previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Constantius A. Bezabden omnibus copiis oppugnat, ac re infecta discedit; et de arcu caelesti.


Hic per Gallias erat ordo gestorum. Quae dum ita prospere succedunt et caute, Constantius accitum Arsacen Armeniae regem, summaque liberalitate susceptum, praemonebat et hortabatur, ut nobis amicus esse perseveraret et fidus. [2] Audiebat enim saepius eum temptatum a rege Persarum fallaciis et minis et dolis, ut Romanorum societate posthabita, suis rationibus stringeretur. [3] Qui crebro adiurans, animam prius posse amittere quam sententiam, muneratus cum comitibus quos duxerat redit ad regnum, nihil ausus temerare postea promissorum, obligatus gratiarum multiplici nexu Constantio, inter quas illud potius excellebat, quod Olympiada (Ablabi filiam), praefecti quondam praetorio, ei copulaverat coniugem sponsam fratris sui Constantis.

[4] Quo dimisso a Cappadocia ipse per Melitenam (minoris Armeniae oppidum), et Lacotena et Samosata, transito Euphrate Edessam venit, ibique dum agmina undique convenientium militum, et [p. 72] rei cibariae abundantes copias operitur, diu moratus, post aequinoctium egreditur autumnale Amidam petens.

[5] Cuius cum prope venisset moenia favillis oppleta, 1 collustrans, flebat cum gemitu, reputans qualis miseranda civitas pertulerat clades. Ibi tunc forte Ursulus praesens, qui aerarium tuebatur, dolore percitus exclamavit: ‘En quibus animis urbes a milite defenduntur, cui ut abundare stipendium possit, imperii opes iam fatiscunt!’ Quod dictum ita amarum militaris multitudo postea apud Chalcedona recordata, ad eius exitium consurrexit.

[6] Exinde cuneis confertis incedens, cum Bezabden adventaret, fixis tentoriis, vallo fossarumque altitudine circumsaeptis, obequitans castrorum ambitum longius, docebatur relatione multorum, instaurata esse firmius loca, quae antehac incuria corruperat vetustatis. [7] Et nequid omitteret, quod ante fervorem certaminum erat necessario praestruendum, viris prudentibus missis, condicione posita dupla, urgebat moenium defensores redire ad suos, alienis sine cruore concessis, aut in dicionem venire Romanam, dignitatibus augendos et 2 praemiis. Atque cum illi destinatione nativa reniterentur, ut dare nati periculisque et 3 laboribus indurati 4 obsidioni congrua parabantur.

[p. 74] [8] Densis itaque ordinibus, cum tubarum incitamentis, latera oppidi cuncta adortus alacrius 5 miles, legionibus in testudines varias conglobatis paulatim tuto progrediens, subruere moenia conabatur, et quia telorum omne genus in subeuntes effundebatur, nexu clypeorum soluto discessum est, in receptum canentibus signis. [9] Laxatis deinde ad diem unum indutiis, tertia luce milite 6 curiosius tecto, elatis passim clamoribus, ascensus undique temptabatur. Et licet defensores sub 7 obtentis ciliciis, ne conspicerentur ab hostibus, latebant intrinsecus, tamen quotiens flagitabat necessitas, lacertos fortiter exsertantes, lapidibus subiectos incessebant et telis. [10] Et vimineae crates cum procederent confidenter, essentque parietibus iam 8 contiguae, dolia desuper cadebant et 9 molae, et columnarum fragmenta, quorum ponderibus nimiis obruebantur oppugnatores, hiatuque violento disiectis operimentis, cum periculis ultimis evadebant.

[11] Decimo itaque postquam pugnari coeptum est die, cum spes nostrorum inferior 10 cuncta maerore compleret, transferri placuerat molem arietis magnam, quam Persae quondam, Antiochia pulsibus eius excisa, relatam reliquerant apud Carras. Quae subito visa, aptataque faberrime, clausorum [p. 76] hebetaverat mentes, ad usque deditionis remedia paene prolapsas, ni resumptis viribus opponenda minaci machinae praeparassent. [12] Nec temeritas post haec cessaverat nec consilium; namque dum instrueretur aries vetustus et dissolutus, ut facile veheretur, omni arte omnique virium nisu, et oppugnatorum 11 vineae 12 firmitudine summa defensabatur, tormenta nihilo minus et lapidum crebritas atque fundarum ex utraque parte plurimos consumebant, et aggerum moles incrementis celeribus consurgebant, acriorque in dies adulescebat obsidio, multis nostrorum idcirco cadentibus, quod decernentes sub imperatoris conspectu, spe 13 praemiorum, ut possint facile qui essent agnosci, nudantes galeis capita, sagittariorum hostilium peritia fundebantur. [13] Proin dies et noctes intentae vigiliis cautiores stantes utrubique faciebant. Et Persae aggerum altitudine iam in sublime porrecta, machinaeque ingentis horrore perculsi, quam minores quoque sequebantur, omnes exurere vi maxima nitebantur, et assidue malleolos atque incendiaria tela torquentes, laborabant in cassum, ea re quod umectis coriis et centonibus erant opertae materiae plures, aliae unctae alumine diligenter, ut ignis in eas laberetur innoxius. [14] Verum has admoventes fortitudine magna, Romani licet difficile [p. 78] defensabant, tamen cupiditate potiundi oppidi ne prompta quidem pericula non 14 contemnebant. [15] Et contra propugnatores cum iam discussurus turrim oppositam aries maximus adventaret, prominentem eius ferream frontem, quae re vera formam effingit arietis, arte subtili illaqueatam altrinsecus, laciniis retinuere longissimis, ne retrogradiens resumeret vires, neve ferire muros assultibus densis contemplabiliter posset, fundentes quoque 15 ferventissimam picem. Et diu promotae machinae stabant, muralia saxa perferentes et tela.

[16] Iamque aggeribus cumulatius excitatis, defensores, ni vigilassent, exitium affore iam sperantes, in audaciam ruere praecipitem, et repentino decursu, portis effusi, primosque adorti nostrorum, faces sitellasque ferreas onustas ignibus in arietes magnis viribus iaciebant. [17] Verum post ambiguam proelii varietatem, 16 plurimi nullo 17 impetrato intra moenia repelluntur: moxque ex aggeribus quos erexerunt 18 Romani, idem Persae propugnaculis insistentes, sagittis incessebantur, et fundis telisque igniferis, quae per tegumenta turrium volitantia, paratis qui restinguerent, plerumque irrita labebantur.

[18] Cumque pauciores utrubique fierent bellatores, et Persae truderentur ad ultima ni potior [p. 80] ratio succurrisset, impensiore opera procursus temptabatur ex castris, et eruptione subita multitudinis facta, inter armatos qui portabant ignes amplioribus ordinatis, iaciebantur corbes in materias ferreae, plenae flammarum, et sarmenta aliaque ad ignes concipiendos aptissima. [19] Et quia conspectum abstulerant fumi nigerrimae nubes, classico excitante in pugnam, legiones procinctae celeri gradu venerunt, et subcrescente paulatim ardore bellandi, cum ventum fuisset ad manus, repente machinae omnes effusis ignibus urebantur praeter maiorem, quam diruptis 19 restibus quibus e muro iactis implicabatur, virorum fortium acrior nisus aegre semustam extraxit.

[20] At ubi nocturnae tenebrae finem proeliis attulerunt, non in longum militi quies data. Cibo enim exiguo refectus et somno, rectorum monitu excitus, munitiones a muro longe demovit, dimicare succinctius parans per sublimes aggestus, qui iam consummati muris altius imminebant. Utque facile defensuri 20 moenia pellerentur, in ipsis aggerum summitatibus binae sunt locatae ballistae, quarum metu ne prospicere quidem posse hostium quisquam crederetur. [21] His satis provisis, prope ipsum crepusculum triplex acies nostrorum instructa, [p. 82] conisque galearum minacius nutans, scalas vehentibus multis, impetum conabatur in muros. Iamque resultantibus armis et tubis, uno parique ardore hinc indeque pugnabatur audaci conflictu, latiusque sese pandente manu 21 Romana, cum Persas occultari viderent, pavore impositorum aggeribus tormentorum, pulsabant turrim ariete, et cum ligonibus et dolabris et vectibus scalae quoque 22 propinquabant utrimque convolante missilium crebritate. [22] Afflictabant tamen multo vehementius Persas ictus varii ballistarum, tamquam per transennam a clivis structilibus decurrentes. Unde fortunas suas sitas in extremo iam cogitantes, destinatam ruebant in mortem, et partiti munera dimicandi inter necessitatis articulos, relictis qui moenia tuerentur, reserata latenter postica, strictis gladiis valida manus erupit, pone sequentibus aliis, qui flammas occulte portabant. [23] Dumque Romani nunc instant cedentibus, nunc ultro incessentes excipiunt, qui vehebant foculos repentes incurvi, prunas unius aggesti inseruere iuncturis ramis arborum diversarum, et iunco et manipulis constructi cannarum: qui conceptis incendiorum aridis nutrimentis, iam [p. 84] cremabantur, militibus cum intactis tormentis exinde periculose digressis.

[24] Ut vero certaminibus finem vespera dedit incedens, partesque discesserunt ad otium breve, imperator in varia sese consilia diducens et versans, cum excidio Phaenichae diutius imminere, necessariae rationes urgerent, quod munimentum velut insolubile claustrum, hostium excursibus erat obiectum, et serum repelleret tempus: certaturus leviter ibi statuit immorari, alimentis destituendos forsitan cedere existimans Persas. Quod secus atque rebatur evenit. [25] Cum enim remissius pugnaretur, umente caelo undantes nubes cum tenebris advenere minacibus, assiduisque imbribus ita immaduerat solum, ut luti glutinosa mollities, per eas regiones pinguissimi caespitis, omnia perturbaret. Et super his iugi fragore, tonitrua fulguraque mentes hominum pavidas perterrebant.

[26] Accedebant arcus caelestis conspectus assidui. Quae species unde ita figurari est 23 solita, expositio brevis 24 ostendet. Halitus terrae calidiores et umoris spiramina conglobata in nubes, exindeque disiecta in aspergines parvas, ac radiorum fusione splendida facta, supinantur volubiliter contra ipsum igneum orbem, irimque conformant, ideo spatioso curvamine sinuosam, quod in nostro panditur mundo, quem sphaerae dimidiae parti rationes physicae superponunt. [27] Cuius species quantum mortalis oculus contuetur, prima lutea visitur, secunda [p. 86] flavescens vel fulva, punicea 25 tertia, quarta purpurea, postrema caerulo concreta et viridi. [28] Hac 26 autem mixta pulchritudine temperatur, ideo ut terrenae existimant mentes, quod prima eius pars dilutior cernitur, aeri concolor circumfuso, sequens fulva, id est paulo excitatior quam lutea, punicea tertia, quod solis obnoxia claritudini, pro 27 reciprocatione 28 spiritus fulgores eius purissime 29 e regione deflorat, quarta ideo purpurat, quod intermicante asperginum densitate, per quas oritur, radiorum splendor concipiens 30 ostendit aspectum flammeo propiorem, qui color quanto magis diffunditur, concedit in caerulum et virentem.

[29] Arbitrantur alii tune iridis formam rebus apparere mundanis, cum altius delatae nubi crassae radii solis infusi, lucem iniecerint liquidam, quae non reperiens exitum, in se conglobata nimio splendescit attritu, et proximos quidem albo colores a sole sublimiore decerpit, subvirides vero a nubis similitudine superiectae, ut in mari solet usu venire, ubi candidae sunt undae quae litoribus illiduntur, interiores sine ulla concretione caerulae.

[30] Et quoniam indicium est permutationis aurae (ut diximus), a sudo aere nubium concitans globos, aut contra ex concreto mutans in serenam laetitiam [p. 88] caelum, ideo apud poetas legimus saepe, Irim de caelo tunc 31 mitti, cum praesentium rerum verti necesse sit status. Suppetunt aliae multae opiniones et variae, quas dinumerare nunc est supervacuum, narratione redire unde digressa est festinante.

[31] His ac talibus imperator inter spem metumque iactabatur, ingravescente hiemis magnitudine, suspectisque 32 per avios tractus insidiis, inter quae etiam tumultum 33 exasperati militis verebatur. Super his urebat eius anxiam mentem, quod velut patefacta ianua divitis domus, irritus propositi reverteretur.

[32] Quas ob res omisso vano incepto, hiematurus Antiochiae redit in Syriam, aerumnosa 34 perpessus et gravia; nec enim levia erant damna quae Persae intulerant, 35 sed 36 atrociora diuque deflenda. Evenerat enim hoc, quasi fatali constellatione ita regente diversos eventus, ut ipsum Constantium dimicantem cum Persis, fortuna semper sequeretur afflictior, unde vincere saltim per duces optabat, quod aliquotiens meminimus contigisse.

1 Comma after oppleta, Clark, c.c.

2 et, added by G; V omits.

3 et, added by G; V omits.

4 indurati, Val.; in cuncta, V.

5 alacrius, Her.; alacris, EBG; alacrus V2, alacris, V1.

6 milite, added by Her.; V omits.

7 defensores sub, Clark; defensoribus, V.

8 iam, added by Novák; V omits.

9 et, added by Her.; V omits.

10 inferior, G; interior, V.

11 oppugnatorum, Val.; oppugnaturum, V.

12 uineae Her.; ui et, G; ueniet, V.

13 spe, added by G; V omits.

14 non, added by Novák; V omits.

15 quoque, G; que, V.

16 varietatem, suggested by Her.; sortema, Novák; uirtutem, V.

17 nullo, Haupt, C. F. W. M.; nihil, V.

18 erexerunt, Clark, c.c.; erexerant, EBG; erexerat, V.

19 diruptis, Bent., Gardt.; direptis, V.

20 defensuri, A; defensori, V.

21 manu Romana, Clark, adding manu; Roma, changed to Romanu, V (Romana, V2).

22 scalae quoque, Her.; scalisque, G; scaleque, V.

23 figurari est, Pet.; itaque igurari et, V; figurari sit, E, Val.

24 breuis, Val.; dure bis, V.

25 punicea, EAG; pucea, V.

26 haec, sugg. by Clark.

27 pro, omitted by EG (‘perhaps rightly,’ Clark).

28 reciprocatione, E, Val.; reticatione, V.

29 purissime, Erfurdt; purissimos, G; purissimem, V.

30 splen. dorem concipiens, Madvig; splendorum conspiciens, V.

31 tunc, added by Her.; V omits.

32 suspectisque, G; speratisque, Haupt; superetisque, V (second e del. by V3).

33 tumultum, G; turn, preceded by lac. 18 letters, V.

34 aerumnosa, Hadr. Val., Haupt; aerumnosam, V.

35 perpessus et ... int(ulerant), added by Novák; etulerint sed atrotia, V.

36 sed, V, Novák; et, Haupt, Corn.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1940)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1939)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
load focus English (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
hide References (2 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: