previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


De origine Gallorum; et unde dicti Celtae ac Galatae; deque eorum doctoribus.


Proinde quoniamut Mantuanus vates praedixit excelsus—‘maius opus moveo1 maiorque mihi rerum nascitur ordo, Galliarum tractus et situm ostendere puto nunc tempestivum, ne inter procinctus ardentes, proeliorumque varios casus, ignota quibusdam expediens imitari videar desides nauticos, attrita lintea cum rudentibus, quae licuit parari securius, inter fluctus resarcire coactos et tempestates. [2] Ambigentes super origine prima Gallorum, scriptores veteres notitiam reliquere negotii semiplenam, sed postea Timagenes, et diligentia Graecus et lingua, haec quae diu sunt ignorata collegit ex multiplicibus libris. Cuius fidem secuti, obscuritate dimota, eadem distincte docebimus et aperte. [3] Aborigines primos in his regionibus quidam visos esse firmarunt, Celtas nomine regis amabilis et matris eius vocabulo Galatas dictosita enim Gallos sermo Graecus appellatalii Dorienses antiquiorem secutos Herculem oceani locos inhabitasse confines. [4] Drysidae memorant re vera fuisse [p. 178] populi partem indigenam, sed alios quoque ab insulis extimis confluxisse et 2 tractibus transrhenanis, crebritate bellorum et alluvione fervidi maris sedibus suis expulsos. [5] Aiunt quidam paucos post excidium Troiae fugitantes Graecos ubique dispersos loca haec occupasse tunc vacua. [6] Regionum autem incolae id magis omnibus asseverant, quod etiam nos legimus in monumentis eorum incisum, Amphitryonis filium Herculem ad Geryonis et Taurisci saevum 3 tyrannorum perniciem festinasse, quorum alter Hispanias, alter Gallias infestabat; superatisque ambobus, coisse cum generosis feminis suscepisseque liberos plures, et eos partes quibus imperitabant suis nominibus appellasse. [7] A Phocaea vero Asiaticus populus, Harpali inclementiam vitans, Cyri regis praefecti, Italiam navigio petit. Cuius pars in Lucania Veliam, alia condidit in Viennensi Massiliam: dein secutis aetatibus oppida, aucta virium copia, instituere non pauca. Sed declinanda varietas saepe satietati coniuncta. [8] Per haec loca hominibus paulatim excultis, viguere studia laudabilium doctrinarum, inchoata per bardos et euhagis et drasidas. Et Bardi quidem fortia virorum illustrium facta, heroicis composita versibus, [p. 180] cum dulcibus lyrae modulis cantitarunt, Euhages vero scrutantes sublimia, leges 4 naturae pandere conabantur internas. 5 Drysidae ingeniis celsiores, ut auctoritas Pythagorae decrevit, sodaliciis astricti consortiis, quaestionibus occultarum rerum altarumque erecti sunt, et despectantes humana, pronuntiarunt animas immortales.

1 So the text of Ammianus; see note on translation.

2 et, G; ex, V.

3 saeuum, V, Norden (cf. xxix. 5, 48); saevium, Val., Clark; saevorurm, BG.

4 sublimia, leges naturae, Novák; serviani et sublimia naturae, V.

5 internas, Novák; inter es, V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1940)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1939)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
load focus English (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
hide References (1 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), MYSTE´RIA
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: