previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Nicaea et Chalcedone obsidione liberatis, Bithynia in dicionem Procopii redigitur; et mox, Cyzico expugnato, Hellespontus.


Huic perduellium prosperitati alia 1 laetior accessit. Rumitalca enim tribunus, in societatem Procopianorum adscitus, et suscepta cura palatii, digesto mature consilio, permeatoque 2 cum militibus mari, ad Drepanum ante, 3 nunc Helenopolim venit, exindeque Nicaeam spe celerius occupavit. [2] Ad quam obsidendam, cum huius modi pugnarum peritis, Vadomario misso, ex duce et rege Alamannorum, Valens Nicomediam pergit. Exindeque profectus, oppugnationi Chalcedonis magnis viribus insistebat, cuius e muris probra in eum iaciebantur, et irrisive 4 compellebatur ut Sabaiarius. Est [p. 624] autem sabaia ex ordeo vel frumento, in liquorem conversis, paupertinus in Illyrico potus. [3] Fessus denique inopia commeatuum, et obstinatione nimia defensorum, discedere iam parabat, cum inter haec clausi apud Nicaeam, patefactis subito portis, egressi, munitorum magna parte prostrata, ductore fidentissimo Rumitalca, properabant ardenter circumventuri Valentem a tergo, nondum a Chalcedonos suburbano digressum, et patrassent conata, ni rumore quodam praeverso, imminens exitium ille perdoctus, instantem vestigiis hostem per Sunonensem lacum et fluminis Galli sinuosos amfractus propere discedendo, frustra sequentem lusisset. Et hoc casu Bithynia quoque in 5 Procopii dicionem redacta est.

[4] Unde cum Ancyram Valens citis itineribus revertisset, comperissetque Lupicinum ab Oriente cum catervis adventare, non contemnendis, spe prosperorum erectior, Arintheum lectissimum ducem occursurum hostibus misit. [5] Qui ubi Dadastanam tetigit, in qua statione perisse diximus Iovianum, Hyperechium, 6 sibi oppositum, repente [p. 626] vidit cum copiis, antehac cellae 7 castrensis apparitorem, id est ventris ministrum et gutturis, 8 cui ut amico Procopius auxilia ductanda commisit. Et dedignatus hominem superare certamine despicabilem, auctoritatis et celsi fiducia corporis, ipsis hostibus iussit, suum vincire rectorem: atque ita turmarum antesignanus umbratilis comprensus suorum est 9 manibus.

[6] Quae dum hoc modo procedunt, Venustus quidam, largitionum apparitor sub Valente, multo ante Nicomediam missus, ut aurum susceptum stipendii nomine, militibus per Orientem diffusis, viritim tribueret, hac tristitia cognita, alienum pervidens tempus, Cyzicum cum his quae susceperat, se citius contulit. [7] Ubi forte Serenianus repertus, domesticorum tunc comes, missus ad thesauros tuendos, urbem inexsuperabili moenium ambitu, monumentis quoque veteribus cognitam, fretus tumulturio praesidio, custodibat 10 : ad quam expugnandam, Procopius, ut possessa Bithynia, sibi etiam Hellespontum iungeret, validam destinaverat manum. [8] Morabantur autem effectum sagittis et glandibus, ceterisque iaculis, obsidentium saepe globi confixi, et propugnatorum sollertia, claustrum per catenam ferream valde robustam ori portus insertum, 11 quae ne rostratae [p. 628] irruerent naves hostiles, erat altrinsecus colligata. [9] Hanc post varios militum labores et ducum, fatigatorum acerrimis proeliis, Aliso quidam tribunus abscidit, exsertus 12 bellator et prudens, hoc modo. Coniunctis tribus navigiis, testudinem hac specie superstruxit: densetis cohaerentes supra capita scutis, primi transtris instabant armati, alii post hos semet curvantes humilius, tertiis gradatim inclinatis summisse, ita ut novissimi suffraginibus insidentes, formam aedificii fornicati monstrarent. Quod machinae genus contra murales pugnas ideo figuratur hac specie, ut missilium ictus atque saxorum, per decursus cadentium labiles, instar imbrium evanescant. [10] Itaque coniectu 13 telorum Aliso paulisper defensus, ingenti corporis robore, supposito stipite, eandem catenam fortius bipenni concidens, ita confregit, ut disiecta patefaceret aditum latum, hocque exitu civitas hostili impetu patuit improtecta. Qua causa exstincto postea proterviae totius auctore, cum in factionis participes saeviretur, hic idem tribunus, contemplatione facinoris clari, vitam cum militia retinens, diu post in Isauria oppetit, v astatoria manu confossus.

[11] Hoc Marte Cyzico reserata, Procopius ad eam propere festinavit, veniaque universis qui [p. 630] repugnavere donatis, Serenianum solum iniectis vinculis, iussit duci Nicaeam servandum artissime.

[12] Statimque Ormizdae mature iuveni, Ormizdae regalis illius filio, potestatem proconsulis detulit, et civilia more veterum et bella recturo. Qui agens pro moribus lenius, a militibus quos per devia Phrygiae, miserat Valens, subito corripiendus incursu, tanto vigore evasit, ut escensa navi quam 14 ad casus pararat ancipites, sequentem ac paene captam uxorem, sagittarum nube diffusa defensam, averteret secum: matronam opulentam et nobilem, cuius verecundia et destinatio gloriosa, abruptis postea discriminibus, maritum exemit.

[13] Ea victoria ultra homines sese Procopius efferens, et ignorans quod quivis beatus, versa rota Fortunae, ante vesperum potest esse miserrimus, Arbitionis domum, cui antea tamquam eadem sibi sentientis parcebat, ut propriae, iussit exinaniri, mobilis census inaestimabilis plenam, ideo indignatus, quod venire ad eum accitus, aliquotiens distulit, causatus incommoda senectutis, et morbos. 14. Et licet hac ex causa praesumptor momentum pertimesceret grave, tamen, cum obsistente nullo se in orientales provincias effundere libenti cunctorum assensione, iam licentius posset, avidas [p. 632] novitatem quandam visere, taedio asperioris imperii, quo tune tenebantur: erga alliciendas quasdam civitates Asiae legendosque eruendi peritos auri (ut sibi profuturos proeliis, quae magna exspectabat et crebra), segnius commoratus, in modum acuti mucronis obtunsus est. [15] Ut quondam Pescennius Niger, ad subveniendum spei rerum extremae, a Romano populo saepe accitus, dum diu cunctatur in Syria, a Severo 15 superatus in sinu Issico (qui est in Cilicia, ubi Dareum Alexander fudit) fugatusque in suburbano quodam Antiochiae, gregarii manu militis interiit.

1 altera (after decessit), added by Momm.; alia before laetior, Clark, c.c.; V omits.

2 permeatoque, Gardt.; permixtoque, V.

3 ante, nunc H., Her.; antea nunc H., G; anteum celenopolim, V.

4 inrisive, Novák; iniuriose, WBG; iniuria se, V (iniuriosa, V3.

5 in, added by HAG (put after Procopii by Brackman); V omits.

6 Hyperechium, G; Hyperethium, W; yperechium, V.

7 cellae, Her.; rectoris, Gardt.; recte, VEBG.

8 id est ... gutturis, del. as a gloss by Val., Eyssen., Corn.

9 est, added by Clark, Harmon, c.c.; V omits.

10 custodibat, Harmon, c.c.; costodiebat, V (corr. by V2.

11 insertum, vulgo; insertam, W2G; incertam V.

12 exertus, VB; exercitiis, G; expertus, Bent.

13 a coniectu, Momm., Pet. coniectu, V.

14 ascensa navi quam, W2 escensana usquam, V.

15 Syria a Severo, Val.; syria seruere, V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1940)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1939)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
load focus English (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: