previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Limigantes Sarmatae, dum simulata petitione pacis deceptum imperatorem invadunt, maxima suorum strage reprimuntur.


Inter haec ita ambigua, Constantium Sirmi etiam tum hiberna quiete curantem, permovebant nuntii metuendi et graves, indicantes id quod tune magnopere formidabat, Limigantes Sarmatas, quos expulisse paternis avitisque sedibus dominos suos ante monstravimus, paulatim posthabitis locis [p. 524] quae eis anno praeterito utiliter sunt destinata, ne (ut sunt versabiles) aliquid molirentur inicum, 1 regiones confines limitibus occupasse, vagarique licentius genuine more (ni pellerentur,) omnia turbaturos.

[2] Quae superbius incitanda prope diem imperator dilato negotio credens, coacta undique multitudine militis ad bella promptissimi, nec dum adulto vere ad procinctum egressus est gemina consideratione alacrior, quod expletus praedarum opimitate exercitus, aestate nuper emensa, similium spe fidenter in effectus animabitur prosperos, quodque Anatolio regente tune per Illyricum praefecturam, necessaria cuncta, vel ante tempus coacta, sine ullius dispendiis affluebant. [3] Nec enim dispositionibus umquam alterius praefecturae (ut inter omnes constat) ad praesens Arctoae provinciae bonis omnibus floruerunt, correctione titubantium benevola et sollerti, vehiculariae rei iacturis ingentibus, quae clausere domos innumeras, et censuali professione speciosa fiducia relevatae; indemnesque deinde et innoxii earum incolae partium, querellarum sopitis materiis viverent, ni postea exquisitorum detestanda nomina titulorum, per offerentes suscipientesque criminose in maius exaggerata, his propugnare sibi nitentibus potestates, illis attenuatis [p. 526] omnium opibus, se fore sperantibus tutos, ad usque proscriptiones miserorumque suspendia pervenerunt.

[4] Rem igitur emendaturus urgentem, profectus cum instrumentis ambitiosis, imperator (ut dictum est) Valeriam venit, partem quondam Pannoniae, sed ad honorem Valeriae Diocletiani filiae et institutam et ita cognominatam, sub pellibusque exercitu diffuso per Histri fluminis margines, barbaros observabat ante adventum suum amicitiae velamento, Pannonias furtim vastandas, invadere hiemis durissimo cogitantes, cum nec dum solutae vernis caloribus nives amnem undique pervium faciunt, nostrique pruinis subdivales moras difficile tolerabunt.

[5] Confestim itaque missis ad Limigantes duobus tribunis cum interpretibus singulis, explorabat modestius percunctando, quam ob rem relictis laribus post pacem et foedera petentibus attributa, 2 ita palarentur per 3 varia, limitesque contra interdicta pulsarent. [6] Qui vana quaedam causantes et irrita, pavore adigente mentiri, principem exorabant in veniam, obsecrantes ut simultate abolita, transmisso flumine ad eum venire permitterentur, docturi quae sustinerent incommoda, paratique intra spatia orbis Romani (si id placuerit) terras [p. 528] suscipere longe discretas, ut diuturno otio involuti, et Quietem colentes (tamquam salutarem deam) tributariorum onera subirent et nomen.

[7] His post reditum tribunorum compertis, imperator exsultans, ut negotio quod rebatur inexplicabile sine ullo pulvere consummando, cunctos admisit, aviditate plus habendi incensus, quam adulatorum cohors augebat, id sine modo strepentium, quod externis sopitis, et ubique pace composita, proletarios lucrabitur plures, et tirocinia cogere poterit validissima: aurum quippe gratanter provinciales pro 4 corporibus dabunt, quae spes rem Romanam aliquotiens aggravavit. 5 [8] Proinde vallo prope Acimincum locato, celsoque aggere in speciem tribunalis erecto, naves vehentes quosdam legionarios expedites alveum fluminis proximum ripis observare sunt iussae, cum Innocentio quodam agrimensore, huius auctore consilii, ut si barbaros tumultuare sensissent, aliorsum intentos post terga pervaderent improvisi. [9] Quae Limigantes licet properari sentirent, nihil tamen praeter preces 6 fingentes, stabant [p. 530] incurvi, longe alia quam quae gestu praeferebant et verbis altis mentibus perpensantes.

[10] Visoque imperatore ex alto suggestu, iam sermonem parante lenissimum, meditanteque alloqui velut morigeros iam futuros, quidam ex illis, furore percitus truci, calceo suo in tribunal contorto, ‘Marha marha’ (quod est apud eos signum bellicum) exclamavit, eumque secuta incondita multitudo, vexillo elato repente barbarico, ululans ferum, in ipsum principem ferebatur. [11] Qui cum ex alto despiciens, plena omnia discurrentis turbae cum missilibus vidisset, retectisque gladiis et verrutis iam propinquante 7 pernicie, externis mixtus et suis, ignotusque dux esset an miles, quia neque cunctandi aderat tempus, neque cessandi, equo veloci impositus, cursu effuso evasit. [12] Stipatores tamen pauci dum ignis more inundantes conabantur arcere, aut vulnerati interierunt, aut ponderibus superruentium solis afflicti, sellaque regalis cum aureo pulvinari, nullo vetante, direpta est.

[13] Mox autem audito, quod ad ultimum paene tractus exitium, in abrupto staret adhuc imperator, antiquissimum omnium exercitus ratus eum iuvare (nondum enim exemptum periculis aestimavit salutis) fastu fidentior, licet ob procursionem subitam semitectus, sonorum et Martium frendens, [p. 532] barbarorum mori obstinatorum catervis semet immersit. [14] Et quia virtute dedecus purgatura, ardens copia nostrorum erupit, iras in hostem perfidum parans, obvia quaeque obtruncabat, sine parsimonia vivos conculcans et semineces et peremptos; et antequam exsatiaret caedibus barbaricis manus, acervi constipati sunt mortuorum. [15] Urgebantur enim rebelles, aliis trucidatis, aliis terrore disiectis, quorum pars spem vitae cassis precibus usurpando multiplicatis ictibus caedebantur, postque deletos omnes in receptum canentibus lituis, nostri quoque licet rari videbantur exanimes, quos impetus conculcaverat vehemens, aut furori resistentes hostili, lateraque nudantes intecta, ordo fatalis absumpsit. [16] Mors tamen eminuit inter alios Cellae Scutariorum tribuni, qui inter confligendi exordia, primus omnium in medios semet 8 Sarmatarum globos immisit.

[17] Post quae tam saeva, digestis pro securitate limitum 9 quae rationes monebant urgentes, Constantius Sirmium redit, ferens de hoste fallaci vindictam, et maturatis quae necessitates temporis poscebant instantes, egressus exinde Constantinopolim petit, ut Orienti iam proximus, cladibus apud [p. 534] Amidam mederetur acceptis, et redintegrato supplementis exercitu, impetus regis Persarum pari virium robore cohiberet, quem constabat (ni caelestis ratio impensiorque repelleret cura multorum) Mesopotamia relicta post terga, per extenta spatia signa moturum.

1 inicum Haupt; incon, V1; incum, V2.

2 adtributa, Eyssen.; adtributis, V.

3 per, added by C. F. W. Miller, Cornelissen; V omits.

4 pro, added by Reinesius, Mommsen; V omits.

5 adgrauauit, G; adgrauit, V; exaggerauit, Pet.

6 praeter preces, Val.; praeces, V.

7 propinquante pernicie, Clark, cf. xxii. 3, 5; propinquam perniciem, W2 G; propinquam pernicie, V.

8 se, added by G (semet, Novák) before immisit; V omits.

9 limitum, Val.; militum, V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1940)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1939)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
load focus English (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
hide References (1 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SI´RMIUM
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: