previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Brevis divisio ac descriptio Galliarum; et cursus fluminis Rhodani.


Temporibus priscis, cum laterent hae partes ut barbarae, tripertitae fuisse creduntur in Celtas eosdemque Gallos divisae, et Aquitanos et Belgas, lingua institutis legibusque discrepantes. [2] Et Gallos quidem (qui Celtae sunt) ab Aquitanis Garumna disterminat flumen, a Pyrenaeis oriens collibus, postque oppida multa transcursa, in oceano delitescens. [3] Belgis vero eandem gentem Matrona discindit et Sequana, amnes magnitudinis geminae; qui fluentes per Lugdunensem, post circumclausum ambitu insulari Parisiorum castellum, Lutetiam nomine, consociati, meantesque protinus prope astra Constantia funduntur in mare. [4] Horum omnium apud veteres Belgae dicebantur esse fortissimi, ea propter quod ab humaniore cultu longe discreti, nec adventiciis effeminati deliciis, diu cum transrhenanis certavere Germanis. [5] Aquitani enim, ad quorum litora ut proxima placidaque, merces adventiciae convehuntur, moribus ad mollitiem lapsis, facile in dicionem venere Romanam. [6] Regebantur autem Galliae omnes, iam inde uti crebritate bellorum urgenti cessere Iulio dictatori, potestate in partes divisa quattuor, quarum Narbonensis una Viennensem intra se continebat et Lugdunensem; altera Aquitanis praeerat universis; [p. 190] superiorem et inferiorem Germaniam Belgasque duae iurisdictiones eisdem rexere temporibus. [7] At nunc numerantur provinciae per omnem ambitum Galliarum: secunda Germania, prima ab occidentali exordiens cardine, Agrippina et Tungris munita, civitatibus amplis et copiosis. [8] Dein prima Germania, ubi praeter alia municipia Mogontiacus est et Vangiones, et Nemetae et Argentoratus, barbaricis cladibus nota. [9] Post has Belgica prima Mediomatricos praetendit et Treveros, domicilium principum clarum. [10] Huic annexa secunda est Belgica, qua Ambiani sunt, urbs inter alias eminens, et Catelauni et Remi. [11] Apud Sequanos Bisontios videmus et Rauracos, aliis potiores oppidis multis. Lugdunensem primam Lugdunum ornat et Cabillona et Senones et Biturigae et moenium Augustuduni magnitudo vetusta. [12] Secundam enim Lugdunensem Rotomagi et Turini, Mediolanum ostendunt et Tricasini; Alpes Graiae et Poeninae exceptis obscurioribus 1 habent et Aventicum, desertam quidem civitatem sed non ignobilem quondam, ut aedificia semiruta nunc quoque demonstrant. Haec provinciae urbesque sunt splendidae Galliarum. [13] In 2 Aquitania quae Pyrenaeos montes et eam partem spectat oceani quae pertinet ad Hispanos, [p. 192] prima provincia est Aquitanica, amplitudine civitatum admodum culta omissis aliis multis, Burdigala et Arverni excellunt, et Santones et Pictavi. [14] Novem populos Ausci commendant et Vasatae. In Narbonensi Elusa et Narbona et Tolosa 3 principatum urbium tenent. Viennensis civitatum exsultat decore multarum, e 4 quibus potiores sunt Vienna ipsa et Arelate et Valentia; quibus Massilia iungitur, cuius societate et viribus in discriminibus arduis fultam aliquotiens legimus Romam. [15] His prope Salluvii sunt et Nicaea et Antipolis, insulaeque Stoechades. [16] Et quoniam ad has partes opere contexto pervenimus, silere super Rhodano, maximi nominis flumine, incongruum est et absurdum. A Poeninis Alpibus effusiore copia fontium Rhodanus fluens, et proclivi impetu ad planiora degrediens, proprio agmine ripas occultat, et paludi sese ingurgitat, nomine Lemanno, eamque intermeans, nusquam aquis miscetur externis, sed altrinsecus summitates undae praeterlabens segnioris, quaeritans exitus, viam sibi impetu veloci molitur. [17] Unde sine iactura rerum per Sapaudiam fertur et Sequanos, longeque progressus, Viennensem latere sinistro perstringit, dextro Lugdunensem, et emensus spatia flexuosa, Ararim quem Sauconnam appellant, inter [p. 194] Germaniam primam fluentem et Sequanos, 5 suum in nomen assciscit, qui locus exordium est Galliarum. Exindeque non millenis passibus sed leugis itinera metiuntur. [18] Dein Isarae 6 Rhodanus aquis advenis locupletior, vehit grandissimas naves, ventorum difflatu iactari saepius assuetas, finitisque intervallis quae ei natura praescripsit, spumeus Gallico mari concorporatur, per patulum sinum quem vocant Ad gradus, ab Arelate octavo decimo ferme lapide disparatum. Sit satis de situ locorum. Nunc figuras et mores hominum designabo.

1 lobscurioribus, followed by lac. of 4 letters, V; no lac., G.

2 in, added by A; VBG omit.

3 Tolosa, N, Val.; Tolosa et, V; Tolosa quae, BG.

4 e, added by Damsté; V omits.

5 et Sequanos, Cluverius; lac. afterfluentem, Val.; no lac., V.

6 Dein Isarae, Clark; hinc Rhodanus, Val.; (lac. letters) han (lac. 2 letters) Rhodanus, V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1940)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1939)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
load focus English (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
hide References (16 total)
  • Cross-references to this page (16):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), AQUITA´NIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ARAR
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ARGENTORATUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), AUGUSTONE´METUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CATALAUNI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), COSSIO
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), GA´LLIA TRANSALPINA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), GRADUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LEMANUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LI´MONUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MEDIOLA´NUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MOGONTIACUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), NOVIOMAGUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SAMAROBRI´VA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SAPAUDIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SE´QUANA
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: