previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Theodosius urbes Britanniae a barbaris vastatas restituit, castella reparat, et provinciam insulae recipit, quae Valentia est appellata.


Theodosius vero dux nominis incluti, animi vigore collecto, ab Augusta profectus, quam veteres appellavere Lundinium, cum milite industria comparato sollerti, versis turbatisque Britannorum fortunis opem maximam tulit, opportuna ubique ad insidiandum barbaris praeveniens loca, nihilque gregariis imperans, cuius non ipse primitias alacri capesseret mente. [2] Hocque genere cum strenui militis munia et praeclari ducis curas expleret, fusis [p. 132] variis gentibus et fugatis, quas insolentia nutriente securitate, aggredi Romanas res inflammabat, in integrum restituit civitates et castra, multiplicibus quidem damnis afflicta, sed 1 ad quietem temporis longi fundata.

[3] Evenerat autem eodem haec agente 2 facinus dirum, erupturum in periculum grave, ni inter ipsa conatus principia fuisset exstinctum. [4] Valentinus quidam natus 3 in Valeria Pannoniae, superbi spiritus homo, Maximini illius exitialis vicarii, postea praefecti coniugis frater, ob grave crimen actus in Britannias exsul, quietis impatiens ut 4 malefica bestia, ad res perniciosas consurgebat et novas, in Theodosium tumore quodam, quem solum resistere posse nefandis cogitationibus advertebat. [5] Multa tamen clam palamque circumspiciens, crescente flatu cupiditatis immensae, exsules sollicitabat et milites, pro temporis captu ausorum illecebrosas 5 pollicendo mercedes. [6] Iamque propinquante temptatorum effectu, doctus haec unde convenerat, dux alacrior ad audendum, et corde celso ad vindictam compertorum erectus, Valentinum quidem cum paucis arta ei societate 6 iunctissimis, letali poena plectendos, Dulcitio dediderat duci: militari scientia vero, qua superabat praesentes, futura coniciens, de coniuratis quaestiones agitari prohibuit, ne formidine [p. 134] sparsa per multos, reviviscerent provinciarum turbines consopiti. 7

[7] Hinc ad corrigenda plura conversus et necessaria, periculo penitus dempto, cum aperte constaret, nulla eius propitiam 8 deseruisse fortunam, instaurabat urbes et praesidiaria (ut diximus) castra, limitesque vigiliis tuebatur et praetenturis, recuperatamque provinciam, quae in dicionem concesserat hostium, ita reddiderat statui pristino, ut eodem referente et rectorem haberet legitimum, et Valentia deinde vocaretur arbitrio principis, velut ovantis gaudio nuntio inaestimabili cognito. 9

[8] Inter haec tam praecipua, Arcanos 10 genus hominum a veteribus institutum, super quibus aliqua in actibus Constantis rettulimus, paulatim prolapsos in vitia a stationibus suis removit: aperte convictos, acceptarum promissarumque magnitudine praedarum allectos, quae apud nos agebantur, aliquotiens barbaris prodidisse. Id enim illis erat [p. 136] officium, ut 11 ultro citroque, per longa spatia discurrentes, vicinarum gentium strepitus nostris ducibus intimarent.

[9] Ita spectatissime ante dictis rebus aliisque administratis similibus, ad comitatum accitus, tripudiantesque relinquens provincias, ut Furius Camillus vel Cursor Papirius, victoriis crebris et salutaribus erat insignis. Et favore omnium ad usque fretum deductus, leni vento transgressus, venit ad commilitium principis, cumque gaudio susceptus et laudibus, in locum Iovini ut lenti 12 successit, qui equorum copias tuebatur.

1 adflicta sed, Val.; adflictis et, V.

2 corrigente, sugg. by Clark, c.c.; agente, V.

3 natus, added by Momm.; quidam in, V.

4 ut, added by Kellerbauer; V omits.

5 illecebrosas, Lind.; illecebras, E1G; inlecebricas, V.

6 arta ei societate, E2A; arta societate, E1G; artaci societatem, V.

7 consopiti, Val. c.c.; conpositi, V.

8 propitiam, A; coepta propitiam, G; proposita, Gardt.; propitia, V.

9 ouantis . ... cognito. Inter haec tam, Her.; uelut ... praecipua, G omits; ouantis: Inter eius dispositiones est, Val.; uelut oua (lac. 2 letters)t (lac. 5 letters) tudio nuntio inest haetiam, V.

10 Arcanos, Her.; areanos, V.

11 ut, added in G; V omits.

12 ut lenti, Momm., before Iouini (put after Iouini by Her.); Valentis (before Iovini) H2AG; ut lentis iouini, V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1940)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1939)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
load focus English (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: