previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Iulianus C. tria munimenta ad Mosam eversa a barbaris instaurat, et a milite famem patiente probris ac minis incessitur.


Cunctis igitur ex voto currentibus, studio pervigili properans, modis omnibus utilitatem fundare provinciarum, munimenta tria recta serie superciliis imposita fluminis Mosae, subversa dudum obstinatione barbarica, reparare pro tempore cogitabat, et ilico sunt instaurata, procinctu paulisper omisso. [2] Atque 1 ut consilium prudens celeritas faceret tutum, ex annona decem dierum et septem, quam in 2 expeditionem pergens vehebat cervicibus miles, portionem subtractam in eisdem condidit castris, sperans ex Chamavorum segetibus id suppleri posse quod ablatum est. [3] Longe autem aliter accidit. Frugibus enim nondum etiam maturis, miles, expensis quae portabat, nusquam reperiens victus, extrema minitans Iulianum compellationibus incessebat et probris, Asianum appellans Graeculum et fallacem, et specie sapientiae stolidum. Utque inveniri solent quidam inter armatos verborum volubilitate conspicui, haec et similia multa strepebant: [4] ‘Quo trahimur spe meliorum abolita, [p. 356] olim quidem dura et perpessu asperrima per nives tolerantes et acumina crudelium pruinarum? Sed nunc (pro nefas!) cum ultimis hostium fatis instamus, fame, ignavissimo mortis genere tabescentes. [5] Et nequi nos turbarum existimet concitores, pro vita loqui sola testamur, non aurum neque argentum petentes, quae olim nec contrectare potuimus nec videre, ita nobis negata, velut contra rem publicam, tot suscepisse labores et pericula confutatis.’ [6] Et erat ratio iusta querellarum. Inter tot enim rerum probabilium cursus, articulosque necessitatum ancipites, sudoribus Gallicanis miles exhaustus, nec donativum meruit nec stipendium, iam inde ut Iulianus illo est missus, ea re quod nec ipsi quod daret suppetere poterat usquam, nec Constantius erogari more solito permittebat. [7] Hocque exinde claruit fraude potius quam tenacitate committi, quod cum idem Caesar petenti ex usu gregario cuidam, ut barbas detonderet, dedisset aliquid vile, contumeliosis calumniis appetitus est a Gaudentio tunc notario, ad explorandos eius actus diu morato per Gallias, quem postea ipse interfici iusserat, ut 3 loco monstrabitur competenti.

[p. 358]

1 atque, BG; utque, V; utque id, Novák, Pet.

2 in, E2G; ad, A; V omits.

3 ut, added by EG; V omits.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1940)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1939)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
load focus English (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (2):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CHAMA´VI
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: