previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Multi in Oriente veneficiorum et aliorum criminum rei delati, damnatique, pars iure, pars inuria iugulantur.


Per id omne tempus, Palladius ille, coagulum omnium aerumnarum, quem captum a Fortunatiano docuimus primum, ipsa sortis infimitate ad omnia praeceps, clades alias super alias cumulando, lacrimis universa perfuderat luctuosis. [2] Nanctus enim copiam nominandi, sine fortunarum distantia, quos voluisset, ut artibus interdictis imbutos, ita ut ferarum occulta vestigia doctus observare venator, multos intra casses lugubres includebat, quosdam veneficiorum notitia pollutos, alios ut appetitoribus imminuendae conscios maiestatis. [3] Et ne vel coniugibus maritorum vacaret miserias flere, immittebantur confestim qui signatis domibus inter scrutinia suppellectilis patris 1 addicti, incantamenta [p. 216] quaedam anilia vel ludibriosa subderent amatoria, ad insontium perniciem concinnata: quibus in iudicio recitatis, 2 ubi non lex non religio, non aequitas veritatem a mendaciis dirimebat, indefensi bonis ablatis, nullo contacti delicto, promiscue 3 iuvenes aliique, 4 membris omnibus capti, ad supplicia sellis gestatoriis ducebantur. [4] Inde effectum 5 est per orientales provincias, ut a dominis 6 metu similium exurerentur 7 libraria omnia: tantus universos invaserat terror. Namque ut pressius loquar, omnes ea tempestate velut in Cimmeriis tenebris reptabamus, paria convivis Siculi Dionysii pavitantes, qui cum epulis omni tristioribus fame saginarentur, ex summis domorum laqueariis, in quibus discumbebant, saetis nexos equinis, et occipitiis incumbentes, gladios perhorrebant.

[5] tunc et Bassianus, praeclaro genere natus, 8 notarius militans inter primos, quas praenoscere altiora conatus, licet ipse de qualitate partus uxoris consuluisse firmaret, ambitioso necessitudinum studio, quibus tegebatur, morte ereptus, patrimonio opimo exutus est.

[p. 218] [6] Inter fragores tot ruinarum Heliodorus, tartareus ille malorum omnium cum Palladio fabricator, mathematicus (ut memorat vulgus) colloquiis ex aula regia praepigneratus abstrusis, iam funebres aculeos exsertabat, 9 omni humanitatis invitamento ad prodenda quae sciret vel fingeret, lacessitus. [7] Nam et sollicitius cibo mundissimo fovebatur, et ad largiendum paelicibus, merebat aes collaticium grave, et incedebat passim ac late, os circumferens vultuosum, omnibusque formidatum, 10 ea fiducia sublatior, quod ad lupanar, quo (sicut ipse voluit), liberius versabatur, 11 cubiculariis officiis praepositus, assidue propalam ventitabat, elogia parentis publici praeferens, futura pluribus luctuosa. [8] Per quae 12 eum (ut forensium causarum patronum) quid in primis orationis partibus collocaret, ut proficere possit facilius et valere, quibusve figurarum commentis, splendida loca attemptare debeat praemonebat.

[9] Et quoniam longum est narrare omnia 13 quae 14 cruciarius ille conflavit, hoc unum edisseram, quam praecipiti confidentia patriciatus columina ipsa pulsavit. Qui ex clandestinis (ut dictum est) regiorum [p. 220] confabulationibus immaniter arrogans, et ipsa vilitate ad facinus omne venalis, egregium illud par consulum, Eusebium et Hypatium (germanos fratres) Constanti principis quondam affines, ad cupidinem altioris fortunae erectos et consuluisse et agitasse quaedam super imperio detulit, addens itineri ad mendacium ficte constructo, quod Eusebio etiam principalia indumenta parata sint. [10] Quibus haustis aventer, fremebundus et minax, cui nihil licere debuerat, quia omnia sibi licere etiam iniusta existimabat, irremisse ab extremis regionum intervallis exhibitis omnibus, quos solutus legibus accusator perduci debere profunda securitate mandarat, suscipi quaestionem criminose praecepit. [11] Cumque nodosis coartationibus aequitate diu calcata, 15 et nexibili 16 asseveratione perditi nebulonis durante, nullam confessionem exprimere tormenta gravia potuissent, ablegatosque ab omni huius modi conscientia ipsa viros ostenderent 17 claros, calumniator quidem ita ut antea honorabiliter colebatur, illi vero exsilio et pecuniariis afflicti dispendiis, paulo postea reddita sibi multa, sunt revocati, dignitatibus integris et splendore.

[p. 222] [12] Nec tamen post haec tam paenitenda repressius actum est vel pudenter, non reputante alta nimium potestate, quod recte institutis ne cum inimicorum quidem incommodis in delicta convenit ruere voluntaria, nihilque sit tam deforme 18 quam ad ardua imperii supercilia etiam acerbitatem naturae adiungi. [13] Sed Heliodoro (incertum morbo an quadam excogitata vi) mortuo (nolim diceresero19 : utinam nec ipsa res loqueretur!) funus eius per vespillones elatum, pullati praecedere honorati complures, inter quos et fratres iussi sunt consulares. [14] Ibi tune rectoris imperil caries tota stoliditatis apertius est profanata, qui cum abstinere inconsolabili malo rogaretur obnixe, inflexibilis mansit, ut videretur aures occlusisse ceris (quasi scopulos Sirenios transgressurus). [15] Superatus tamen precibus destinatis, tandem nudatis capitibus, infaustam bustuarii libitinam ad usque sepulcrum incedentes et 20 pedibus, quosdam etiam complicatis articulis, praeire mandavit. Horret mens 21 reminisci, quo iustitio humilitati tot rerum apices visebantur, et praecipue consulares, post scipiones et trabeas et [p. 224] fastorum monumenta mundana. [16] Inter quos omnes ab adulescentia 22 virtutum pulchritudine commendabilis, noster Hypatius praeminebat, vir quieti placidique consilii, honestatem lenium morum velut ad perpendiculum librans, qui et maiorum claritudini gloriae fuit, et ipse posteritatem mirandis actibus praefecturae geminae decoravit.

[17] Accesserat hoc quoque eodem tempore ad Valentis ceteras laudes, quod cum in aliis ita saeviret infeste, ut poenarum maiores 23 aegre ferret finiri cum morte dolores, 24 Numerium tribunum, malitia quendam exsuperantem, eisdem diebus convictum, confessumque quod exsecto vivae mulieris ventre, atque intempestivo partu extracto, infernis manibus excitis, de permutatione imperii consulere ausus est, familiaritatis contuitu, ordine omni mussante, abire iussit, inlaesum, salutem et invidendas opes et militiae statum integrum retenturum.

[18] O praeclara informatio doctrinarum, munere caelesti indulta felicibus, quae vel vitiosas naturas saepe excoluisti! Quanta in illa caligine temporum correxisses, si Valenti scire per te licuisset, nihil aliud esse imperium, ut sapientes definiunt, nisi curam salutis alienae, bonique esse moderatoris, [p. 226] restringere potestatem, resistere cupiditati omnium rerum, et implacabilibus iracundiis, nosseque (ut Caesar dictator aiebat) miserum esse instrumentum senectuti recordationem crudelitatis, ideoque de vita et spiritu hominis, qui pars mundi est et animantium numerum complet, laturum sententiam diu multumque oportere cunctari, 25 nec praecipiti studio, ubi irrevocabile factum est, agitari, ut exemplum est illud antiquitati admodum notum. [19] Apud proconsulem Asiae Dolabellam Smyrnaea mulier subolem 26 propriam et maritum venenis necasse confessa, quod filium e matrimonio priore 27 susceptum occiderint, 28 et comperendinata cum consilium, ad quod res ex more delata est, anceps, quid inter ultionem et scelus statui debeat, haesitaret, ad Areopagitas missa est (Athenienses iudices tristiores), quorum aequitas deorum quoque iurgia dicitur distinxisse. Hi causa cognita centesimo post anno [p. 228] cum accusatore mulierem adesse iusserunt, ne aut absolverent veneficam, aut ultrix necessitudinum puniretur. Ita numquam tardum existimatur, quod est omnium ultimum.

[20] Post commissa iniquitatibus variis ante dicta, et impressas foede corporibus liberis, quae supervixerant, notas, inconivus 29 Iustitiae oculus, arbiter et vindex perpetuus rerum vigilavit attente. Namque caesorum ultimae dirae, perpetuum numen ratione querellarum iustissima commoventes, Bellonae accenderant faces, ut fides oraculi firmaretur, quod nihil impune praedixerat perpetrari.

[21] Dum haec quae supra digesta sunt Antiochiae Parthico fragore cessante, per intestinas dilatantur aerumnas, coetus furiarum horrificus, post convolutos 30 multiplices casus, ab eadem urbe digressus, cervicibus Asiae totius insedit hoc modo. [22] Festinus quidam Tridentinus ultimi sanguinis et ignoti, in nexum germanitatis a Maximino dilectus, ut sodalis et contogatus, decernentibus fatis, ad orientem transgressus est, ibique administrata Syria magisterioque memoriae peracto, bona lenitudinis et reverentiae reliquit exempla, unde regere [p. 230] Asiam proconsulari potestate exorsus, velificatione tranquilla, ut aiunt, ferebatur ad gloriam. [23] Audiens autem Maximinum optimo cuique exitialem, obtrectabat subinde actibus eius, ut perniciosis et foedis. Sed cum impie peremptorum exsequiis suffragantibus, ad praefecturam venisse hominem comperisset immeritum, exarsit ad agenda sperandaque similia, et histrionis ritu mutata repente persona, studio nocendi concepto, incedebat oculis intentis ac diris, 31 praefecturam autumans affore prope diem, si ipse quoque se contaminasset insontium poenis. [24] Et quamquam sint multa et varia, quae (ut levius interpretemur) egit asperrime: pauca tamen dici sufficiet, quae sunt nota ac pervulgata, ad aemulationem eorum commissa, quae facta sunt Romae. Ratio enim eadem est ubique 32 recte secusve gestorum, etiam si magnitudo sit dissimilis rerum. [25] Philosophum quendam Coeranium, haut exilis meriti virum, ea causa tormentorum immanitate invictum 33 occidit, quod ad coniugem suam familiariter scribens, id 34 sermone addiderat Graeco: σὺ δὲ νόει καὶ στέφε τὴν πύλην, 35 quod dici proverbialiter solet, ut audiens altius aliquid agendum agnoscat. [26] Anum quandam simplicem intervallatis febribus mederi leni carmine [p. 232] consuetam, occidit ut noxiam, postquam filiam suam ipso conscio curavit adscita. [27] In chartis cuiusdam municipis clari, scrutari ex negotio iussis, genitura Valentis cuiusdam inventa est, repellensque calumnias is cuius intererat, cum obiectaretur ei quam ob rem constellationem principis collegisset, fratrem suum fuisse Valentem, dudumque obisse, documentorum plena fide monstrare pollicitus, inexspectato veritatis indicio, laniatis lateribus, 36 trucidatus est. [28] Visus adulescens in balneis admovere marmori manus utriusque digitos alternatim et pectori, septemque vocales litteras numerasse, ad stomachi remedium prodesse id arbitratus: in iudicium tractus, percussus est gladio post tormenta.

1 patris, V, restored by Pet.; poenis, G.

2 recitatis, G; lectitatis, Pet.; excitatis, V.

3 promisce, sugg. by Clark; promiscue, EG; promissae, V.

4 aliique, V; inualidique, Corn.

5 effectum, Clark; factum, EAG; fectum, V.

6 ut a dominis, Her.; ut omnes, G; ad omnis, V.

7 exurerentur, V; exurerent, G.

8 praeclaro genere natus, Her.; procerum g. n., G; procero generates, V.

9 exertabat, Val.; excitabat, EAG; extabat, V.

10 formidatum, Her. (cf. xiv. 11, 23); formidatus, EAG; formidatis, V.

11 uersabatur, E2, Val.; seruabatur, V.

12 per quae, Her.; periteque, Momm.; perque, V.

13 narrare omnia, added by Clark and Her. (narrare, Novák); V omits without lac.

14 quae, Clark and Her.; quod, Gardt. que, V.

15 calcata, Her. (cf. xxi. 13, 13); iactata, G; laqueata, Corn.; iacta, V.

16 et nexibili, Lind.; et inflexibili, Corn.; et nixi uilia, V.

17 ostenderent, scripsi; ostenderet, V, ueritas ipsa o., G; res ipa o., Ernesti, Wagner.

18 deforme, added by Val. (cf. Cic., Ad Q. F. i. 1, 37), iniquum by G; V omits.

19 sero, added by Momm.; V omits.

20 et, added by Val.; V omits.

21 mens, Clark; animus, A, Bentley; nunc, V, def. Fletcher.

22 ab adolescentia, Novák; ab aduliscentiae rudimentis, Her. (cf. xxvii. 9, 8); aduliscentiae uirtutum, V.

23 moras (maiores, Her.); aegre, G; maturius vim prae se, Brakman; maturis (lac. 7 letters) ferret, V.

24 dolores Numerium or Numenium, Her.; Pollentianum, G; dolens numen, V.

25 transposui, c.c.; cunctari oportere, V.

26 mulier subolem, Her. (cf. Gell. xii. 7, 1); materfamilias filium, G; dolabellamyrna (lac. 11 letters) propriam, V.

27 e matrimonio priore, Her.; ex alio matrimonio, Gardt.; eeo, V1; arimonio (ri from li) el, V2

28 susceptum occiderint, added by Her.; ab eis occisum comperisset, G; V omits.

29 inconiuus, Eyssen.; inconniuens, AG; inconuiuus, V.

30 conuolutos, Pet. (cf. xiv. 11, 26); inconuolutos, V.

31 diris, Her.; rigidis, EAG; ridis, V.

32 ubique, Lind.; ubi, V.

33 inuictum, Her.; mulcatum. C. F. W. M.; multatum, Pet.; inmanitatem ultum, V.

34 id, NG, del. by Novák; ad, V.

35 πύλην, Casaubon, Haupt; τυλην, V.

36 lateribus, Kellerbauer; lacer, V, W1AG, Pet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1940)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1939)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
load focus English (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
hide References (2 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: