previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


>Multi, etiam Senatores et Senatorii generis feninae, Romae veneficiorum, stuprorum et adulteriorum accusantur et supplicio afficiuntur.


Dum apud Persas (ut supra narravimus), perfidia regis motus agitat insperatos, et in eois tractibus [p. 88] bella rediviva consurgunt, anno sexto decimo et eo diutius post Nepotiani exitium, saeviens per urbem aeternam, urebat cuncta Bellona, ex primordiis minimis ad clades excita luctuosas, quas obliterasset utinam iuge silentium! Ne forte paria quandoque temptentur, plus exemplis generalibus nocitura quam delictis. [2] Ac licet ab hoc textu cruento gestorum exquisite narrando iustus me retraheret metus, multa reputantem et varia, tamen praesentis temporis modestia fretus, carptim ut quaeque memoria digna sunt explanabo, nec pigebit quid ex his quae apud veteres acciderunt 1 timuerim docere succincte. [3] Bello Medico primo, cum diripuissent Asiam Persae, obsidentes Miletum molibus magnis, minantesque defensoribus cruciabiles neces, iniecere clausis necessitatem, ut omnes magnitudine malorum afflicti, peremptis caritatibus propriis, proiectoque in ignem mobili censu, arsuros se certatim congererent, in communem pereuntis patriae rogum. [4] Hoc argumentum paulo postea digestum tumore tragico Phrynichus in theatrum induxerat Athenarum, paulisperque iucunde auditus, cum cothurnatius stilus procederet lacrimosus, indignatione damnatus est populi, arbitrati non [p. 90] consolandi gratia sed probrose monendi, quae pertulerat amabilis civitas, nullis auctorum adminiculis fulta, hos quoque dolores scaenicis adnumerasse fabulis insolenter. Erat enim Atheniensium colonia Miletus, deducta inter Ionas alios per Nileum filium Codri, qui fertur pro patria bello se Dorico devovisse. [5] Sed ad proposita veniamus.

Maximinus regens quondam Romae vicariam praefecturam, apud Sopianas Valeriae oppidum obscurissime natus est, patre tabulario praesidialis officii, orto a posteritate Carporum, quos antiquis excitos sedibus, Diocletianus transtulit in Pannoniam. [6] Is post mediocre studium liberalium doctrinarum defensionemque causarum ignobilem, et administratas Corsicam itidemque Sardiniam, rexit deinde Tusciam. Unde morato in itinere diutius successore, transgressus 2 ad curandam urbis annonam, etiam provinciae moderamina retinebat, egitque consideratione triplici inter exordia cautius. [7] Primo quod recalebant in auribus eius parentis effata, quid augurales alites vel cantus monerent oscinum adprime callentis, ad usque sublimia regimenta venturum, 3 sed periturum ferro poenali: dein quod nanctus hominem Sardum, quem ipse [p. 92] postea per dolosas fallacias interemit, ut circumtulit rumor, eliciendi animulas noxias, et praesagia sollicitare larvarum, perquam gnarum: dum superesset ille, timens ne proderetur, tractabilis erat et mollior; postremo quod tamquam subterraneus serpens, per humiliora reptando, nondum maiores funerum excitare poterat causas.

[8] Principium autem unde latius se funditabat, emersit ex negotio tali. Chilo ex vicario, et coniux eius Maxima nomine, questi apud Olybrium, ea tempestate urbi praefectum, vitamque suam venenis petitam asseverantes, impetrarunt ut hi quos suspectati sunt, ilico rapti, compingerentur in vincula, organarius Sericus, et Asbolius palaestrita, et haruspex Campensis. [9] Verum negotio tepescente propter diuturnam morborum asperitatem, qua tenebatur Olybrius, morarum impatientes, hi qui rem detulerunt, libello petiverunt oblato, ut examinandum iurgium praefecto mandaretur annonae, idque studio celeritatis concessum est. [10] Accepta igitur nocendi materia, Maximinus effudit genuinam ferociam, pectori crudo affixam, ut saepe faciunt amphitheatrales ferae, diffractis tandem solutae posticis.

Cumque multiformiter quasi in proludiis negotium spectaretur, et quidam sulcatis lateribus, nominassent nobiles aliquos, tamquam usos artificibus [p. 94] laedendi per clientes aliosque humiles, notos reos et indices, supra plantam (ut dicitur) evagatus, tartareus cognitor, relatione maligna, docuit principem, non nisi suppliciis acrioribus, perniciosa facinora scrutari posse vel vindicari, quae Romae perpetravere complures. [11] His ille cognitis, efferatus, ut erat vitiorum inimicus acer magis quam severus, uno proloquio, in huius modi causas, quas arroganter proposito maiestatis imminutae miscebat, omnes quos iuris prisci iustitia, divorumque arbitria, quaestionibus exemere cruentis, si postulasset negotium, statuit tormentis affligi. [12] Utque congeminata potestas, erectaque sublatius, altiores consarcinaret aerumnas, Maximino Romae agere disposito pro praefectis, sociavit ad haec cognoscenda, quae in multorum pericula struebantur, Leonem notarium, postea officiorum magistrum, bustuarium quendam latronem Pannonium, efflantem ferino rictu crudelitatem, etiam ipsum nihilo minus humani sanguinis avidissimum. [13] Auxit obstinatum Maximini ingenium ad laedendum adventus collegae similis et litterarum cum ampla dignitate dulcedo. Ideoque pedes huc et illuc exsultando contorquens, saltare, non incedere [p. 96] videbatur, dum studebat inter altaria celsius gradientes (ut quidam memorant) imitari Brachmanas.

[14] Iamque lituis cladium concrepantibus internarum, rerum atrocitate torpentibus cunctis, praeter multa cruda et immitia quorum nec diversitas comprehendi, nec numerus potest, mors Marini causarum defensoris eminuit. Quem ut ausum Hispanillae cuiusdam, artibus pravis, affectasse coniugium, transeunter indiciorum fide discussa, supplicio letali damnavit. [15] Et quoniam existimo, forsitan aliquos haec lecturos, exquisite scrutando notare, strepentes id actum esse prius, non illud, aut ea quae viderint praetermissa: hactenus faciendum est satis, quod non omnia narratu sunt digna, quae per squalidas transiere personas, nec si fieri fuisset necesse, instructiones vel ex ipsis tabulariis suppeterent publicis, tot calentibus malis, et novo furore, sine retinaculis imis 4 summa miscente, cum iustitium esse, quod timebatur, non iudicium, aperte constaret.

[16] Tunc Cethegus senator, adulterii reus delatus, cervice perit abscisa, et Alypius nobilis adulescens, ob levem relegatus errorem, aliique humiles, publica morte oppetiverunt: in quorum miseriis, velut sui [p. 98] quisque discriminis cernens imaginem, tortorem et vincula somniabat, et deversoria tenebrarum.

[17] Eodem tempore etiam Hymetii praeclarae indolis viri, negotium est actitatum, cuius hunc fuisse novimus textum. Cum Africam pro consule regeret, Carthaginiensibus victus inopia iam lassatis, ex horreis Romano populo destinatis, frumentum venumdedit, 5 pauloque postea, cum provenisset segetum copia, integre sine ulla restituit mora. [18] Verum quoniam denis modiis singulis solidis indigentibus venundatis, emerat ipse tricenos, interpretii compendium ad principis aerarium misit. Ideoque Valentinianus, per nundinationem suspicatus parum quam oportuerat missum, eum bonorum parte multavit. [19] Ad cuius cladem exaggerandam, id quoque eisdem diebus acciderat, non minus exitiale. Amantius haruspex, ea tempestate prae ceteris notus, occultiore indicio proditus, quod ob prava quaedam implenda, ad sacrificandum ab eodem esset adscitus Hymetio, inductusque in iudicium, quamquam incurvus sub eculeo staret, pertinaci negabat instantia. [20] Quo infitiante, secretioribus chartis ab eius domo prolatis, commonitorium repertum est, manu scriptum Hymetii, petentis ut obsecrato ritu sacrorum sollemnium numine, 6 erga se imperatores [p. 100] delenirentur. 7 Cuius extima parte quaedam invectiva legebantur in principem ut avarum et truculentum [21] Haec Valentinianus relatione iudicum doctus, asperius interpretantium facta, vigore nimio in negotium iussit inquiri. Et quia Frontinus, consiliarius 8 ante dicti minister fuisse conceptae precationis arguebatur, concisus virgis, atque confessus, ablegatus est in exsilium ad Britannos, Amantius vero, damnatus postea rerum capitalium interiit. [22] Post hanc gestorum seriem Hymetius ad oppidum ductus Ocriculum, audiendus ab Ampelio urbi praefecto, et Maximino vicario, confestimque perdendus (ut apparebat) data sibi copia audentius 9 imperatoris praesidium appellavit, nominisque eius perfugio tectus, servabatur incolumis. [23] Super hoc princeps consultus, senatui 10 negotium dedit. Qui cum rem librata iustitia comperisset, eumque ad Boas, Delmatiae locum, exterminasset, aegre imperatoris iracundiam tulit, perciti vehementer, quod hominem addictum (ut ipse proposuerat) morti, clementiori sententia didicerat plexum.

[p. 102] [24] Ob haec et huius modi multa, quae cernebantur in paucis, omnibus timeri sunt coepta. Et ne tot malis dissimulatis, paulatimque serpentibus, acervi crescerent aerumnarum, nobilitatis decreto legati mittuntur: Praetextatus ex urbi praefecto, et ex vicario Venustus, et ex consulari Minervius, oraturi ne delictis supplicia sint grandiora, neve senator quisquam, inusitato et illicito more, tormentis exponeretur. [25] Qui cum intromissi in consistorium haec referrent, negantem Valentinianum se id statuisse, et calumnias perpeti clamitantem, moderate redarguit quaestor Eupraxius, hacque libertate emendatum est crudele praeceptum, supergressum omnia diritatis exempla.

[26] Circa hos dies Lollianus, primae lanuginis adulescens, Lampadi filius ex praefecto, exploratius causam Maximino spectante, convictus codicem noxiarum artium nondum per aetatem firmato consilio, descripsisse, exsulque mittendus (ut sperabatur) patris impulsu, provocavit ad principem, et iussus ad eius comitatum adduci, 11 de fumo (ut [p. 104] aiunt) in flammam, traditus Phalangio (Baeticae consulari) cecidit funesti carnificis manu.

[27] Super his etiam Tarracius Bassus, postea urbi praefectus, et frater eius Camenius, et Marcianus quidam et Eusaphius, omnes clarissimi, arcessiti in crimen, quod eiusdem conscii veneficiis, 12 aurigam fovere dicebantur Auchenium, documentis etiam tum ambiguis, suffragante absoluti sunt Victorino, ut dispersus prodidit rumor, qui erat amicus Maximino iunctissimus.

[28] Nec minus feminae quoque calamitatum participes fuere similium. Nam ex hoc quoque sexu, peremptae sunt originis altae complures, adulteriorum flagitiis obnoxiae, vel stuprorum. Inter quas notiores fuere Claritas 13 et Flaviana, 14 quarum altera cum duceretur ad mortem, indumento (quo vestita erat) abrepto, ne velamen quidem secreto membrorum sufficiens retinere permissa est. Ideoque carnifex, nefas admisisse convictus immane, vivus exustus est.

[29] Paphius quin etiam et Cornelius, senatores, ambo venenorum artibus pravis se 15 polluisse confessi, eodem pronuntiante Maximino sunt interfecti. Pari sorte etiam procurator monetae extinctus est. Sericum enim, et Asbolium supra dictos, quoniam cum hortaretur passim nominare quos vellent, adiecta religione firmarat, nullum igni vel ferro se [p. 106] puniri iussurum, plumbi validis ictibus interemit. Et post hoc flammis Campensem haruspicem dedit, in negotio eius nullo sacramento constrictus.

[30] Opportunum est (ut arbitror) explanare nunc causam, quae ad exitium praecipitem Aginatium impulit, iam inde a priscis maioribus nobilem, ut locuta est pertinacior fama; nec enim super hoc ulla documentorum rata est fides. [31] Anhelans flatu superbo, Maximinus etiam tum praefectus annonae, nanctusque audaciae incitamenta non levia, tendebat ad usque Probi contemptum, viri summatum omnium maximi, iureque praefecturae praetorianae regentis provincias. [32] Quod Aginatius indignissime ferens, dolensque in examinandis causis Maximinum ab Olybrio sibi praelatum, cum esset ipse vicarius Romae, familiari sermone docuit Probum occulte, facile vanum hominem recalcitrantem sublimibus meritis posse opprimi, si ille id fieri censuisset. [33] Has litteras (ut quidam asseverabant), Probus ad Maximinum eruditiorem iam in sceleribus, commendatumque principi pertimescens, nullo conscio praeter baiulum, misit. Hisque recitatis, ita homo ferus exarsit, ut machinas omnes in Aginatium deinde commoveret, velut serpens vulnere ignoti 16 cuiusdam attritus. [34] Accessit his alia potior insidiarum materia, quae eundem Aginatium [p. 108] obruit. Victorinum enim defunctum insimulabat, ut Maximini actus (dum supererat) venditantem, cuius ex testamento legata ipse sumpserat non aspernanda, parique petulantia Anepsiae quoque, eius uxori, lites minabatur et iurgia. [35] Quae haec metuens ut Maximini 17 muniretur 18 auxilio, finxit maritum in voluntate, quam condiderat nuper, argenti tria milia pondo eidem reliquisse. Qui aviditate nimia flagrans (nec enim hoc quoque vitio caruit) petit hereditatis medietatem. Verum etiam hoc (ut parum sufficienti) nequaquam contentus, aliud commentus est (ut arbitrabatur) honestum et tutum, et ne amitteret amplam sibi oblatam lucrandi uberis patrimonii, Victorini privignam, Anepsiae filiam, petit filio coniugem, idque assentiente muliere prompte firmatum est.

[36] Per haec et alia simili maerore deflenda, quae decolorabant speciem urbis aeternae, grassabatur per strages multiplices fortunarum, homo cum gemitu nominandus, ultra forenses terminos semet extentans. Namque et resticulam de fenestra praetorii quadam remota, dicitur semper habuisse suspensam, cuius summitas quaedam velut damnosa 19 colligeret, 20 nullis quidem indiciis fulta, sed nocitura insontibus multis: et Mucianum Barbarumque apparitores aliquotiens discretim trudi iubebat, ad fallendum [p. 110] aptissimos. [37] Hi tamquam heiulando casus quibus se simulabant oppressos, iudicis exaggerando crudelitatem, remedium nullum aliud reis ad obtinendam vitam superesse eadem replicando saepe asseverabant, ni criminibus magnis petissent nobiles viros, quibus ad sui societatem annexis facile eos absolvi posse firmabant.

[38] Ob quae implacabilitate ultra apposita iam pergente, manus vinculis sunt artatae complurium, ortuque nobiles inculti videbantur et anxii. Nec eorum culpari quisquam debuit, cum salutantes humum paene curvatis contingentibus membris, persaepe clamantem audirent, spiritus ferini latronem, nullum se invito reperiri posse insontem. [39] Quae verba effectui propere iuncta, terruissent profecto Numae Pompilii similis, et Catonem. Prorsus enim sic agebatur, ut nec in alienis malis quorumdam exarescerent lacrimae: quod in variis et confragosis actibus vitae plerumque contingit. [40] A iure tamen iustitiaque crebro discedens, ferreus cognitor erat uno quasi praecipuo tolerabilis. Interdum enim exoratus parcebat aliquibus, quod prope vitium esse, in hoc loco legitur apud Tullium: ‘Nam si implacabiles iracundiae sunt, summa est acerbitas: sin autem exorabiles, summa levitas; quae tamen (ut in malis) acerbitati anteponenda est.’

[p. 112] [41] Post haec praegresso Leone, acceptoque successore, ad principis comitatum Maximinus accitus, auctusque praefectura praetoriana, nihilo lenior fuit, etiam longius nocens, ut basilisci serpentes. [42] In id tempus aut non multo prius, scopae florere sunt visae, quibus nobilitatis curia mundabatur, idque portendebat, extollendos quosdam despicatissimae sortis ad gradus potestatum excelsos.

[43] Et quamlibet tempestivum est ad ordinem redire coeptorum, tamen nihil impedituri temporum cursus, immorabimur paucis, quae per iniquitatem curantium vicariam praefecturam in urbe, contra quam oportuerat, gesta sunt, quia ad nutum Maximini et voluntatem eisdem ministris velut apparitoribus gerebantur. [44] Post hunc venit Ursicinus ad mitiora propensior, qui quoniam cautus esse voluit et civilis, rettulerat Esaiam cum aliis, ob commissum adulterium in Rufinam detentis, Marcellum maritum eius ex agente in rebus reum imminutae maiestatis deferre conari: 21 ideoque ut cunctator contemptus, et ad haec fortiter exsequenda parum conveniens, 22 e vicaria potestate 23 discessit. [45] Huic successit Hemonensis Simplicius, Maximini [p. 114] consiliarius ex grammatico, per administrationem 24 nec erectus nec tumidus sed obliquo aspectu terribilis, qui compositis ad modestiam verbis acerba meditabatur in multos. Et primo Rufinam, cum universis auctoribus adulterii commissi vel consciis, interfecit, super quibus Ursicinum rettulisse praediximus, alios deinde complures nullo noxiorum discrimine vel insontium. [46] Cruento 25 enim certamine cum Maximino velut antepilano suo contendens, superare eum in succidendis familiarum nobilium nervis studebat, Busirim veterem et Antaeum imitatus et Phalarim, ut taurus ei 26 solus deesse videretur Agrigentinus.

[47] His in hunc modum ac talibus actis, 27 Hesychia quaedam matrona, ob intentatum crimen in domo apparitoris, cui custodienda est tradita, multa pertimescens et saeva, fulcro plumeo vultu contracto incubuit, et animam occluso narium spiramento effudit.

[48] Adiunctum est his aliud haut mitius malum. Eumenius enim et Abienus, ambo ex coetu amplissimo, infamati sub Maximino, in Fausianam feminam non obscuram, post Victorini obitum, quo iuvante vixere securius, Simplicii adventu perterrefacti, non [p. 116] secus volentis 28 maligna cum minis, 29 ad secreta receptacula se contulerunt. [49] Sed Fausiana damnata, inter reos recepti, vocatique edictis, semet abstrusius amendarunt: quorum Abienus apud Anepsiam diu delitescebat. Sed ut solent insperati casus aggravare miserabilis clades, Apaudulus 30 nomine, servus Anepsiae, verberatae coniugis dolore perculsus, negotium ad Simplicium detulit, nocte progressus, missique apparitores, indicatos e latebris abstraxerunt. [50] Et Abienus quidem, exaggerate crimine stupri, quod intulisse dicebatur Anepsiae, morte multatus est. Mulier vero ut continendae vitae spem firmam dilato posset habere supplicio, appetitam se nefariis artibus, vim in domo Aginati perpessam, adseveravit. [51] Haec (ut gesta sunt) malignius 31 ad principem Simplicius rettulit, agensque ibi Maximinus infestus, ob causam quam supra docuimus, Aginatio, simultate una cum potestate in maius accensa, oravit 32 impense ut rescriberetur eum occidi: et impetravit facile male sanus incitator et potens. [52] Metuensque gravioris invidiae pondus, ne pronuntiante Simplicio, et consiliario suo et amico, periret homo patriciae stirpis, retinuit apud se paulisper imperiale praeceptum, haerens et ambigens quemnam potissimum exsecutorem atrocis [p. 118] rei fidum inveniret et 33 efficacem. [53] Tandemque, ut solent pares facile congregari cum paribus, Doryphorianus quidam repertus est Gallus, audax ad usque insaniam, cui hane operam implere brevi pollicito, deferri providit vicariam, et commonitorium cum Augusti litteris tradidit, instruens hominem saevum quidem sed 34 rudem, qua celeritate Aginatium sine ullo deleret obstaculo, dilatione qualibet inventa forsitan evasurum. [54] Festinavit (ut mandatum est) Doryphorianus magnis itineribus Romam, et inter administrandi 35 initia, magna quaeritabat industria, qua vi senatorem perspicui generis interficeret, iuvantibus nullis. Cognitoque eum iam pridem repertum, in villa propria custodiri, ipse tamquam capita 36 sontium Aginatium, 37 pariterque 38 Anepsiam horrore medio 39 tenebrarum audire disposuit, quo tempore hebetari solent obstrictae terroribus mentes: ut inter innumera multa, Aiax quoque Homericus docet, optans perire potius luce, quam pati formidinis augmenta nocturnae. [55] Et quoniam iudex, quin immo praedo nefandus, ad id solum quod promisit intentus, cuncta extollebat in maius, iusso sub quaestione 40 Aginatio statui, [p. 120] agmina fecit introire carnificum, catenisque sonantibus triste, mancipia squalore diuturno marcentia, in domini caput ad usque ultimum lacerabat exitium, quod in stupri quaestione fieri vetuere clementissimae leges. [56] Denique cum iam contigua morti tormenta ancillae voces expressissent obliquas, indicii fide parum plene discussa, Aginatius ad supplicium duci pronuntiatur 41 abrupte, nec auditus cum magnis clamoribus appellaret nomina principum, sublimis raptus occiditur, pari sententia Anepsia interfecta. Haec agitante (cum adesset) perque emissarios (cum procul ageret) Maximino, funera urbs deploravit aeterna.

[57] Sed vigilarunt 42 ultimae dirae caesorum. Namque ut postea tempestive dicetur, et idem Maximinus sub Gratiano intoleranter se efferens, damnatorio iugulatus est ferro, et Simplicius in Illyrico truncatus, 43 et Doryphorianum pronuntiatum capitis reum, trusumque in carcerem Tullianum, 44 matris consilio, princeps exinde rapuit, reversumque ad lares per cruciatus oppressit immensos. Verum unde 45 huc fleximus revertamur. Is urbanarum rerum status, ut ita dixerim, fuit.

[p. 122]

1 acciderunt, Clark; acciderint, EG; accidere, Her.; acciderit, V.

2 successore, transgressus, Pet.; s. progressus, G; successoribus gressus, V.

3 uenturum, Iuretus, Val.; scan surum, Novák; erigendum, Pet.; V omits without lac.

4 retinaculis imis, A; retinaculis, EG; retinaculo imis, Novák; retinaculim missum mamiscente, V.

5 uenumdedit, Her. and Clark, c.c.; dedit, V.

6 ob secrato ... numine, Her.; obsecrata ritu sacrorum, G; obsecratoribus agrorum ... numina, V.

7 imperatores delenirentur, N2, Clark; imperatoris deleniret furorem, Her.; imperatoris delinirent, V.

8 consiliarius, Lind.; consularius, N2; consutarius, V.

9 audentius, Novák; erectius, C. F. W. M.; tectius, V.

10 senatui, EAG; senatu, V.

11 adduci, Clark, c.c.; duce, V.

12 ueneficiis, V, rest. by Her.; ueneficii, EAG.

13 Charitas sugg. by Clark; Claritas, V.

14 Flauiana, G; Fuluiana, Her.; fluuiana, V.

15 prauis se, Hadr. Val.; se, G; peruersis se, Pet.; preuenisse, V.

16 ignoti, Her.; rotae, Kiessling; molis, Corn.; noti, V.

17 Maximini, Pet., Novák; M. etiam, EAG; maxumin et, V.

18 muniretur, V; emuniretur, Pet.

19 quaedam uelut damnosa, Pet.; quaedam uelut damn usam, V.

20 colligeret, Dederichs; colligaret, EAG; collegaret, V.

21 conari, Momm.; conatos, Günther; conatis, V.

22 conueniensque, V; aptus conueniensque, Novák.

23 e uicaria potestate, G; efficere testate, V; quae efficeret exacte, Pet.; quae efficere (lac.) abrogata potestate, Her.

24 per administrationem, W. Meyer Spir.; post administratam without lac., V; prouinciam, added by Lind., praefecturam, by Novák, in lac. indicated by Momm.

25 cruento, Novák; in cruento, G; merciento, V.

26 ut taurus ei, Val.; ut aereus taurus ei, Her.; uitae rusei, V.

27 actis, Clark; exactis, EAG; actitatis, vulgo; aetatis, V.

28 uolentis, AG; loquentis, Novák; uolentes, V.

29 magna cum nimis, V; uolentis magna (maligna, Her.) in animis Corn.; uiolentis, sed magni acuminis, Pet.

30 Sapaudulus, Clark and Her.; apaudulus, V.

31 malignius, Pet. (malignus, Schneider); auctius, Hermann; mugitus (from maugitus), V.

32 orauit, added in G; V omits.

33 et, added in G; V omits.

34 sed, V; et, Gardt.

35 administrandi, Val.; scrutandi, Pet.; minandi, Brackman; interandi, V.

36 capita, V, rest. by Her.; caput, G.

37 Aginatium, added by Her.; V omits.

38 pariterque, Val.; perque, VA.

39 horrore medio, Val.; horrorem, G; horrorem et, V.

40 quaestione, added by Her. (cf. xv. 5, 13); sub aginatio, V.

41 pronuntiatur, EA; pronuntiatus, Lind.; pronuntiatum, VG.

42 uigilarunt, Her. (cf. 6, 25); accelerarunt, G; ut celarunt, V.

43 truncatus, EA; trucidatus, W2G; trunnatus, V; truonatus, V2.

44 in carcerem Tullianum, Haupt; in carcere Tulliano, G; trusum queret tulliano, V.

45 uerum unde, Her., Novák (cf. xxx. 4, 22); munde, V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1940)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1939)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
load focus English (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: