previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Expeditionem Iulianus parat in Persas, et ad praenoscendum belli eventum oracula consulit, victimasque innumerabiles caedit, totus haruspicinae et auguriis addictus.


Inter haec expeditionem parans in Persas, quam dudum animi robore conceperat celso, ad ultionem praeteritorum vehementer elatus est, sciens et audiens, gentem asperrimam per sexaginta ferme [p. 264] annos inussisse Orienti caedum et direptionum monumenta saevissima, ad internecionem exercitibus nostris saepe deletis. [2] Urebatur autem bellandi gemino desiderio, primo quod impatiens otii, lituos somniabat et proelia, dein quod in aetatis flore primaevo, obiectus efferatarum 1 gentium armis, recalentibus etiam tum regum precibus et regalium, qui vinci magis posse quam supplices manus tendere credebantur, ornamentis illustrium gloriarum inserere Parthici cognomentum ardebat.

[3] Quae maximis molibus festinari cernentes, obtrectatores desides et maligni, unius corporis permutationem tot ciere 2 turbas intempestivas, indignum et perniciosum esse strepebant, studium omne in differendo procinctu ponentes. Et dictitabant, his praesentibus quos audita referre ad imperatorem posse rebantur, eum ni sedatius ageret in immodica 3 rerum secundarum prosperitate, velut luxuriantes ubertate nimia fruges, bonis suis protinus occasurum. [4] Et haec diu multumque agitantes, frustra virum circumlatrabant immobilem occultis iniuriis, ut Pygmaei [p. 266] vel Thiodamas agrestis homo Lindius 4 Herculem. [5] Ille tamen ut maioris praeter ceteros spiritus, nihilo lentius magnitudinem expeditionis secum commentans, in praeparandis congruis operam navabat enixam.

[6] Hostiarum tamen sanguine plurimo aras crebritate nimia perfundebat, tauros aliquotiens immolando centenos, et innumeros varii pecoris greges, avesque candidas terra quaesitas et mari, adeo ut in dies paene singulos milites carnis distentiore sagina, victitantes incultius, potusque aviditate corrupti, umeris impositi transeuntium, per plateas ex publicis aedibus, ubi vindicandis potius quam cedendis conviviis indulgebant, ad sua diversoria portarentur, Petulantes ante 5 omnes et 6 Celtae, quorum ea tempestate confidentia creverat ultra modum. [7] Augebantur autem cerimoniarum ritus immodice, cum impensarum amplitudine antehac inusitata et gravi: et quisque cum impraepedite liceret, scientiam vaticinandi professus, iuxta imperitus et docilis, sine fine vel praestitutis ordinibus, oraculorum permittebantur scitari responsa, et extispicia non numquam futura pandentia, oscinumque et auguriorum et ominum fides, si reperiri usquam posset, affectata [p. 268] varietate quaerebatur. [8] Haecque dum more pacis 7 ita procedunt, multorum curiosior Iulianus, novam 8 consilii viam ingressus est, venas fatidicas Castalii recludere cogitans fontis, quem obstruxisse Caesar dicitur Hadrianus mole saxorum ingenti, veritus ne (ut ipse praecinentibus aquis capessendam rem publicam comperit), etiam alii similia docerentur: deumque adfatus 9 circumhumata corpora statuit exinde transferri, eo ritu quo Athenienses insulam purgaverant Delon.

1 efferatarum, Eyssen.; efferarum, EBG; effetarum, V.

2 tot ciere, Clark; tot cieri, EAG; tot cier, V (cieri, V3).

3 in immodica, Corn.; in modica, Momm.; V omits in.

4 Lindius, Lind.; lidius (from adius), V.

5 sua ... ante, added by V2 in margin.

6 et, add. V2.

7 more pacis (after procedunt) obelized by Clark, defended by Fletcher (cf. xxiii. 5, 3; Tac., Hist. iv. 15 and iv. 28) with comma after procedunt; transposui c.c.

8 novam, added by V2.

9 deumque adfatus, Momm., who indicated a lac.; adfatus, V; ac statim G; ad fastus, Pet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1940)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1939)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
load focus English (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
hide References (1 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), NICOMEDEIA
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: