previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Iulianus Aug. per litteras Constantium A. de re Lutetiae gesta certiorem facit.


Haec eo anno inter Tigrim gesta sunt et Euphraten. Quae cum frequentibus nuntiis didicisset Constantius, expeditiones metuens 1 Parthicas, hiemem apud Constantinopolim agens, impensiore cura limitem instruebat eoum 2 omni apparatu bellorum, armaque et tirocinia cogens, legionesque augens iuventutis validae supplementis, quarum [p. 52] statariae pugnae per orientales saepius eminuere 3 procinctus, auxilia super his Scytharum poscebat, mercede vel gratia, ut adulto vere profectus e Thraciis, loca suspecta protinus occuparet.

[2] Inter quae Iulianus apud Parisios hibernis locatis, summa coeptorum quorsum evaderet pertimescens haeserat 4 anxius, numquam assensurum Constantium factis multa volvendo considerans, apud quem sordebat ut infimus et contemptus. [3] Circumspectis itaque trepidis rerum novarum exordiis, legatos ad eum mittere statuit, gesta docturos, eisque concinentes litteras dedit, quid actum sit quidve fieri oporteat deinceps, monens apertius et demonstrans. [4] Quamquam eum haec dudum comperisse opinabatur, relatu Decentii olim reversi, et cubiculariorum recens de Galliis praegressorum, 5 qui ad Caesarem 6 aliqua 7 portavere sollemnia. Et quamquam nova referret, 8 non repugnanter tamen nec arrogantibus verbis quicquam scripsit, ne videretur subito redundasse tumore. 9 Erat autem litterarum sensus huius modi:

[5] ‘Ego quidem propositi mei fidem non minus moribus quam foederum pacto (quoad fuit) unum [p. 54] semper atque idem sentiens conservavi, ut effectu multiplici claruit evidenter. [6] Iamque inde uti me creatum Caesarem pugnarum horrendis fragoribus obiecisti, potestate delata contentus, currentium ex voto prosperitatum, nuntiis crebris (ut apparitor fidus), tuas aures implevi, nihil usquam periculis meis assignans, cum documentis assiduis constet, diffusis permixtisque passim Germanis, in laboribus me semper visum omnium primum, in laborum refectione postremum.

[7]

Sed bona tua venia dixerim, siquid novatum est nunc (ut existimas): in multis bellis et asperis, aetatem sine fructu conterens miles, olim deliberatum implevit, fremens, secundique impatiens loci rectorem, cum nullas sibi vices a Caesare diuturni sudoris et victoriarum frequentium rependi posse contemplaretur. [8] Cuius iracundiae nec dignitatum augmenta, nec annuum merentis stipendium, id quoque inopinum accessit, quod ad partis orbis eoi postremas venire iussi homines 10 assueti glacialibus terris, separandique liberis et coniugibus, egentes trahebantur et nudi. Unde solito saevius efferati nocte in unum collecti, palatium obsidere, Augustum Iulianum vocibus magnis appellantes et crebris. [9] Cohorrui (fateor) et secessi, amendatusque dum potui, salutem occultatione 11 quaeritabam et latebris. Cumque nullae darentur indutiae, libero pectoris [p. 56] muro (ut ita dixerim) saeptus, progressus ante conspectum omnium steti, molliri posse tumultum auctoritate ratus vel sermonibus blandis. [10] Sed 12 exarsere mirum in modum, eo usque provecti, ut quoniam precibus vincere pertinaciam conabar, instanter mortem contiguis assultibus intentarent. Victus denique mecumque ipse contemplans, 13 quod alter confosso me forsitan libens declarabitur princeps, assensus sum, vim lenire posse ratus 14 armatam.

[11]

Gestorum hic textus est, quem mente quaeso accipito placida. Nec actum quicquam secus existimes, vel susurrantes perniciosa malignos admittas, ad compendia sua excitare secessiones principum assuetos; sed adulatione vitiorum altrice depulsa, excellentissiman virtutum omnium adverte iustitiam, et condicionum aequitatem, quam propono, bona fide suscipito, cum animo disputans, haec statui Romano prodesse, nobiscum, 15 qui caritate sanguinis et 16 fortunae superioris culmine sociamur. [12] Ignosce enim: quae cum ratione poscuntur, non tam fieri cupio, quam a te utilia probari et recta, avide tua praecepta deinde quoque suscepturus.

[13]

Quae necesse sit fieri in compendium redigam breue. Equos praebebo currules Hispanos, et miscendos Gentilibus atque Scutariis adulescentes Laetos quosdam, cis Rhenum editam barbarorum progeniem, vel certe ex dediticiis, qui ad nostra [p. 58] desciscunt. Et haec ad usque exitum vitae me spondeo non modo grato animo, 17 verum cupido quoque facturum. [14] Praefectos praetorio, aequitate et meritis notos, tua nobis dabit dementia, residuos ordinarios iudices, militiaeque moderatores, promovendos arbitrio meo concedi est consentaneum, itidemque stipatores. Stultum est enim cum ante caveri possit ne fiat, eos ad 18 latus imperatoris adscisci, quorum mores ignorantur et voluntates.

[15] Hoc sane sine ulla dubitatione firmaverim: tirones ad peregrina et longinqua Galli transmittere, 19 diuturna perturbatione, casibusque vexati gravissimis, nec sponte sua poterunt nec coacti, ne consumpta penitus iuventute, ut 20 affliguntur praeterita recordantes, ita desperatione pereant impendentium. [16] Nec Parthicis gentibus opponenda auxilia hinc acciri conveniet, cum adhuc nec barbarici sint impetus interclusi, et (si dici quod verum est pateris), haec provinciae malis iactatae continuis, externis indigeant adiumentis et fortibus.

[17] Haec hortando (ut aestimo) salutariter scripsi, poscens et rogans. Scio enim scio nequid sublatius dicam, quam 21 imperio congruens, 22 quas rerum acerbitates, iam conclamatas et perditas, concordia vicissim sibi cedentium principum, meliorem [p. 60] revocavit in statum, cum appareat maiorum exemplo nostrorum, moderatores haec et similia cogitantes, fortunate beateque vivendi reperire quodam modo viam, et ultimo tempori posteritatique iucundam sui memoriam commendare.

[18] His litteris iunctas secretiores alias Constantio offerendas clanculo misit, obiurgatorias et mordaces, quarum seriem nec scrutari licebat, 23 nec (si licuisset), proferre decebat in publicum.

[19] Ad id munus implendum, electi viri sunt graves, Pentadius officiorum magister, et Eutherius cubiculi tunc praepositus, post oblatas litteras relaturi, nullo suppresso, quae viderunt, et super ordine futurorum fidenter acturi.

[20] Auxerat inter haec coeptorum invidiam, Florenti fuga praefecti, qui velut praesagiens concitandos 24 motus ob 25 militem (ut sermone tenus iactabatur), accitum, consulto discesserat Viennam, alimentariae rei gratia divelli causatus a Caesare, quem saepe tractatum asperius formidabat. [21] Dein cum comperisset eum ad Augustum culmen evectum, exigua ac prope nulla vivendi spe versus in metum, ut longe disiunctus, malis se quae suspicabatur, exemit, et necessitudine omni relicta, digressus venit ad Constantium itineribus lentis, utque se nulli obnoxium culpae monstraret, Iulianum [p. 62] ut perduellem multis criminibus appetebat. [22] Cuius post abitum, bene Iulianus cogitans et prudenter, scirique volens quod praesenti quoque pepercisset, caritates eius cum re familiari intacta, publico cursu usu permisso, 26 ad Orientem vehi 27 tutius imperavit.

1 expeditiones metuens, tr. by Novák, c. c.

2 eoum, C. F. W. M.; cum, V.

3 eminuere, Kiessling; emicuere, EBG; enimuere, V; emicuere, V2.

4 haeserat, Her. and Clark, c.c.; erat, V.

5 praegressorum, V; regressorum, G; progressorum, NB.

6 Caesaream, Corn., Gardt. (cf. xx. 9, 1); Caessarem, V.

7 aliqua, V; maligna, Corn.

8 nova referret, added by Novák.

9 redundasse, W, Novák; redundasset, V1; repuggnasse, V2; tumore, added by Novák.

10 iussi homines, tr. by G; hominis iussi, V, with homines def. by Pighius.

11 occultatione, Corn.; mussatione, G; salutemus latione, V; dissimulatione, C. F. W. M.

12 set, added by Clark, quum, by Bent.; V omits, def. by Pighius.

13 contemplans, Corn.; contestans, V, def. by Pighius.

14 posse ratus, Her.; speratus, Löfstedt, Pighius; superatus, V.

15 nobiscum, Novák; nobisque, AG; nobis, V.

16 et, add. in G; V omits (def. Heilmnann).

17 animo, added by G; V omits; non modo gratum verum cupidum (om. animo) sugg. by Pighius.

18 eos ad, NA; ad BG; V omits ad, def. by Pighius.

19 transmittere or dimittere, Clark, c.c.; mittere, V, def. by Pighius.

20 ut, added by Val.; V omits.

21 quam, Clark; cum, V; parum, Novák.

22 congruit, Clark; congrues V1; congruens, V2, Novák.

23 licebat, Clark; licunt, V; licuerat, Novák.

24 concitandos, NAG; concitanda moturus militem, Pet.; concitandos motus ut militem, V.

25 ob, G; et, A; ut, V.

26 publico cursu usu permisso, V; usu del. as dittography by Pet.; publico cursu, usu permisso, Momm.; publici cursus, Lind.

27 uehi, Novák; redire, G; digredi, Her.; redi, V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1940)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1939)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
load focus English (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: