previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Aquileia, favens Constantii A. partibus, oppugnatur; quae postea comperto eius obitu Iuliano se dedidit.


Quibus Iulianus acceptis, agens tunc apud Naessum, nihil a tergo timens adversum, legensque et audiens hanc civitatem circumsessam quidem aliquotiens, numquam tamen excisam aut deditam, [p. 142] impensiore studio sibi sociare vel fraude, vel diversis adulationum generibus, antequam maius oriretur aliquid, properabat. [2] Ideoque Iovinum magistrum equitum venientem per Alpes, Noricosque ingressum, ad id quod exarserat, quoquo modo corrigendum, redire citius imperavit. Et nequid deesset, milites omnes, qui comitatum sequebantur aut signa, retineri iussit per idem oppidum transeuntes, pro viribus laturos auxilium.

[3] Hisque dispositis, ipse haut diu postea cognita morte Constanti, discursis Thraciis Constantinopolim introiit: ac saepe doctus lentius 1 fore id obsidium quam verendum, Immone cum comitibus aliis ad hoc destinato, ire monuit 2 exinde Iovinum, alia quae potiores flagitabant necessitates, acturum.

[4] Ordine itaque scutorum gemino Aquileia circumsaepta, concinentibus sententiis ducum, conveniens visum est ad deditionem allicere defensores, minacium blandorumque varietate sermonum: et multis ultro citroque dictitatis, in immensum obstinatione gliscente, ex colloquio re infecta disceditur. [5] Et quia nihil praeter pugnam exspectabatur, 3 curatis utrubique cibo somnoque corporibus, aurora iam surgente, 4 concrepante sonitu bucinarum, 5 partes accensae in clades mutuas, ferocientes magis quam [p. 144] consultius, elatis clamoribus ferebantur. [6] Pluteos igitur prae se ferentes 6 oppugnatores, cratesque densius textas, sensim incedentes et caute, murorum ima suffodere ferramentorum multitudine conabantur, aptas 7 plerique vehentes ad mensuram moenium scalas, iamque parietibus paene contigui pars lapidibus volutis in pronum collisi, pars confixi stridentibus iaculis, retroque gradientes, averterunt secum omnes alios metu similium a proposito pugnandi detortos. [7] Hoc primo congressu erecti in audaciam clausi, assumpta fiducia meliorum, parvi ducebant restantia, mentibusque fundatis et compositis per opportuna tormentis, indefesso labore, vigilias et cetera subsidia securitatis implebant. [8] Contra munitores licet pavore discriminum anxii, pudore tamen ne secordes viderentur et segnes, ubi parum vis procedebat, Marte aperto temptata, ad instrumenta obsidionalium artium transtulerunt. 8 Et quia nec arietibus admovendis, nec ad intemptandas machinas vel ut possint forari cuniculi, inveniebatur locus 9 usquam habilis, disparatione brevi civitatem Natisone 10 amni praeterlabente, commentum excogitatum est cum veteribus admirandum. [9] Constructas veloci studio ligneas turres, propugnaculis hostium celsiores, imposuere [p. 146] trigeminis navibus, valide 11 sibi conexis, quibus insistentes armati, uno parique ardore prohibitores dispellere, collatis ex propinquo viribus, nitebantur: subterque expediti velites a turrium cavernis egressi, iniectis ponticulis, quos ante compaginarant, transgredi festinarunt indiviso negotio ut, dum vicissim missilibus se petunt et saxis utrimquesecus alte locati, hi qui transiere per pontes, nullo interpellante, aedificii parte convulsa, aditus in penetralia oppidi reserarent. 12 [10] Verum 13 summa coepti prudentis aliorsum evasit. Cum enim adventarent iam turres, contortis malleolis madentibus pice, harundine quin etiam, sarmentis ac vario fomite flammarum incessebantur. Quae quoniam, incendio celeri, ponderibusque trepide superstantium inclinatae, prociderunt in flumen, armatorum aliqui per earum fastigia interibant, eminus 14 confixi tormentis. [11] Inter quae destituti pedites post navalium sociorum occasum, obtriti sunt saxis immanibus, praeter paucos quos morte scilicet per impedita suffugia, velocitas exemerat pedum. Ad ultimum certamine protracto in vesperam, datoque signo in receptum ex more, ambo digressi, diei residuum animis egere disparibus. [12] Munitorum enim maerores, funera lugentium propria, [p. 148] prohibitores spe iam superandi firmabant, licet ipsi quoque paucos gemebant amissos. Properabatur tamen nihilo minus, et quantum recreandis viribus quiete et cibo satis fuit tribute, per noctis integrae spatium, reparatur lucis exordio proelium, incitamento tubarum. [13] Et quidam elatis super capita scutis (ut pugnaturi levius), alii vehentes umeris ut antea scalas, ferventique impetu procurrentes, pectora multiformium telorum ictibus exponebant. Alii ferratas portarum obices effringendas adorti, ultro ignibus petebantur, vel elisi saxis 15 muralibus oppetebant. Quidam fossam fidentius transire conati, repentinis eorum assultibus, qui erumpebant clanculo per posticas, ruebant incaute, aut 16 saucii discedebant. Recursus enim ad moenia tutior, vallumque antemuranum caespitibus fultum, insidiantes ab omni discrimine defendebant. [14] Et quamquam prohibitores duritia bellorumque artibus antistarent, 17 quibus nihil praeter moenium supererat adiumentum, collectus tamen ex potioribus numeris miles, diuturnas ferre nequiens moras, suburbana omnia circumibat, diligenter inquirens, qua vi vel machinis posset patefactam irrumpere civitatem. [15] Quod ubi patrare non poterat, magnitudine vetante difficultatum, obsideri remissius coepta est, et excubiis stationibusque relictis, praesidiarii milites vastantes agros propinquos, [p. 150] omnibus congruentibus abundabant, raptorum pleraque concorporalibus suis impertientes. Unde largiore admodum potu, saginisque distenti marcebant.

[16] His relatione Immonis consortiumque cognitis, Iulianus Constantinopoli etiam tum hibernans, sollerti remedio turbatis consuluit rebus, moxque Agilonem magistrum peditum ea tempestate probe cognitum miserat, ut viso honoratissimo viro, compertaque per eum morte Constanti, solveretur obsidium.

[17] Inter quae ne cessaret Aquileiae oppugnatio 18 cum in reliquis opera consumeretur in cassum, placuit resistentes acriter ad deditionem siti compelli, et ubi aquarum ductibus intersectis, nihilo minus celsiore fiducia repugnarent, flumen laboribus avertitur magnis. Quod itidem frustra est factum. Attenuatis enim avidioribus bibendi subsidiis, hic quos temeritas clauserat, contenti putealibus aquis, parce vixerunt.

[18] Quae dum agitantur casibus ante dictis, supervenit 19 (ut praeceptum est) Agilo, scutorumque densitate contectus, prope fidenter accessit, multaque locutus et vera, quibus Constanti obitum, firmatumque Iuliani docebat imperium, sine fine 20 conviciis confutabatur 21 ut fallax. Nec ei quisquam credidit [p. 152] gesta narranti, antequam pacta salute, susceptus ad pugnaculum solus, fide religiosius reddita, ea quae docuerat, replicaret. [19] His auditis ex diuturno angore portis reclusis omnes effusi, suscepere laeti pacificum ducem, seque purgantes, Nigrinum totius furoris auctorem, paucosque alios obtulerunt, eorum supplicio laesae crimina maiestatis et urbis aerumnas expiari poscentes. [20] Paucis denique post diebus, exploratius spectato negotio, Mamertino tum iudicante, praefecto praetorio, Nigrinus ut acerrimus belli instinctor, exustus est vivus. Romulus vero post eum et Sabostius 22 curiales, convicti, sine respectu periculi studia sevisse discordiarum, poenali consumpti sunt ferro. Residui omnes abierunt 23 innoxii, quos ad certaminum rabiem necessitas egerat, non voluntas. Id enim aequitate pensata, statuerat placabilis imperator et clemens.

[21] Et haec quidem postea gesta sunt. Iulianus vero agens etiam tum apud Naessum, curis altioribus stringebatur, multa utrimque pertimescens. Formidabat enim ne clausorum militum apud Aquileiam repentino assultu, obseratis angustiis Alpium Iuliarum, provincias et adminicula perderet, quae exinde sperabat in dies. [22] Itidemque opes Orientis magnopere verebatur audiens dispersum per Thracias militem, [p. 154] contra vim subitam cito coactum, adventare Succorum confinia, comite Martiano ducente. Sed tamen congrua instantium sollicitudinum moli, ipse quoque agitans efficaciter, 24 Illyricum contrahebat exercitum, pulvere coalitum Martio, promptumque in certaminibus bellicoso iungi rectori. [23] Nec privatorum utilitates in tempore ita flagranti 25 despiciens, litesque audiens controversas maxime municipalium ordinum, ad quorum favorem propensior, iniuste plures muneribus publicis annectebat. [24] Ibi Symmachum repertum et Maximum, senatores conspicuos, a nobilitate legatos ad Constantium missos, exinde reversos honorifice vidit, et potiore posthabito, in locum Tertulli Maximum urbi praefecit aeternae, ad Rufini Vulcatii gratiam, cuius sororis eum filium norat. Hoc administrante alimentaria res abundavit et querellae plebis excitari crebro solitae cessaverunt. [25] tunc ut et 26 securitatem trepidis rebus afferret, et obedientium nutriret fiduciam, Mamertinum promotum 27 praefectum praetorio per Illyricum designavit consulem et Nevittam, qui nuper ut primum augendae barbaricae vilitatis auctorem, immoderate notaverat Constantinum.

1 lentius, Val.; centius, V.

2 ire monuit, Her.; removit, NBG; remonuit, V.

3 expectabatur (ex from sugenteex, V, see note 4; am del. as dittography, i explained as belonging to quia), Her.; iam spectabantur, V.

4 sugenteex, V (ex del. and r added by V2).

5 bucinarum, Ihm in T.L.L.; bucinorum, V.

6 prae se ferentes, Novák; praeferentes, G; ē (= est) seferentes, V.

7 aptas, Clark; natas, V.

8 se transtulerunt, Bent.; operam transtulerunt, Novák; transtulerunt, V (def. Heilmann, Damsté); no lac. in V; so also Damsté.

9 locus, after habilis, ed. Bipont., Eyssen., Gardt.; before usquam, Clark.

10 Natesione, Her.; tesi oni, V.

11 valide, Bent.; valde, EBG; valda, V.

12 penetralia reserarent, iterum, G; oppidi, addidi; penetrali (lac. 12 letters) serarent (lac. 3 letters) iterum, V.

13 verum, Haupt; iterum, V. (see crit. note 2).

14 aliqui eminus, Momm.; alii e, suggested by Clark.

15 elisi saxis, Her.; saxis, N2BG; diffracti saxis, Novák; vaeldis traxis, V, uel distraxis, V2.

16 aut, added by Clark; uel, by G; V omits (def. Heilmann).

17 antistabant, Pet.; antistarent, BG; antis (lac. 11 letters) iant, V

18 oppugnatio, G; circumvallatio, Brakman; aquilei (lac. 15 letters) cum, V.

19 supervenit, G; dictis (lac. 19 letters) nit ut, V.

20 sine fine, Her.; non sine, G; sine, V.

21 confutabatur, Lind.; conputabatur, V.

22 Perhaps Sallustius, Clark.

23 residuo omnes abierunt, G; resdu (lac. 12 letters) nes alterunt, V.

24 agitans efficaciter, Bent.; agitans, e. others.

25 ita flagranti, Her.; afflagranti, BG; aflagranti, V.

26 ut et, Clark; ut, bG; et, V.

27 Mamertinum promotum, Her.; M., NG; M. pro meritis, E; Mamertinum promer tinum, V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1940)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1939)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
load focus English (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (3):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CRATES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TURRIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), AQUILEIA
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: