previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Clades Tripoli provinciae, Lepcitanis et Oeensibus ab Austorianis illatae, et fraude Romani comitis Valentiniano occultatae, et minime vindicatae.


Hinc (tamquam in orbem migrantes alium) ad Tripoleos Africanae provinciae veniamus aerumnas, quas (ut arbitror) Iustitia quoque ipsa deflevit, quae unde instar exarsere flammarum, textus aperiet [p. 170] absolutus. [2] Austoriani his contermini partibus barbari, in discursus semper expediti veloces, vivereque assueti rapinis et caedibus, paulisper pacati, ad 1 genuinos turbines revoluti sunt, hanc causam praetendentes ut seriam. [3] Stachao quidam nomine popularis eorum, ut in otio nostra peragrando licentius agebat quaedam vetita legibus, inter quae illud potius eminebat, quod provinciam omni fallaciarum via prodere conabatur, ut indicia docuere verissima: quocirca supplicio flammarum absumptus est.

[4] Huius necem ulcisci, ut propinqui damnatique iniuste causantes, ferarum similes rabie concitarum, exsiluere sedibus suis, Ioviano etiam tum imperante, veritique prope Leptim accedere, civitatem muris et populo validam, suburbano eius uberrimo insedere per triduum, mactatisque agrestibus, quos inopinus hebetaverat pavor, vel confugere coegerat ad speluncas, incensa suppellectili multa, quae vehi non poterat, referti 2 rapinis reverterunt ingentibus, trahentes captivum Silvam quoque casu cum caritatibus 3 in agro inventum, ordinis sui primatem.

[5] Hac subita clade Leptitani perterriti, ante incrementa malorum, quae intentabat barbaricus [p. 172] tumor, praesidium imploravere Romani, comitis per Africam recens provecti. Qui cum venisset, militaris copias ducens, ferreque opem rebus rogaretur afflictis, non nisi abundanti 4 commeatu aggesto, et camelorum quattuor milibus apparatis, castra firmabat esse moturum. [6] Hocque responso, miserandis civibus stupefactis, atque negantibus, sufficere se posse post vastationes et incendia ita enormibus instrumentis remedia quaerere damnorum immanium, dissimulanter diebus ibi quadraginta consumptis, nullo temptato, inde discesserat comes.

[7] Qua spe Tripolitani frustrati, formidantesque extrema, allapso legitimo die concilii, quod apud eos est annuum, Severum et Flaccianum creavere legatos, Victoriarum aurea simulacra Valentiniano ob imperii primitias oblaturos, utque lacrimosas provinciae ruinas docerent intrepide. [8] Quibus compertis, Romanus, misso equite velocissimo, magistrum officiorum petit Remigium, affinem suum vel rapinarum participem, ut provideret imperatoris arbitrio cognitionem huius negotii Vincentio vicario 5 sibique 6 deferri. [9] Venerunt in comitatum legati, aditoque principe, verbis quae perpessi sunt ostenderunt: obtulerunt decreta, textum continentia rei totius. Quibus lectis cum neque relationi officiorum magistri, faventis Romani flagitiis, nec contraria [p. 174] referentibus crederetur, promissa disceptatio plena dilata est eo more, quo solent inter potiorum occupationes ludi potestates excelsae.

[10] Dum remedia quaedam a commilitio principis exspectantur, suspensis Tripolitanis, diuque anxiis, rursus globi supervenere barbarici, fiducia sublati praeteritorum, Leptitanoque agro et Oeensi interneciva populatione transcursis, expleti praedarum acervis ingentibus, abscesserunt, occisis decurionibus multis, inter quos Rusticianus sacerdotalis, et Nicasius enitebat aedilis. [11] Haec autem eruptio ideo arceri non potuit, quod ad legatorum preces negotiorum quoque militarium cura praesidi delata Ruricio, mox translata est ad Romanum. [12] Et iam recens inflictae cladis nuntius missus ad Gallias, excitavit acrius principem. Ideoque tribunus et notarius Palladius mittitur, ut et militi disperso per Africam praeberet stipendium debitum, et gesta per Tripolim fide congrua scrutaretur.

[13] Inter tales tamen consulendi moras exspectandique responsa, Austoriani successu gemino insolentes, ut rapaces alites advolarunt, irritamento sanguinis atrocius efferatae; cunctisque (nisi quos fuga discriminibus eximeret) interemptis, praedas quas antehac reliquerant, avexerunt 7 arboribus exsectis [p. 176] et vitibus. [14] Tunc Mychon quidam nobilis oppidanus et potens, captus in suburbano lapsusque, antequam vinciretur, quia pedibus aeger evadere penitus vetabatur, in puteum aquis vacuum sese coniecit, unde costa diffracta levatus a barbaris, ductusque prope portas, coniugis miseratione redemptus est, et ad pinnas muri fune sublatus post biduum interiit. [15] Unde elati in pertinaciam saevissimi grassatores, ipsa pulsavere moenia Leptitana, funestis plangoribus resonantia feminarum, quas numquam antea hostiliter clausas pavor exanimabat insolitus, obsessaque urbe per octo continuos dies, cum quidam oppugnatores sine ullo vulnerarentur effectu, redierunt ad propria 8 tristiores.

[16] Ob quae super salute dubii cives, ultimaque temptantes, profectis ante legatis nondum reversis, Iovinum mittunt atque Pancratium, quae viderint, quaeque 9 ipsi perpessi sint, imperatorem fida relatione docturos. Qui Severum apud Carthaginem inventum et Flaccianum superiores illos legatos percontando quid egerint, cognoverunt eos audiri a vicario iussos et comite. E quibus Severus ilico perit vexatus acerbitate morborum: nihilo minus tamen properarunt ad comitatum magnis itineribus ante dicti.

[p. 178] [17] Ingresso post haec Palladio Africam, Romanus, quas ob res venerat ante praestructurus, 10 ut securitatem suam in tuto locaret, numerorum principiis per quosdam secretorum mandaverat conscios, ut ei tamquam potenti et palatii summatibus proximo, stipendii, quod pertulerat, praestarent maximam partem: et ita est factum. [18] Confestimque ille ditatus perrexit ad Lepcim, utque ad veritatis perveniret indaginem, Erechthium et Aristomenem facundos municipes et insignes, libere suas civiumque et finitimorum retexentes aerumnas, ad loca vastata secum eduxit. [19] Quibus aperte cuncta monstrantibus, luctuosis provinciae cineribus visis revertit, Romanumque ut desidem increpans, relaturum se cuncta verissime, quae viderat, minabatur ad principem. Atque ille ira percitus et dolore, se quoque mox referre firmavit, quod missus ut notarius incorruptus, donativum militis omne in quaestus averterit proprios. [20] Qua gratia flagitiorum arbitra conscientia, cum Romano deinde Palladius concordabat, reversusque ad comitatum, arte mendaciorum impia Valentinianum fefellerat, Tripolitanos frustra queri commemorans. Ideoque rursus ad Africam cum Iovino postremo omnium legatorum RemittiturPancratius enim decesserat apud Treverosut cum vicario ipse merita legationis quoque [p. 180] secundae spectaret: praeter haec linguas Erechthi et Aristomenis praecidi iusserat imperator, quos invidiosa quaedam locutos idem Palladius intimarat.

[21] Secutus, ut statutum est, vicarium notarius venit ad Tripolim. Hocque comperto Romanus domesticum suum illuc volucriter misit, et Caecilium consiliarium in ea provincia genitum, per quosincertum pretio an fallaciiscircumventi municipes omnes gravabant Iovinum, destinatius asserentes nihil eorum mandasse, quae docuerat principem: eo usque iniquitate grassante ut ipse quoque Iovinus ad salutis suae discrimen confiteretur se imperatori mentitum.

[22] Quibus per Palladium regressum iam 11 cognitis, Valentinianus ad acerbitatem proclivior Iovinum quidem ut auctorem, Caelestinum vero Concordiumque et Lucium ut falsi conscios et participes puniri supplicio capitali praecepit, Ruricium autem praesidem ut mendacem morte multari, hoc quoque accedente quod in relatione eius verba quaedam (ut visum est) immodica legebantur. [23] Ac Ruricius quidem apud Sitifim caesus est, 12 reliqui apud Uticam sententia vicarii Crescentis addicti. Flaccianus tamen ante legatorum interitum, cum a vicario audiretur et comite, constanter saluti suae [p. 182] propugnans, acclamationibus iratorum militum impetuque cum conviciis paene confossus est, obicientium, ideo Tripolitanos non potuisse defendi, quod ipsi ad expeditionalis usus praebere necessaria detrectarunt. [24] Et ob haec trusus in carcerem, dum consultus super eo, quid conveniret agi, decerneret imperator, sollicitatis (ut dabatur opinari) custodibus, in urbem Romam abierat profugus, ibique delitescens, fatali lege discessit.

[25] Hoc memorando fine externis domesticisque cladibus vexata, conticuit Tripolis, non indefensa, quia vigilavit Iustitiae oculus sempiternus, ultimaeque legatorum et praesidis dirae. Diu enim postea huius modi casus emersit: solutus sacramento Palladius, destitutusque fastu quo tumebat, discessit ad otium. [26] Et cum Theodosius ductor exercituum ille magnificus, oppressurus Firmum perniciosa coeptantem, venisset in Africam, et 13 proscripti 14 Romani rem mobilem (ut iussum est) scrutaretur, inter chartas eius inventa est et 15 Meteri cuiusdam epistula, id continensDomino patrono Romano Meterius,’ et in fine post multa nihil ad rem pertinentia: ‘Salutat te Palladius proiecticius, qui non aliam ob causam dicit se esse proiectum, nisi quod in causa Tripolitanorum apud aures sacras mentitus est.’ [27] His litteris ad [p. 184] comitatum missis et lectis, Valentiniani iussu Meterius raptus, suam esse confitetur epistulam, ideoque Palladius exhiberi praeceptus, cogitans quas criminum coxerit moles, in statione primis tenebris observata custodum absentia, qui festo die Christiani ritus in ecclesia pernoctabant, innodato gutture laquei nexibus interiit. [28] Hoc fortunae secundioris iudicio plene comperto, deletoque tristium concitore turbarum, exsiluerunt Erechthius et Aristomenes e latebris, qui cum sibi iussas abscidi linguas didicissent, ut prodigas, 16 ad longe remota declinarunt et abdita, doctoque super nefanda fraude Gratiano imperatore fidentiusValentinianus enim obieratad Hesperium proconsulem et Flavianum vicarium audiendi sunt missi, quorum aequitas auctoritate mixta 17 iustissima, torto Caecilio, aperta confessione cognovit, ipsum suasisse civibus suis, ut 18 gravarent mentiendo legatos. Haec acta secuta est relatio gestorum pandens plenissimam fidem; ad quam nihil responsum est.

[29] Et nequid cothurni terribilis fabulae relinquerent intemptatum, hoc quoque post depositum [p. 186] accessit aulaeum. Romanus ad comitatum profectus secum Caecilium duxit, cognitores accusaturum, ut inclinatos in provinciae partem: isque Merobaudis favore susceptus, necessarios sibi plures petierat exhiberi. [30] Qui cum Mediolanum venissent, frustraque se tractos ob simultates 19 documentis probabilibus ostendissent, absoluti redierunt ad lares. Valentiniano tamen superstite, post superiora quae narravimus, Remigius quoque digressus ad otium, laqueo vitam elisit, ut congruo docebimus loco.

1 ad, added by Her. (cf. xxiv. 3, 6); in, by AG; MV omit.

2 referti, Val.; recerti, M (from reuerti); reuerti, V.

3 cum caritatibus, Val.; casuum seritatibus, MV.

4 Fragment of M ends with nisi abun.

5 Vincentio uicario, Kellerbauer; V omits Vincentio.

6 sibique, E, Lind.; sibi, G; ibique, V.

7 auexerunt, added in G, auerterunt, by Brakman; V omits.

8 propria, EAG; proprias sedes, sugg. by Clark; proprias (lac. 4 letters at end of line), V.

9 quaeque, Her. and Clark; V omits que.

10 praestructurus, Gardt.; praestructis, Harmon; praestructus, V.

11 lac. after regressun, Clark, c.c.; iam added by Her.; no lac., V.

12 est, added by Clark; V omits.

13 et, added in G; V omits.

14 proscripti, Kellerbauer; praescripti, V.

15 est et, G, Pet.; est, A; esse, V.

16 prodigas ei, V; procaces, Pet.; prodigas ad, WagnerErfurdt; prodigas ueri, Eyssen.

17 mixta, V; nixa, Lind.

18 suis ut, added by Clark, c.c.; V omits without lac.

19 ob simultates, Val.; adsimulatis, Novák; obsimulatis, V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1940)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1939)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
load focus English (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
hide References (8 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: