previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Oppidum Maiozamalcha expugnatum a Romanis atque excisum.


In hoc tractu civitas ob muros humiles ab incolis Iudaeis deserta, iratorum manu militum conflagravit. Quibus actis pergebat ulterius imperator, placida ope numinis (ut arbitrabatur), erectior. [2] Cumque Maiozamalcham venisset, urbem magnam et validis circumdatam moenibus, tentoriis fixis providit sollicite, ne castra repentino equitatus Persici turbarentur accursu, cuius fortitudo in locis patentibus, immane quantum gentibus est formidata. [3] Et hoc disposito stipatus velitibus paucis, ipse quoque pedes civitatis situm diligenti inquisitione exploraturus, in perniciosas praecipitatus insidias, ex ipso vitae discrimine tandem emersit. [4] Namque per latentem oppidi portam, Persae decem armati degressi, imaque clivorum pervadentes, poplitibus subsidendo, repentino impetu nostros aggressi sunt. E quibus duo conspectiorem habitu [p. 432] principem gladiis petiere districtis, sed occurrit ictibus erectum altius 1 scutum, quo contectus magna elataque fiducia unius lateri ferrum infixit, alterum stipatores multiplicatis ictibus occiderunt. Residuis e quibus vulnerati sunt aliqui, disiectis in fugam, spoliatisque ambobus, reducens incolumes socios, cum exuviis remeavit ad castra, omnium laetitia magna susceptus. [5] Sustulit in hoste prostrato aureum colli monile Torquatus, fudit confidentissimum Gallum alitis propugnatione Valerius, postea cognomento Corvinus, hacque gloria posteritati sunt commendati; non invidemus: accedat hoc quoque monumentis veteribus facinus pulchrum.

[6] Constratis postridie pontibus, exercituque travecto, et metatis alibi salubrius castris, vallo duplici circumductis, quoniam (ut diximus) timebantur solitudines planae, oppidi suscepit obsidium, periculosum fore existimans, si gradiens prorsus, a tergo relinqueret quos timeret.

[7] Haec dum magno molimine comparantur, Surena hostium dux iumenta adortus, quae in lucis palmaribus vescebantur, a cohortibus nostris repulsoriis 2 cum paucorum exitio habitus frustra discessit. [8] Et duarum incolae civitatum, quas amnes amplexi faciunt insulas, parva sui fiducia [p. 434] trepidi, ad Ctesiphontis moenia se contulerunt, pars per 3 silvarum densa, alii per paludes vicinas, alveis arborum cavatarum invecti, ad unicum auxilium et potissimum itineris longi, quod supererat, dilabuntur, ulteriora petituri terrarum. [9] E quibus resistentes aliquos nostri milites trucidabant, ipsi quoque lintribus et cymbis per varia discurrentes, captivos alios subinde perducebant. Id enim erat librata ratione dispositum, ut, dum copiae pedestres muros oppugnant, equestres turmae divisae per globos, abigendis insisterent praedis: hocque proviso, nullo provincialium damno, miles visceribus hostium pascebatur.

[10] Iamque imperator munitum 4 muris duplicibus oppidum, ordine circumdatum trino scutorum, spe patrandi incepti, maximis viribus oppugnabat. Sed ut erat necessarius appetitus, ita effectu res difficillima. Nam accessus undique rupibus anfractu celsiore discissis, flexuosisque excessibus ob periculum anceps, adeundi copiam denegabat, maxime quoniam 5 turres crebritate et altitudine formidandae, montem saxeum arcis naturaliter editum, aequabant, et proclivis planities flumini imminens, propugnaculorum firmitate muniebatur. [11] Accedebat his haut levius malum, quod lecta manus et copiosa (quae obsidebatur) nullis ad [p. 436] deditionem illecebris flectebatur, sed tamquam superatura, vel devota cineribus patriae, resistebat. Adversus eam aegre 6 retentabatur, inferens se protervius miles, et pugnam vel aequo campo, iustoque proelio poscens, cumque receptui caneretur, assidue animosis hostem urgendi conatibus urebatur.

[12] Vicit tamen nostrorum consilium contentionem virium maximam, divisisque operibus, officia quisque distributa capessit ocissime. Hinc enim ardui suggestus erigebantur, inde fossarum altitudines alii complanabant, terrarum latibula concava oblongis tramitibus alibi struebantur, locabant etiam artifices tormenta muralia, in funestos sonitus proruptura, [13] Et cuniculos quidem cum vineis, Nevitta et Dagalaifus curabant, ineundis autem conflictibus, et defendendis ab incendio vel eruptionibus machinis, praeerat imperator.

Cumque apparatu omni excindendae urbis labore multiplici consummato, pugna flagitaretur, Victor nomine dux reversus est ad usque Ctesiphonta, itineribus exploratis, nulla obstacula nuntians offendisse. [14] Quo efferati gaudio milites omnes, elatique firmioribus animis, ad certandum signum operiebantur armati.

[15] Iamque clangore Martio sonantibus tubis, strepebant utrimque partes, et primi Romani hostem undique lamminis ferreis in modum tenuis [p. 438] plumae contectum, fidentemque, quod tela rigentis ferri lapsibus impacta resiliebant, crebris procursationibus et minaci murmure lacessebant: non numquam compage scutorum, qua velut testudine infigurabilium 7 fornicum operiebantur aptissime, assiduis motibus laxius dehiscente. Contra Persae muris obstinatius adhaerentes, quantum facere nitique poterant, eludere et frustrari exitiales impetus conabantur. [16] Verum ubi vimineas crates prae se ferentes, oppugnatores iam moenia perurgerent, cum sagittariis funditores, alii quin etiam saxa volventes ingentia, cum facibus et malleolis eos longius propulsabant, tum aptatae ligneis sagittis ballistae, flexus stridore 8 torquebantur, creberrima spicula funditantes, et scorpiones quocumque manus peritae duxissent, rotundos lapides evibrabant. [17] Iterum deinde ac saepe geminatis congressibus, aestus in meridiem crescens, effervescente vaporatius sole, apparatu operum et studio proeliandi intentos, cunctos revocaverat fatigatos et sudore perfusos.

[18] Eodem mentis proposito, secuto quoque die, per varia certaminum genera controversae partes dimicantes instanter, aequis manibus et pari fortuna discedunt. Verum in omne discrimen armatis proximus princeps civitatis urgebat excidium, ne circa muros diu excubans, omitteret maiora quae [p. 440] temptabat. [19] Sed in districtis necessitatibus, nihil tam leve est quod non interdum etiam contra sperata, rerum adferat momenta magnarum. Cum enim (ut saepe) discessurae partes levius concertarent, abusive incusso ariete, qui paulo ante erat admotus, sternitur residuis omnibus altior turris, latere coctili firmissime structa, cuius ruina muri contiguum latus secum immani fragore protraxit. [20] Ibi tum varietate casuum obsidentium labor, obsessorumque industria vicissim facinoribus speciosis inclaruit. Nihil enim asperum ira et dolore succenso militi videbatur, nihil prohibitoribus 9 erat pro salute concurrentibus, 10 metuendum aut dirum. Nam cum anceps proelium 11 diutius fervens, sanguine utrimque multis caedibus fuso, diei finisset occasus, tum 12 fatigationi consulitur.

[21] Dumque haec luce agerentur ac palam, nuntiatur imperatori, pervigili cura distento, legionarios milites, quibus cuniculorum erant fodinae mandatae, cavatis tramitibus subterraneis, sublicibusque 13 suspensis, ima penetrasse fundamentorum, iam (si ipse disposuerit) evasuros. [22] Cum itaque noctis plerumque processisset, aeneatorum accentu, signo dato [p. 442] progrediendi ad pugnam, ad arma concursum est: et consulto murorum invaduntur utrimque frontes, ut dum propulsaturi pericula, defensores ultro citroque discurrunt, nec proxima fodientis audiretur ferri tinnitus, nec quoquam intrinsecus obsistente, cuniculariorum subito manus emergat. [23] Quibus ita (ut convenerat) ordinatis, et occupatis prohibitoribus, patefactisque latebris, evolat Exsuperius, de Victorum numero miles, post quem Magnus tribunus, et Iovianus notarius, quos audax multitudo secuta, his prius confossis, quos in aede per quam in lucem prodierant, invenerunt, suspensis gradibus procedentes obtruncarunt vigiles omnes, ex usu moris gentici iustitiam felicitatemque regis sui canoris vocibus extollentes. [24] Existimabatur Mars ipse (si misceri hominibus numina maiestatis iura permittunt), adfuisse castra Lucanorum invadenti Luscino. Hocque ideo creditum est quod in congressu flagranti, scalas vehens visus formidandae vastitatis armatus, postridie cum recenseretur exercitus, praecipuo studio quaesitus, reperiri non potuit, cum se ultro offerret, si miles fuisset, memorabilis conscius facti. Sed ut tunc qui esset pulchri facinoris auctor penitus est ignoratum, ita nunc enituerunt hi qui fecere fortissime, [p. 444] obsidionalibus coronis donati, et pro contione laudati, veterum more.

[25] Tandem nudata, reseratis aditibus multis, lapsura invaditur civitas, et sine sexus discrimine vel aetatis, quicquid impetus repperit, potestas iratorum absumpsit, alii exitii imminentis timore, cum hinc ignis inde mucrones urgerent, ultimum flentes, e muris acti sua sponte praecipites, membrisque omnibus infirmati, vitam morte funestiorem paulisper, dum caederentur egerunt. [26] Extractus est autem vivus cum satellitibus octoginta Nabdates, praesidiorum magister, quem oblatum sibi cum aliis servari iussit intactum, serenus imperator et clemens.

Divisa itaque perpensis meritis et laboribus praeda, ipse (ut erat parvo contentus), mutum puerum oblatum sibi suscepit gesticularium, multa quae callebat, nutibus venustissimis explicantem, e tribus aureis nummis, 14 partae victoriae praemium iucundum (ut existimabat) et gratum. [27] Ex virginibus autem, quae speciosae sunt captae ut in Perside, ubi feminarum pulcritudo excellit, nec contrectare [p. 446] aliquam voluit nec videre, Alexandrum imitatus et Africanum, qui haec declinabant, ne frangerentur cupiditate, qui se invictos a laboribus ubique praestiterunt.

[28] Inter haec certamina nostrae partis architectus, cuius nomen non suppetit, post machinam scorpionis forte assistens, reverberate lapide quem artifex titubanter aptaverat fundae, obliso pectore supinatus, profudit animam disiecta compage membrorum, adeo ut ne signa quidem totius corporis noscerentur.

[29] Exin profecturo 15 imperatori, index nuntiaverat certus, circa muros subversi oppidi fallaces foveas et obscuras, quales in tractibus illis sunt plurimae, subsedisse manum insidiatricem latenter, ut inproviso inde exorta, agminis nostri terga feriret extrema. [30] Confestimque ad extrahendam eam missi sunt compertae fortitudinis pedites. Qui cum neque pervadere foraminum aditus, nec amendatos intus prolicere possent ad decernendum, collectam stipulam et sarmenta specuum faucibus aggesserunt. Unde fumus angustius penetrans, ideoque spissior, quosdam vitalibus obstructis necavit, alios ignium afflatu semustos, 16 prodire in perniciem coegit abruptam, et ita omnibus ferro incendioque consumptis, ad signa repedavit ocius miles. Hoc modo civitas ampla et populosa [p. 448] virtute roboris excisa Romani, in pulverem concidit et ruinas.

[31] Post quae tam gloriosa, transitis pontibus multorum amnium concursu continuatis, ad munimenta gemina venimus, aedificiis cautis 17 exstructa, ubi Victorem comitem exercitus praevium, a transitu fluminis regis filius progressus a Ctesiphonte, cum optimatibus et multitudine armata, prohibere conatus, catervis sequentium militum visis, abscessit.

1 Altius, E; elatius, suggested by Clark; magna elataque, W2; magnae lataque, V.

2 repulus ocius, Corn.; repulsoriis, V.

3 pars per, G; pars, EB; par siluarum, V.

4 munitum, added by Pet.; V omits.

5 quoniam, G; cum, V.

6 adversus earn aegre, Momm., adversis iam aegre, G; aduersus samaegrae, V.

7 infigurabilium, V; infrangibilium, Bent.; in figuram mobilium, Pet.

8 flexus stridore, Momm.; flexu stridore, V.

9 prohibitoribus, Momm.; munitoribus, V, deleted by Kellebauer as a gloss.

10 concurrentibus, Madvig; currentibus, V; certantibus, Damsté.

11 proelium, Her.; pugnae, sugg. by Clark; pugna, V; opus, Damsté.

12 tur, Kiessling; tandem, G; vixdum, Pet.; dum, V.

13 sublicibusque, Lind.; subliciisque, BG; supplicibusque, V.

14 e tribus aureis nummis, Pet.; tris aureos nummos, Haupt; et tribus a.n., V.

15 profecturo, Bent.; profecto, V.

16 adflatu semustos, Günther; adflatus immisszs, Val.; adflatus emistus (-ssus, V3, V.

17 cavatis, BG; cautis, V3(from caucis, V); lautis, Val.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1940)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1939)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
load focus English (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: