previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Fame et inopia suorum adductus Iovianus A. pacem cum Sapore necessariam sed turpissimam facit, traditis V regionibus cum Nisibi et Singara.


Quae dum vanis conatibus agitantur, rex Sapor et procul absens et cum prope venisset, exploratorum perfugarumque veris vocibus docebatur, fortia facta nostrorum, foedas suorum strages, [p. 530] et elephantos, quot numquam se regnante 1 meminerat, interfectos, exercitumque Romanum continuis laboribus induratum post casum gloriosi rectoris non saluti suae (ut memorabat) consulere, sed vindictae, difficultatemque rerum instantium aut victoria summa aut morte memorabili finiturum. [2] Ob quae reputabat multa et formidanda, diffusum abunde militem per provincias, levi tessera colligi posse expertus, et sciens populum suum, post amissam maximam plebem, ultimis terroribus deformatum, simul 2 comperiens, in Mesopotamia relictum haut multo minorem exercitum. [3] Quae super omnia hebetarunt eius anxiam mentem, uno parique natatu quingenti viri transgressi tumidum flumen incolumes, custodibusque confossis, reliquos consortes suos ad similem fiduciam concitasse. 3

[4] Haec inter cum neque pontes compaginari, paterentur undae torrentes, et absumptis omnibus quae poterant mandi, 4 sine 5 utilibus ullis, acto miserabiliter biduo, furebat inedia iraque percitus miles, ferro properans quam fame, ignavissimo genere mortis, absumi. 6

[5] Erat 7 tamen pro nobis numen dei caelestis aeternum, 8 et Persae praeter sperata priores, super [p. 532] fundanda pace oratores Surenam et optimatem alium mittunt, animos ipsi quoque despondentes, quos omnibus paene proeliis pars Romana superior gravius quassabat in dies. [6] Condiciones autem ferebant difficiles et perplexas, fingentes humanorum respectu, reliquias exercitus redire sinere clementissimum regem, si 9 quae iubet impleverit cum primatibus Caesar. [7] Contra hos cum Salutio praefecto mittitur Arintheus, et dum 10 deliberatur examinatius, quid finiri 11 deberet, dies quattuor sunt evoluti. inedia cruciabiles, et omni supplicio tristiores. [8] Quo temporis spatio, antequam hi mitterentur, si exabusus princeps paulatim terris hostilibus excessisset, profecto venisset ad praesidia Corduenae, uberis regionis et nostrae, ex eo loco in quo haec agebantur, centesimo lapide disparatae.

[9] Petebat autem rex obstinatius, ut ipse aiebat, sua dudum a Maximiano erepta, ut docebat autem negotium, pro redemptione nostra quinque regiones Transtigritanas: Arzanenam et Moxoenam et Zabdicenam, itidemque Rehimenam et Corduenam cum castellis quindecim, et Nisibin et Singaram et Castra Maurorum, munimentum perquam oportunum. [10] Et cum pugnari deciens expediret, ne horum quicquam dederetur, adulatorum globus instabat [p. 534] timido principi, Procopii metuendum subserens nomen, eumque affirmans, si redit cognito Iuliani interitu, cum intacto milite quem regebat, novas res nullo renitente facile moliturum. [11] Hac perniciosa verborum ille assiduitate nimia succensus, sine cunctatione tradidit omnia, quae petebantur, difficile hoc adeptus, ut Nisibis et Singara sine incolis transirent in iura Persarum, a munimentis vero alienandis, reverti ad nostra praesidia Romani permitterentur. [12] Quibus exitiale aliud accessit et impium, ne post haec ita composita, Arsaci poscenti, contra Persas ferretur auxilium, amico nobis semper et fido. Quod ratione gemina cogitatum est, ut puniretur homo qui Chiliocomum mandatu vastaverat principis, et remaneret occasio, per quam subinde licenter invaderetur Armenia. Unde postea contigit, ut vivus caperetur idem Arsaces, et Armeniae maximum latus, Medis conterminans, et Artaxata, inter dissensiones et turbamenta raperent Parthi.

[13] Quo ignobili decreto firmato, nequid committeretur per indutias contrarium pactis, obsidatus specie viri celebres altrinsecus dantur Nemota 12 et Victor ex parte nostrorum, et Bellovaedius, [p. 536] insignium numerorum tribuni, ex parte vero diversa, Bineses e numero nobilium optimatum, tresque alii satrapae non obscuri. [14] Foederata itaque pace annorum triginta, eaque iuris iurandi religionibus consecrata, reversi itineribus aliis, quoniam loca contigua flumini ut confragosa vitabantur et aspera, potus inopia premebamur et cibi.

1 se regnante, Pet.; rex ante, G; numquam regnanterm, V.

2 simrulque, sugg. by Clark.

3 concitasse, V; concitasse delati, Novák; concitantes, G.

4 poterant mandi, tr. by Clark, c.c.

5 sine, added by Her.; V omits.

6 absumi, erat, Pet.; absumi. erat, G; absumerit tamen, V.

7 absumi, erat, Pet.; absumi. erat, G; absumerit tamen, V.

8 numen aeternum, transposui, c.c.

9 si, added by G after iubet.

10 dum, added by G; V omits.

11 finiri, V; definiri, Clark; fieri, EBG.

12 Lac. after Nemota, Her. for the name of the fourth Roman hostage; no lac., V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1940)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1939)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
hide References (6 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: