertur ad Sitifensis Mauritaniae litus, quod appellant accolae Igilgitanum. 8 Ibique inventum casu Romanum leniter allocutus, misit ad [p. 250] vigilias ordinandas et praetenturas, parum super his quae verebatur increpitum. [6] Quo ad Caesariensem digresso Gildonem Firmi fratrem et Maximum misit correpturos Vincentium, qui curans Romani vicem, incivilitatis eius erat particeps et furtorum. [7] Recepto itaque tardius milite, quem amplitudo maris morabatur, 9 Sitifim properans, Romanum cum domesticis custodiendum, protectoribus committi mandavit, agensque in oppido sollicitudine diducebatur ancipiti, multa cum animo versans, qua via quibusve commentis, per exustas caloribus terras pruinis assuetum duceret militem, vel hostem caperet discursatorem et repentinum, insidiisque potius clandestinis, quam proeliorum stabilitate confisum.

[8] Quod ubi Firmo levi rumore, dein apertis est indiciis cognitum, spectatissimi ducis adventu praestrictus, veniam cum concessione 10 praeteritorum, missis oratoribus poscebat et scriptis, docentibus eum non sponte sua ad id erupisse, quod norat 11 scelestum, sed Romani 12 iniquitate grassante licentius, ut monstrare pollicebatur. [9] Quibus lectis, paceque obsidibus acceptis promissa, dux ad recensendas legiones quae Africam tuebantur, ire pergebat ad [p. 252] Pancharianam stationem, quo convenire praeceptae sunt. Ibi magnificis verbis atque prudentibus spe cunctorum erecta, reversus Sitifim, consociato 13 indigena milite cum eo quem ipse perduxerat, aegre perpetiens moras, ad procinctus ire ocius festinabat. [10] Inter residua autem multa et clara, id amorem eius auxerat in immensum, quod a provincialibus commeatum exercitui prohibuit dari, messes et condita hostium virtutis nostrorum horrea esse, fiducia memorans speciosa.

[11] His ita cum laetitia possessorum dispositis, ad Tubusuptum progressus, oppidum Ferrato contiguum monti, legationem secundam Firmi repudiavit, quae obsides (ut ante statutum est) non duxerat secum. Unde omnibus pro loco et tempore cautius exploratis, concito gradu Tyndensium gentem et Masinissensium petit, levibus armis instructas, quas Mascizel et Dius fratres Firmi ductabant. [12] Cum essent hostes iam in contuitu, membris omnibus celeres, post missilia hinc inde crebrius iacta, committitur certamen asperrimum, interque gemitus mortis et vulnerum, audiebantur barbarorum ululabiles fletus captorum et caesorum, 14 pugnaque dirempta [p. 254] plures agri populati sunt et incensi. [13] Inter quas 15 clades eminuere fundi Petrensis, excisi radicitus, quem Salmaces dominus (Firmi frater) in modum urbis exstruxit. Hoc successu victor elatus, mira velocitate Lamfoctense oppidum occupavit, inter gentes positum ante dictas, ubi abunde rei cibariae copiam condi effecit, ut si pergens interius alimentorum offendisset penuriam, iuberet e propinquo convectari. [14] Quae dum ita procedunt, Mascizel reparatis viribus nationum confinium adminicula ductans, conserta manu cum nostris, fusis e parte suorum compluribus, 16 ipse equi pernicitate aegre discrimine mortis exemptus est.

[15] Fessus aerumnis gemini proelii Firmus, imoque aestuans corde, nequid ultimae rationis omitteret, Christiani ritus antistites oraturos pacem cum obsidibus misit. Qui quoniam suscepti lenius pollicitique victui congrua militibus (ut praeceptum est), laeta rettulere responsa et pacem, 17 missis muneribus, Maurus ipse fidentius ad Romanum perrexerat ducem, equo insidens apto ad ancipitis casus, cumque prope venisset, fulgore signorum et terribili vultu Theodosi praestrictus, iumento desiluit, curvataque cervice humi paene affixus, temeritatem suam flebiliter incusabat, pacem obsecrando cum [p. 256] venia. [16] susceptusque cum osculo, quoniam id rei publicae conducebat, bonae spei iam plenus, sufficientia praebuit alimenta, et quibusdam propinquis suis ad obsidum vicem relictis, abscessit, captivos (ut spoponderat) redditurus, quos primis turbarum exordiis rapuit: biduoque post, Icosium oppidum, cuius supra docuimus conditores, militaria signa et coronam sacerdotalem, cum ceteris quae interceperat, nihil cunctatus restituit, ut praeceptum est.

[17] Exinde cum discursis itineribus magnis, Tipasam noster dux introiret, legatis Mazicum, qui se consociaverant Firmo, suppliciter obsecrantibus veniam, animo elato respondit, se in eos ut perfidos arma protinus commoturum. [18] Quibus imminentis 18 periculi metu defixis, revertique iussis ad sua, Caesaream ire tendebat, urbem opulentam quondam et nobilem, 19 cuius itidem originem in Africae situ digessimus plene, eamque ingressus, cum omnem paene incendiis late dispersis vidisset exustam, horridasque canitie silices, primam et secundam legionem ad tempus ibi locari disposuit, ut [p. 258] favillarum egerentes acervos, agitarent ibi praesidium, ne repetito barbarorum impetu vastaretur.

[19] Quae cum rumores crebri distulissent et veri, 20 provinciae rectores, tribunusque Vincentius, e latibulis quibus sese commiserant, egressi tandem intrepidi ad ducem ocius pervenerunt. Quibus ille gratanter visis atque susceptis, agens etiam tum 21 apud Caesaream, fide rerum diligentius explorata, comperit Firmum per speciem paventis 22 et supplicis, tectiore consilio id moliri, ut nihil hostile metuentem 23 exercitum in modum tempestatis subitae conturbaret. [20] Quam ob rem conversus hinc venit ad municipium Sugabarritanum, Transcellensi monti accline, ubi inventos equites quartae sagittariorum cohortis, quae ad rebellem defecerat, ut contentum se supplicio leniori monstraret, omnes contrusit ad infimum militiae gradum, eosque et Constantianorum peditum partem Tigavias venire iusserat cum tribunis, e quibus unus torquem pro diademate capiti imposuit Firmi. [21] Quae dum 24 aguntur, reverterunt Gildo et Maximus, Bellen e principibus Mazicum et Fericium gentis praefectum ducentes, qui factionem iuverant quietis publicae turbatoris 25 ... producerent vinctos. [22] Quo ita ut statutum [p. 260] est facto, lucis primo exortu, ipse egressus, cum invenisset eos in exercitu circumsaeptos: ‘Quid de istis nefariisinquitproditoribus fieri oportere, contubernales devoti, censetis?’ Secutusque acclamationem rogantium, sanguine vindicari, eos qui inter Constantianos merebant, prisco more militibus dedidit 26 occidendos, sagittariorum vero primoribus manus incidit, residuos supplicio capitali multavit, ad aemulationem Curionis, acerrimi illius ducis, qui Dardanorum ferociam, in modum Lernaeae serpentis aliquotiens renascentem, hoc genere poenarum extinxit. [23] Sed obtrectatores malivoli vetus factum laudantes, hoc ut dirum vituperant et asperrimum, Dardanos hostes memorantes internecivos, et iuste quae sustinuere perpessos, hos vero subsignanos milites debuisse lenius corrigi, ad unum prolapsos errorem. Quos nescientes 27 forsitan admonemus, hanc cohortem et facto fuisse 28 et exemplo adversam. [24] Ante dictos 29 Bellen et Fericium, quos duxerat Gildo, tribunumque sagittariorum Curandium, ea re iussit occidi, quod nec ipse umquam cum hostibus congredi voluit, nec suos ut pugnarent hortari. Agebat autem haec Tullianum illud [p. 262] advertens, quodsalutaris vigor 30 vincit inanem speciem clementiae.’

[25] Exin profectus, fundum nomine Gaionatis, muro circumdatum valido, receptaculum Maurorum tutissimum, arietibus admotis evertit, et caesis omnibus incolis, moenibusque complanatis, ad Tingitanum castellum progressus, per Ancorarium montem, Mazicas in unum collectos invasit, iam tela reciprocantes, volitantia grandinis ritu. [26] Et cum esset utrimque discursum, agmina viribus 31 armisque incitata nostrorum non perferentes Mazices licet bellicosum genus et durum, diversis stragibus implicati, foedo diffluxere terrore, ruentesque in fugam, caesi sunt absque his qui reperta copia discedendi supplici prece veniam (quam dari tempus flagitaverat) impetrarunt. [27] Suggen eorum ductorem 32 ... Romano successerat, in Sitifensem Mauritaniam ire disposito, ad agitanda praesidia, ne provincia pervaderetur, ipse praeteritis elatior casibus, gentem petit Musonum, quam conscientia rapinarum et caedum actibus congregaverat Firmi, ut sperabatur maiora mox adepturi.

[28] Progressusque aliquantum, iuxta Addense municipium comperit, dissonas cultu et sermonum varietate, nationes plurimas unum spirantibus animis, immanium exordia concitare bellorum, [p. 264] adigente hortanteque maxima spe praemiorum, sorore Firmi nomine Cyria, quae abundans divitiis, et destinatione feminea, nisibus magnis instituit iuvare germanum. [29] Quocirca Theodosius veritus, ne Marti sese committeret impari, congressusque multitudini immensae cum paucistria enim armatorum milia ductabat atque quingentosamitteret universos, inter pudorem cedendi, pugnandique ardorem, gradiens retro paulatim, trudente pondere plebis abscessit. [30] Hocque eventu barbari nimium quantum elati, 33 sequentesque pertinaciter 34 ... certare necessitate compulsus 35 semet ipsum et ad internecionem perdiderat cunctos, ni gentium turbulenta concussio, procul Mazicum visis auxiliis, quos anteibant quidam Romani, arbitrata in se impetum agminum ferri complurium, versa in pedes aperuisset nostris exitus antehac intersaeptos. [31] Exinde cum militem ducens incolumem Theodosius ad fundum venisset nomine Mazucanum, exustis desertoribus paucis, aliisque ad sagittariorum exemplum, quibus manus ademptae sunt, contruncatis, Tipasam 36 mense Februario venit. [32] Ubi diutius agens, ut antiquus ille Cunctator pro negotio consultabat, commentis potius et prudentia quam periculosis congressibus, hostem pugnacem et [p. 266] impetrabilem iactu telorum, si fors copiam dederit, oppressurus. [33] Mittebat tamen assidue suadendi quosdam peritos, ad gentes circumsitas, Baiuras Cantaurianos Avastomates Cafaves Davaresque et finitimos alios, nunc timore nunc praemiis 37 eos ad societatem alliciens, veniamque petulantiae interdum promittendo cum 38 ... t ulterius 39 per ambages et moras hostem frangentem suos impetus oppressurus, ut quondam Pompeius Mithridatem.

[34] Qua causa declinans perniciem proximam Firmus, licet praesidiorum magnitudine communitus, relicta plebe, quam coegerat magna mercede, quoniam latendi copiam nocturna quies dedit, Caprarienses montes longe remotos penetravit, et diruptis rupibus inaccessos. [35] Cuius abitu clandestine multitudo dispersa sine rectore particulatimque diffluens, invadendi eius castra nostris copiam dedit. Hisque direptis, et interfectis qui resistebant, vel in deditionem acceptis, regionum maxima parte vastata, gentibus per quas transibat dux consultissimus apposuit fidei compertae praefectos. [36] Hac inopina sequendi confidentia territus perduellis, servis comitantibus paucis, digressu celeri [p. 268] consulturus saluti, nequo praepediretur obstaculo, abiecit pretiosarum sarcinas specierum, quas avexerat secum. Uxorem 40 namque 41 fessam labore continuo et per ancipitis di ... [37] Theodosius nullique adeuntium 42 parcens, mundiore victu stipendioque milite recreato, Caprariensibus Abannisque eorum vicinis proelio levi sublatis, ad municipium properavit ... ense: 43 sed 44 veris nuntiis doctus, barbaros occupasse iam tumulos, per anfracta undique spatia in sublime porrectos, nullique pervios nisi indigenis locorum perquam gnaris, repedando dedit hostibus facultatem, per indutias (licet breves) Aethiopum iuxta agentium adminiculis augeri vel maximis. [38] Qui concatervatis copiis fremituque minaci, sine sui respectu ruentes in pugnam, averterunt eum inaestimabilium turmarum specie dira perterrefactum, statimque redintegratis animis, commeatus vehens abunde, revertit, et conglobatis suis scutaque in formidabilem moventibus gestum, controversas eisdem opposuit manus. [39] Quamquam igitur immite quiddam barbaricis concrepantibus tubis, 45 manipuli furentium imminebant, ipsi quoque parmas [p. 270] genibus illidentes, tamen ut pugnator ille cautus et prudens, militis paucitate diffisus, audacter agmine quadrato incedens, ad civitatem nomine Contensem flexit iter intrepidus, ubi captivos 46 nostros Firmus ut in munimento abstruso locarat et celso; cunctisque receptis, in proditores satellitesque memorati animadvertit acriter (ut solebat).

[40] Hoc ei magni numinis adiumento gerenti prosperrime, verus indicat explorator confugisse ad Isaflensium populum Firmum: ad quem reposcendum una cum fratre Mazuca, ceterisque necessitudinibus illuc ingressus, cum adipisci non posset, genti bellum indixit. [41] Et proelio atroci commisso, ferocientibus barbaris ultra modum, aciem rotundo 47 habitu figuratam opponit, adeoque Isaflenses pondere catervarum urgentium 48 inclinati sunt, ut plurimi caderent, et ipse Firmus ferox et saepe in suam perniciem 49 praeceps equo auferretur in fugam, per saxa et rupes discurrere citius assueto, Mazuca vero frater eius caperetur letaliter saucius. [42] Qui Caesaream mitti dispositus, ubi saeva inusserat monumenta facinorum pessimorum, dilatato vulneris hiatu discessit. Caput tamen eius avulsum residue [p. 272] integro 50 corpore, cum magno visentium gaudio urbi illatum est ante dictae. [43] Post haec Isaflensium gentem, quae obstitit, superatam dux nobilis incommodis multis (ut aequitas poscebat) afflixit. Ibi Evasium potentem municipem, Florumque eius filium, et quosdam alios per secretiora consilia temeratorem quietis iuvisse confutatos aperte, flammis absumpsit.

[44] Exindeque pergens interius, nationem Iubalenam spiritu aggressus ingenti, ubi natum Nubelem patrem didicerat Firmi, repulsus altitudine montium et flexuosis angustiis, stetit. Et quamlibet facto in hostem impetu pluribusque peremptis aperuerit viam, formidans tamen sublimia collium ad insidiandum aptissima, ducens suos incolumes, revertit ad Audiense castellum: ubi Iesalensium gens fera semet dedidit 51 voluntaria, auxilia praestare spondens et commeatus.

[45] His et eius modi gloriosis actibus exsultans amplissimus ductor, ipsum otii turbatorem petebat valido virium nisu, ideoque prope munimentum nomine Medianum diu consistens, per multas prudentesque sententiarum vias eundem sibi prodi posse sperabat. [46] Haecque cogitationibus anxiis, altioreque prospiciens cura, rursus ad Isaflenses hostem comperit revertisse; quos nihil moratus, ut antea, agminibus adoritur incitatis. Cui rex Igmazen nomine spectatus per eos tractus opibusque insignis, progressus obviam confidenter: ‘Cuius loci es tu[p. 274] inquitvel quid acturus huc venisti? responde.’ Quem Theodosius fundata mente intuens torvum: ‘Comes,’ ait, ‘Valentiniani sum (orbis terrarum domini) ad opprimendum latronem funereum missus; quem nisi statim reddideris, ut invictus statuit imperator, peribis funditus cum gente quam regis.’ Quo audito Igmazen post convicia multa, quae congessit in ducem, ira doloreque perculsus abscessit. [47] Et secutae principio lucis, utrimque occursurae sibi ad confligendum processerunt acies minacissimae, et barbarorum viginti paene milia in ipsis locata sunt frontibus, occultatis pone terga subsidialibus globis, ut assurgentes paulatim nostros multitudine clauderent insperata: hisque Iesalenses auxiliares accessere quam plures, quos adiumenta et commeatus nostris docuimus promisisse. [48] Contra Romani, quamvis admodum pauci, tamen fortibus animis, victoriisque antegressis elati, densetis 52 lateribus, scutisque in testudinis formam cohaerenter aptatis, restiterunt gradibus fixis, et a sole orto usque ad diei extimum pugna protenta, paulo ante vesperam visus est Firmus, equo celsiori insidens, sago puniceo porrectius panso, milites clamoribus magnis hortari, ut dedant Theodosium opportune, truculentum eum appellans et dirum, et suppliciorum saevum repertorem, si discriminibus eximi vellent, quae perferebant. [49] Hae insperatae [p. 276] voces ad dimicandum quosdam acrius incitarunt, alios deserere proelium illexerunt. Proinde ubi noctis advenit quies prima, partibus tenebrarum obvolutis horrore, dux reversus ad Duodiense castellum, militesque recognoscens, eos quos a pugnandi proposito pavor et verba detorserant Firmi, diverso genere poenarum exstinxit: alios ademptis dexteris quosdam vivos combustos. [50] Excubiasque agens cura pervigili, barbarorum aliquos ausos, cum apparere non possent, post occasum lunae castra sua temptare effudit, 53 vel irruentes audentius capit. Digressus exinde passibus citis, Iesalenses ut ambiguae fidei per tramites adortus obliquos undere parum sperari potuit) ad penuriam vastavit extremam, perque Caesariensis Mauritaniae oppida reversus Sitifim, Castorem et Martinianum rapinarum flagitiorumque Romani participes, ad interitum tortos incendit.

[51] Redintegratur post haec cum Isaflensibus bellum, primoque conflictu barbarorum pluribus pulsis et interfectis, rex eorum Igmazen, vincere antehac assuetus, terrore fluctuans mali praesentis, nihilque commerciis vetitis ad vitam spei sibi restare, si obstinatius egerit, arbitratus, quantum caute fieri potuit et occulte, prorupit ex acie solus, [p. 278] visumque Theodosium suppliciter petit, ut Masillam 54 Mazicum optimatem ad se venire iuberet. [52] Per quem (ut rogaverat) missum, clandestinis colloquiis monuit, ducem suopte ingenio pertinacem, ut ad praebendam sibi copiam agendi quae vellet, popularibus suis acriter immineret, eosque assiduitate pugnandi mutaret in metum, promptos quidem ad perduellis favorem sed iacturis multiplicibus fessos. [53] Paruit Theodosius dictis, et crebritate certaminum Isaflenses ita protrivit, ut eisdem labentibus pecudum ritu, 55 Firmus ipse 56 latenter evaderet, et aviis et diuturnis latebris amendandus, inibi dum de fuga consultat, tentus ab Igmazene custodiretur. [54] Et quoniam obscurius gesta didicerat per Masillam, in extremis rebus unum remedium superesse contemplans, calcare vivendi cupiditatem voluntaria statuit morte: vinoque consulto distentis 57 et crapulatis, 58 silenti nocte oppressis altiore somno custodibus, pervigil ipse impendentis aerumnae terrore, insonis gradibus relicto cubili, manibus repens et pedibus, longius sese discrevit, repertumque funiculum, quem ad 59 finiendae vitae paraverat 60 casus, de clavo parieti affixo suspendit, ubi collo inserto, animam absque mortis cruciabilibus exhalavit.

[p. 280] [55] Quod dolenter ferens Igmazen, ereptamque sibi gloriam gemens, quia non contigerat ad castra Romana vivum ducere perduellem, interposita fide publica per Masillam, ipse camelo necati cadaver impositum ferens, cum tentoria exercitus adventaret, ad Subicarense castellum locata, in iumentum transtulit sarcinale, et Theodosio obtulit exultanti. [56] Qui convocatis armatis simul atque plebeiis, 61 interrogatisque an agnoscerent vultum, cum eiusdem esse sine ulla didicisset ambage, ibi paulisper moratus, Sitifim triumphanti similis redit, aetatum ordinumque omnium celebrabili favore susceptus.

1 inter (lac. 2 1/2 lines) proximo V; proxima, EG.

2 indemnats, Kellerbauer; condemnatus, V.

3 conquirebat ... gen-, added by Kellerbauer; adiumenta (lac. 14 letters) tium, V.

4 Ad hoc periculum antequam, Her.; uastand (lac. 18 letters) hostis, V; (uastandum, A).

5 Ad hoc periculum antequam, Her.; uastand (lac. 18 letters) hostis, V; (uastandum, A).

6 enitebant, Val. c.c.; eminebant, Harmon; nitebant, V.

7 simillimi ueterum, sugg. by Clark, c.c.; ueterum simillimi, V.

8 Igilgilitanum, Lind.; Igilgitanum, G; gilgitanum, V.

9 morabatur, added in G before maris; retinuit, A, after maris; maris retorsit, sugg. by Clark; no lac. in V.

10 cum concessione, Val.; concessionemque, Her.; confes siones, V.

11 norat, V; morat, Kell., Eyssen.

12 scelestum ... iniquitate, lac. by Clark; sed, added in G; Romani, added by Her.; without lac., V.

13 consociato, Günther; concitato, vulgo; conciato, V.

14 caesorum, V; sauciorum, Her.

15 quas, scripsi; quos, V; cf. xvii. 7, 1.

16 compluribus, Her. c.c.; pluribus, V.

17 et pacem, missis, Her.; responsae procem missis, V.

18 imminentis, NAG; minantis, Eyssen.; minanti, V.

19 etnobilem, added in G; V omits.

20 crebri d. et ueri, tr. by Her.; ueri distulissent, G crebri, Eyssen.; certi, Novák; uero sustulissent et curii, V.

21 tum, added by Her.; V omits.

22 pauentis, Kell.; parentis, Corn.; et, add. G; fauentis, V.

23 metuentem, W2AG; operientem, Günther; merientem, V.

24 Quae dum, tr. by Her.; dumque, V.

25 lac. 11 letters with 2 asterisks, G; lac. 3 1/2 lines, V.

26 dedidit, Clark, c.c.; dedit, V.

27 nescientes, Her.; scientes, V.

28 fuisse, added by Haupt; V omits.

29 aduersam. antedictos G; dictis V; aduersam antedictis, with lac., Her.

30 uigor, V; rigor, E 3AG; seueritas, W2, Cic.

31 uiribus, Clark (cf. xxiii. 2, 17; xviii. 4, 1 ); uiris, V.

32 ductore, followed by lac. of 3 lines, V.

33 elati, Val.; V omits with lac. 5 letters; elati ... ipsum, omitted by G with lac. of 9 letters and 2 asterisks.

34 lac. of 2 1/3 lines, V.

35 compulsus, Her.; (lac. 9 letters) sussemet, V.

36 Tipasam, Her.; tipatam, V.

37 nunc praemiis, Her.; nunc nummis, W2HTCN2; nun miseos, V.

38 lac. of 3 lines, V; curmtultorius omitted without lac. by G.

39 ... t ulterius, Her. (cf. xvii. 13, 30); tultorius, V.

40 uxorem ... per anc. di, omitted in G with lac. 11 letters and 2 asterisks.

41 nanque, E2A; enim, Clark; nam fassam ... perancipitis di (di, V2), V.

42 adeuntium, EW2, vulgo; G omits; transfugientium, sugg. by Fletcher; adeum (lac. 10 letters) tium, V.

43 properauit (lac. 4 letters) ense, V; no lac. in G.

44 set ueris, Clark; uerisque, G; V omits set.

45 tubis, Her. (cf. xvi. 12, 27): armis, G; ab his, V.

46 intrepidus, ubi captiuos, Val.; intrepidum (lac. 3 letters with asterisk), G; inter intrepi (lac. 6 letters) quorum summa ui (xxix. 1, 17), V.

47 in rotunda, V; in del. as dittogr. by Clark (cf. xxiii. 4, 14); rotundo, A.

48 ingruentium (cf. Tac., Ann. ii. 11, 4), Walter; ingentium, V.

49 perniciem, W2G; lac. after perniciem, Her.; pernicionem (without lac.), V.

50 integro corpore, Her.; incorpore, V.

51 dedidit Bentley; dedit, V.

52 densetis, E, Eyssen.; densatis, G; desetis, V.

53 effudit, sugg. by Clark, c.c.; studit (corr. to fudit by second hand), V.

54 Masillam, Lind.; Masilam, Her. (cf. Dessau, 2223); misiliam, V.

55 ritu added after pecudum, EA; more before p, W2N2G; V omits.

56 ipse, add. by Her. (cf. § 41); quoque, by C.F.W.M.; firmusque, V.

57 distentis, Gardt.; distentus, EAG; destentus, V.

58 crapulatis, Her.; crapulentus, A; crapulentis, V.

59 ad, added by Her. (xxvi. 8, 12); V omits.

60 parauerat, Clark, c.c.; parauere, V.

61 plebeiis, G (plebeis, Novák); plebe, EA; plebis, V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1940)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1939)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
load focus English (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
hide References (6 total)
  • Cross-references to this page (6):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), AUZA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), IOL
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MAURETA´NIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), NUMI´DIA
    • Smith's Bio, Gildo
    • Smith's Bio, Quie'tus, Q. Lu'sius
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: