previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Alamanni, fusis acie Romanis, Chariettonem et Severianum comites interficiunt.


Dum per eoum orbem haec, quae narravimus, diversi rerum expediunt casus, Alamanni post aerumnosas iacturas et vulnera, quae congressi saepe Iuliano Caesari pertulerunt, viribus tandem resumptis, licet imparibus pristinis, ob causam expositam supra Gallicanos limites formidati iam persultabant. Statimque post Kalendas Ianuarias, cum per glaciales tractus hiemis rigidum inhorresceret sidus, cuneatim egressa, multitudo licentius vagabatur. [2] Horum portioni primae Charietto, tunc per utramque Germaniam comes, occursurus cum milite egreditur ad bella ineunda promptissimo, adscito in societatem laboris Severiano itidem comite, invalido et longaevo, qui apud Cabillona 1 [p. 4] Divitensibus praesidebat et Tungricanis. [3] Proinde confertius agmine in unum coacto, ponteque brevioris aquae festina 2 celeritate transmisso, visos eminus barbaros, Romani sagittis aliisque levibus iaculis incessebant, quae illi reciprocis iactibus valide contorquebant. [4] Ubi vero turmae congressae strictis conflixere mucronibus, nostrorum acies impetu hostium acriore concussa nec resistendi nec faciendi fortiter copiam repperit, cunctis metu compulsis in fugam, cum Severianum vidissent equo deturbatum, missilique telo perfossum. 3 [5] Ipse denique Charietto, dum cedentes obiectu corporis et vocis obiurgatorio 4 sonu audentius retinet, 5 pudendumque diluere dedecus fiducia diu standi conatur, oppetit telo letali confossus. 6 [6] Post cuius interitum, Erulorum Batavorumque vexillum direptum, quod insultando tripudiantes barbari crebro sublatum altius ostendebant, post certamina receptum est magna.

1 Cabillona, Hadr. Val.; calidona, V.

2 festina, Kellerbauer, C. F. W. M.; summa, Pet.; firma, V.

3 perfossum, N, Bent., Kiess.; per os fixum, EAG; peroffessum, V.

4 obiurgatorio, N, Kiess.; iurgatorio, V (cf. of- in note 2).

5 retinet, Val.; pertinet, V, restored by Pet.

6 confossus, Eyssen.; confixus, EAG; confusu, V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1940)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1939)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
load focus English (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (3):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CA´LYDON
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), DIVI´TIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), HERULI
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: