previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Descriptio rerum Aegyptiarum; et de Nilo, de crocodilo, de ibi, ac de pyramidibus.


Strictim itaque, quoniam tempus videtur hoc flagitare, res Aegyptiacae tangantur, quarum notitiam in actibus Hadriani et Severi principum digessimus late, visa pleraque narrantes. [2] Aegyptum gentem omnium vetustissimam, nisi quod super antiquitate certat cum Scythis, a meridiali latere Syrtes maiores et Phycus promuntorium et Borion et Garamantes nationesque varia claudunt; qua orientem e regione prospectat, 1 Elephantinen et Meroen urbes Aethiopum, et Catadupos rubrumque pelagus, et Scenitas praetenditur Arabas, quos [p. 280] Sarracenos nunc appellamus; septentrioni supposita, 2 terrarum situ cohaeret immenso, unde exordium Asia Syriarumque provinciae sumunt; a vespera Issiaco disiungitur mari, quod quidam nominavere Parthenium.

[3] Pauca itaque super benivolo omnium flumine 3 Nilo (quem Aegyptum Homerus appellat), praestringi conveniet, mox ostendendis aliis, quae sunt in his regionibus admiranda. [4] Origines fontium Nili, ut mihi quidem videri solet, sicut adhuc factum est, posterae quoque ignorabunt aetates. Verum quoniam fabulantes poetae variantesque geographi, in diversa latentem notitiam scindunt, opiniones eorum veritati confines, ut arbitror, expediam paucis. [5] Affirmant aliqui physicorum, in subiectis septentrioni spatiis cum hiemes frigidae cuncta constringunt, magnitudines nivium congelare, easque postea vi flagrantis sideris resolutas, fluxis umoribus nubes efficere gravidas, quae in meridianam plagam Etesiis flantibus pulsae, expressaeque tepore nimio incrementa ubertim suggerere Nilo creduntur. [6] Ex Aethiopicis imbribus, qui abundanter 4 in tractibus illis per aestus torridos cadere memorantur, exundationes eius erigi anni temporibus asserunt alii praestitutis: quod utrumque dissonare videtur a [p. 282] veritate. Imbres enim apud Aethiopas aut numquam aut per intervalla temporum longa cadere memorantur. [7] Opinio est celebrior alia, quod spirantibus Prodromis, perque dies quadraginta et quinque, Etesiarum continuis flatibus repellentibus eius meatum, velocitate cohibita, superfusis fluctibus intumescit; et reluctante spiritu controverso adulescens in maius, hinc vi reverberante ventorum, inde urgente cursu venarum perennium, progrediens in sublime, contegit 5 omnia, et humo suppressa, per supina camporum speciem exhibet maris. [8] Rex autem Iuba, Punicorum confisus textu librorum, a monte quodam oriri eum exponit, qui situs in Mauritania despectat oceanum, hisque indiciis hoc proditum ait, quod pisces et herbae et beluae similes per eas paludes gignuntur. [9] Aethiopiae autem partes praetermeans Nilus nominum diversitate decussa, 6 quae ei 7 orbem peragranti nationes indidere complures, aestuans 8 inundatione ditissima, ad cataractas (id est praeruptos scopulos 9 ) venit, e quibus praecipitans, ruit potius quam fluit: unde Atos olim accolas usu aurium fragore assiduo deminuto, necessitas vertere solum ad quietiora 10 coegit. [10] Exinde lenius means, per ostia septem, [p. 284] quorum singula perpetuorum amnium usum et faciem praebent, nullis per Aegyptum aquis externis adiutus eiectatur. Et praeter amnis plurimos ex alveo derivatos auctore, cadentesque in suppares eis, 11 septem navigabiles sunt et undosi, quibus subiecta vocabula veteres indiderunt: Heracleoticus, Sebennyticus, Bolbiticus, Pathmiticus, Mendesius, Taniticus et Pelusiacus. [11] Oriens autem inde (ut dictum est) propellitur e paludibus ad usque cataractas, insulasque efficit plures, quarum aliquae ita porrectis spatiis 12 dicuntur extentae, ut singulas aegre tertio die relinquat. [12] Inter quas duae sunt clarae, Meroe et Delta, a triquetrae litterae forma hoc vocabulo signatius appellata. Cum autem sol per Cancri sidus coeperit vehi, augescens ad usque transitum eius in Libram, 13 diebusque centum sublatius fluens, minuitur postea, et mitigatis ponderibus aquarum, navibus antea pervios equitabiles campos ostendit. [13] Abunde itaque luxurians ita est noxius, ut infructuosus, si venerit parcior: gurgitum enim nimietate umectans diutius terras culturas moratur agrorum, parvitate autem minatur steriles segetes. Eumque nemo aliquando extolli cubitis altius sedecim possessor optavit. Et si inciderit [p. 286] moderatius, aliquotiens iactae sementes in loco prae- 14 pinguis cespitis cum augmento fere septuagesimo renascuntur: solusque fluminum auras nullas exspirat. 15

[14] Exuberat Aegyptus etiam pecudibus multis, inter quas terrestres sunt et aquatiles, aliaeque humi et in humoribus vivunt, unde ἀμφίβιοι nominantur. Et in aridis quidem capreoli vescuntur et bubali et spinturnicia omni deformitate ridicula, aliaque monstra quae enumerare 16 non refert.

[15] Inter aquatiles autem bestias, crocodilus ubique per eos tractus abundat, exitiale quadrupes malum, assuetum elementis ambobus, lingua carens, maxillam superiorem commovens solum, ordine dentium pectinato, perniciosis morsibus quicquid contigerit pertinaciter petens, per ova edens fetus anserinis similia. [16] Utque armatus est unguibus, si haberet etiam pollices, ad evertendas quoque naves sufficeret viribus magnis: ad cubitorum enim longitudinem octodecim 17 interdum extentus, noctibus quiescens per undas, diebus humi vaporatur 18 confidentia cutis, quam ita validam gerit, ut eius terga cataphracta vix tormentorum ictibus perforentur. [17] Et saevientes semper eaedem ferae (quasi pacto foedere quodam castrensi), per septem caerimoniosos dies mitescunt, ab omni saevitia desciscentes, quibus [p. 288] sacerdotes Memphi natales celebrant Nili. [18] Praeter eos autem, qui fortuita pereunt morte, alii dirumpuntur suffossis alvis 19 mollibus serratis 20 ferarum dorsualibus cristis, 21 quas delphinis similes nutrit fluvius ante dictus, alii exitio intereunt tali. [19] Trochilus avicula brevis, dum escarum minutias captat, circa cubantem feram volitans blande, genasque eius irritatius titillando pervenit ad usque ipsam viciniam gutturis. Quod factum contuens enhydrus, 22 ichneumonis genus, oris aditum penetrat alite praevia patefactum, et populato ventre, vitalibus dilancinatis erumpit. [20] Audax tamen crocodilus monstrum fugacibus; ubi audacem senserit, timidissimum; et in terra acutius cernens, per quattuor menses hibernos, nullo vesci dicitur cibo.

[21] Hippopotami quoque generantur in illis partibus, ultra animalia cuncta ratione carentia sagacissimi, ad speciem equorum bifidos 23 unquis habentes, caudasque breves, quorum sollertiae duo interim ostendere documenta sufficiet. [22] Inter arundines celsas, ut squalentes nimia densitate, haec belua cubilibus positis, otium pervigili studio circumspectat, laxataque copia, ad segetes depascendas egreditur. Cumque iam coeperit redire distenta, aversis vestigiis distinguit tramites multos, ne unius [p. 290] plani itineris lineas insidiatores secuti, repertum sine difficultate confodiant. [23] Item cum aviditate nimia extuberato ventre pigrescit, super calamos recens exsectos femora convolvit et crura, ut pedibus vulneratis cruor egestus sagina 24 distentum faciat levem: et partes saucias caeno oblinit quam diu in cicatrices conveniant plagae. [24] Has monstruosas antehac raritates in beluis, in aedilitate Scauri vidit Romanus populus primitus, patris illius Scauri, quem defendens Tullius imperat Sardis, ut de familia nobili ipsi quoque cum orbis terrarum auctoritate sentirent, et per aetates exinde plures saepe huc ducti, nunc inveniri nusquam possunt, ut coniectantes regionum incolae dicunt, insectantis multitudinis taedio ad Blemmyas migrasse compulsi.

[25] Inter Aegyptias alites, quarum varietas nullo comprehendi numero potest, ibis sacra est et amabilis, et innocua ideo, quod nidulis suis ad cibum suggerens ova serpentum, efficit ut rarescant mortiferae pestes absumptae. [26] Occurrunt eaedem volucres pinnatis agminibus anguium, qui ex Arabicis emergunt paludibus, venena maligna gignentes, 25 [p. 292] mosque antequam finibus suis excedunt, proeliis superatos aeriis vorant, quas aves per rostra edere fetus accepimus. [27] Serpentes quoque Aegyptus alit innumeras, ultra omnem perniciem saevientes: basiliscos et amphisbaenas et scytalas, et acontias et dipsadas et viperas, aliasque complures, quas omnes magnitudine et decore aspis facile supereminens, numquam sponte sua fluenta egreditur Nili. 26

[28] Multa in illis tractibus pretium est operae ac maxima cernere; 27 e quibus pauca conveniet explicari. Templa ubique molibus magnis exstructa. Pyramides 28 ad miracula septem provectae, quarum diuturnas surgendi difficultates scriptor 29 Herodotus docet, ultra omnem 30 altitudinem, quae humana manu 31 confici potest, erectae sunt turres, ab imo latissimae in summitates acutissimas desinentes. [29] Quae figura apud geometras ideo sic appellatur, quod ad ignis speciem (τοῦ πυρὸς, ut nos dicimus) extenuatur in conum. Quarum magnitudo quoniam [p. 294] in celsitudinem nimiam scandens, gracilescit paulatim, umbras quoque mechanica ratione consumit.

[30] Sunt et syringes subterranei quidam, et flexuosi secessus, quos (ut fertur) periti rituum vetustorum adventare diluvium praescii, metuentesque ne cerimoniarum oblitteraretur memoria, penitus operosis digestos fodinis per loca diversa struxerunt, et excisis parietibus volucrum ferarumque genera multa sculpserunt, et animalium 32 species innumeras illas, 33 quas hierographicas litteras appellarunt. 34

[31] Dein Syene, in qua solstitii tempore, quo sol aestivum cursum extendit, recta omnia ambientes radii excedere ipsis corporibus umbras non sinunt. Inde si 35 stipitem quisquam fixerit rectum, vel hominem aut arborem viderit stantem, circa lineamentorum ipsas extremitates contemplabitur umbras absumi, sicut apud Meroen, Aethiopiae partem aequinoctiali circulo proximam, dicitur evenire, ubi per nonaginta dies umbrae nostris in 36 contrarium cadunt, unde Antiscios eius incolas vocant. [32] Quae quoniam miracula multa sunt, opusculi nostri [p. 296] propositum excedentia, ad ingenia celsa reiciamus, pauca super provinciis narraturi.

1 prospectat, Her.; prospicit, V.

2 supposita, Gardt.; opposita, V.

3 omnium ... Nilo, add. V2 in margin; benevolo solo, Madvig; amnium numine, Petschenig.

4 qui abundanter, Bent.; qui abundantes, G; qua ludantes, V.

5 contegit or integit, Her., Clark, c.c.; sublimem tegit, V.

6 decursa, BG; decussa, V (restored by Corn.).

7 ei, vulgo; eum, G; et VEB.

8 aestuans, vulgo; G omits; etans, V; exultans, sugg. by Novák, cf. xiv. 8, 3; xv. 11, 14.

9 id est praeruptos scopulos, regarded as a gloss by Reinesius.

10 ad quietiora, G in epist. Froben.; ad editiora, G in ed.; atque diciora, V.

11 eis, Pet.; eius, V, Clark.

12 spatiis, Bent.; agris, Pet.; porrectus aquis, V.

13 After libram V2 adds a second eius in margin, put after diebusque by BG, deleted by W2A.

14 loco prae-, Her.; loquore pinguis, V.

15 exspirat, Her.; inspirat, V.

16 enumerare, C. F. W. M.; dinumerare, Novák; nunc d., Her.; numerare, V, Heilm.

17 xviii. A; decem, V2 (from ecbecem, V), WBG; sedecim, suggested by Clark.

18 vaporatur, Erfurdt, Haupt, Novák; versatur, Val.; veperatur, V2 (from vituperatur, V.)

19 alvi, Salmasius, Lind.; alvis, E2BG; alveis, V.

20 serratis, Gardt.; certis, V3EBG; sertis, V.

21 cristis, Salmasius; crustis (V2, from crussis, V).

22 enhydrus, Salmasius; hydrus hicheumonis, V.

23 bifidos unguis habentes, Clark; bifidas habentes ungulas, Lind.; unguii habentes omitted by V.

24 sagina distentum, G; inadestemtum, V.

25 maligna gignentes, Clark; malignantes, VBG; maligna manantes, Her.

26 V has lac. of 18 letters after Nili; no lac. BG.

27 acmaxima, Her.; maximum legere e, G; maximum cernere, Haupt; maxima aeger naequibus, V.

28 pyramides, add. EAG; extensive lac. suspected by Her. and Clark.

29 scriptor, V3EBG; auctor, Her.; ruptor, V; Clark thinks antiquitatum, or something similar, has been lost.

30 omnem omnino, G; omnem nominum, V.

31 humana manu, Lind.; humanis, VBG (defended by Löfstedt).

32 inanimalium, Madvig; alis, Gardt.

33 illas, Eyssen.; multas, V.

34 V has a lac. of 19 letters; no lac. in G.

35 si, added in EG; V omits.

36 nostrils in, W2, Lind.; nostrae in, BG; nostrae, omitting in, V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1940)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1939)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
load focus English (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
hide References (4 total)
  • Cross-references to this page (4):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ARA´BIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), COLCHIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), NILUS
    • Smith's Bio, Juba
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: