previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Quomodo molestus est iucundum somnium videnti qui excitat, aufert enim voluptatem, etiam si falsam, effectum tamen verae habentem; sic epistula tua mihi fecit iniuriam. Revocavit enim me cogitationi aptae traditum et iturum, si licuisset, ulterius.

[2] Iuvabat de aeternitate animarum quaerere, immo mehercules credere. Praebebam 1 enim me facilem opinionibus magnorum virorum rem gratissimam promittentium magis quam probantium. Dabam me spei tantae. Iam eram fastidio mihi, iam reliquias aetatis infractae contemnebam in immensum illud tempus et in possessionem omnis aevi transiturus; cum subito experrectus 2 sum epistula tua accepta et tam bellum somnium perdidi. Quod repetam, si te dimisero, et redimam.

[3] Negat me epistula prima totam quaestionem explicuisse, in qua probare conabar id quod nostris placet, claritatem, quae post mortem contingit, bonum esse. Id enim me non solvisse, quod opponitur nobis: " Nullum," inquiunt, " bonum ex distantibus. Hoc autem ex distantibus constat."

[4] Quod interrogas, mi Lucili, eiusdem quaestionis est [p. 170] loci alterius, et ideo non hoc 3 tantum, sed alia quoque eodem 4 pertinentia distuleram. Quaedam enim, ut scis, moralibus 5 rationalia inmixta sunt. Itaque illam partem rectam et ad mores pertinentem tractavi: numquid stultum sit ac supervacuum ultra extremum diem curas, transmittere, an cadant bona nostra nobiscum nihilque sit eius, qui nullus est, an ex eo, quod, cum erit, sensuri non sumus, antequam sit, aliquis fructus percipi 6 aut peti possit.

[5] Haec omnia mores spectant; itaque suo loco posita sunt. At quae a dialecticis contra hanc opinionem dicuntur, segreganda fuerunt et ideo seposita sunt. Nunc, quia omnia exigis, omnia quae dicunt persequar, deinde singulis occurram. [6] Nisi aliquid praedixero, intellegi non poterunt quae refellentur. Quid est, quod praedicere 7 velim ? Quaedam continua corpora esse, ut hominem; quaedam esse composita, ut navem, domum, omnia denique, quorum diversae partes iunctura in unum coactae sunt; quaedam ex distantibus, quorum adhuc membra separata sunt, tamquam exercitus, populus, senatus. Illi enim, per quos ista corpora efficiuntur, iure aut officio cohaerent, natura diducti et singuli sunt. Quid est, quod etiamnunc praedicere velim ?

[7] Nullum bonum putamus esse, quod ex distantibus constat. Uno 8 enim spiritu unum bonum contineri [p. 172] ac regi debet, unum esse unius boni principale. Hoc si quando desideraveris, per se probatur; interim ponendum fuit, quia in nos 9 nostra tela mittuntur.

[8] " Dicitis," inquit, " nullum bonum ex distantibus esse ? Claritas autem ista bonorum virorum secunda opinio est. Nam quomodo fama non est unius sermo nec infamia unius mala existimatio, sic nec claritas uni bono placuisse. Consentire in hoc plures insignes et spectabiles viri debent, ut claritas sit. Haec autem ex iudiciis plurium 10 efficitur, id est distantium; ergo non est bonum. [9] Claritas," inquit, " laus est a bonis bono reddita; laus oratio, vox est aliquid significans; vox est autem, licet virorum sit bonorum, non 11 bonum. Nec enim quicquid vir bonus facit, bonum est. Nam et plaudit et sibilat, sed nec plausum quisquam nec sibilum, licet omnia eius admiretur et laudet, bonum dicit, non magis quam sternumentum aut tussim. Ergo claritas bonum non est.

[10] Ad summam dicite nobis, utrum laudantis an laudati bonum sit: si laudati 12 bonum esse dicitis, tam ridiculam rem facitis, quam si adfirmetis meum esse, quod alius bene valeat. Sed laudare dignos honesta actio est; ita laudantis bonum est, cuius actio est, [p. 174] non nostrum, qui laudamur. Atqui hoc quaerebatur."

[11] Respondebo nunc singulis cursim. Primum, an sit aliquod ex distantibus bonum, etiamnunc quaeritur et pars utraque sententias habet. Deinde claritas desiderat multa suffragia ? Potest et unius boni viri iudicio esse contenta; unus nos 13 bonus bonos iudicat.

[12] " Quid ergo ? " inquit, " et fama erit unius hominis existimatio et infamia unius malignus sermo ? Gloriam quoque," inquit, " latius fusam intellego, consensum enim multorum exigit." Diversa horum condicio est et illius. Quare ? Quia, si de me bene vir bonus sentit, eodem loco sum, quo si omnes boni idem sentirent; omnes enim, si me cognoverint, idem sentient. Par illis idemque iudicium est, aeque vero inficiscitur. Dissidere non possunt; ita pro eo est, ac si omnes idem sentiant, quia aliud sentire non possunt. " [13] Ad gloriam aut famam non est satis unius opinio." Illic idem potest una sententia, quod omnium, quia omnium, si perrogetur, una erit; hic diversa dissimilium iudicia sunt. Difficiles adfectus, dubia omnia invenies, levia, suspecta. Putas tu posse unam omnium esse sententiam ? Non est unius una sententia. Illi placet verum, veritatis una vis, una facies est; apud hos [p. 176] falsa sunt, quibus adsentiuntur. Numquam autem falsis constantia est: variantur et dissident. " [14] Sed laus," inquit, " nihil aliud quam vox est, vox autem bonum non est." Cum dicunt 14 claritatem esse laudem bonorum a bonis redditam, 15 non ad vocem referunt, sed ad sententiam. Licet enim vir bonus taceat, sed aliquem iudicet dignum laude esse, laudatus est. [15] Praeterea aliud est laus, aliud laudatio, haec et vocem exigit. Itaque nemo dicit laudem funebrem, sed laudationem, cuius officium oratione constat. Cum dicimus aliquem laude dignum, non verba illi benigna hominum, sed iudicia promittimus. Ergo laus etiam taciti est bene sentientis ac bonum virum apud se laudantis.

[16] Deinde, ut dixi, ad animum refertur laus, non ad verba, quae conceptam laudem egerunt et in notitiam 16 plurium emittunt. Laudat qui laudandum esse iudicat. Cum tragicus ille apud nos ait magnificum esse " laudari a laudato viro," laude digno ait. Et cum aeque antiquus poeta ait " laus alit artis," 17 non laudationem dicit, quae corrumpit artes. Nihil enim aeque et eloquentiam et omne aliud studium auribus deditum vitiavit quam popularis adsensio.

[17] Fama vocem utique desiderat, claritas potest etiam 18 citra vocem contingere contenta iudicio. Plena [p. 178] est non tantum inter tacentis, sed etiam inter reclamantis. Quid intersit inter claritatem et gloriam dicam: gloria multorum iudiciis constat, claritas bonorum, " Cuius," inquit, " bonum est claritas, id est laus bono a bonis reddita ? [18] Utrum laudati an laudantis ? " Utriusque, Meum, qui laudor; quia natura me 19 amantem omnium genuit, et bene fecisse gaudeo, et gratos me invenisse virtutum interpretes laetor; hoc plurium 20 bonum est, quod grati sunt, sed et meum. Ita enim animo conpositus sum, ut 21 aliorum bonum meum iudicem, utique eorum, quibus ipse 22 sum boni causa. [19] Est istud laudantium bonum, virtute enim geritur; omnis autem virtutis actio bonum est. Hoc contingere illis non potuisset, nisi ego talis essem. Itaque utriusque bonum est merito laudari, tam mehercules quam bene iudicasse iudicantis bonum est et eius, secundum quem iudicatum est. Numquid dubitas, quin iustitia et habentis bonum sit et autem sit eius, cui debitum solvit ? Merentem laudare iustitia est; ergo utriusque bonum est.

[20] Cavillatoribus istis abunde responderimus. 23 Sed non debet hoc nobis esse propositum arguta disserere et philosophiam in has angustias ex sua maiestate detrahere; quanto satius est ire aperta 24 via et recta quam sibi ipsum flexus disponere, quos cum magna [p. 180] molestia debeas relegere ? Neque enim quicquam aliud istae disputationes sunt quam inter se perite captantium lusus. [21] Dic potius, quam naturale sit in inmensum mentem suam extendere. Magna et generosa res est humanus animus: nullos sibi poni nisi communes et cum deo terminos patitur. Primum humilem non accipit patriam, Ephesum aut Alexandriam aut si quod est etiamnunc frequentius accolis 25 laetiusve tectis 26 solum; patria est illi quodcumque suprema et universa circuitu suo cingit, hoc omne convexum, intra quod iacent maria cum terris, intra quod aer humanis divina secernens etiam 27 coniungit, in quo 28 disposita tot lumina 29 in actus suos excubant.

[22] Deinde artam aetatem sibi dari non sinit: " omnes," inquit, " anni 30 mei sunt. Nullum saeculum magnis ingeniis clusum est, nullum non cogitationi pervium tempus. Cum venerit dies ille, qui mixtum hoc divini humanique secernat, corpus 31 hic, ubi inveni, relinquam, ipse me dis 32 reddam. Nec nunc sine illis sum, sed gravi terrenoque detineor." [23] Per has mortalis aevi moras illi meliori vitae longiorique proluditur. Quemadmodum decem 33 mensibus tenet nos maternus uterus et praeparat non sibi, sed 34 illi loco, in quem videmur emitti iam idonei spiritum trahere et in aperto durare; sic per hoc spatium, quod ab infantia patet in senectutem, in alium maturescimus partum. Alia origo nos expectat, [p. 182] alius rerum status. Nondum caelum nisi ex intervallo pati possumus; proinde intrepidus horam illam decretoriam prospice: non est animo suprema, sed corpori. [24] Quidquid circa, te iacet rerum, tamquam hospitalis loci sarcinas specta: transeundum est.

[25] Excutit redeuntem natura sicut intrantem. Non licet plus efferre quam intuleris, immo etiam ex eo, quod ad vitam adtulisti, pars magna ponenda est: detrahetur tibi haec circumiecta, novissimum velamentum tui, cutis; detrahetur caro et suffusus sanguis discurrensque per totum; detrahentur ossa nervique, firmamenta fluidorum ac labentium.

[26] Dies iste, quem tamquam extremum reformidas, aeterni natalis est. Depone onus; quid cunctaris, tamquam non prius quoque relicto, in quo latebas, corpore exieris ? Haeres, reluctaris; tum quoque magno nisu matris expulsus es. Gemis, ploras; et hoc ipsum flere nascentis est, sed tunc debebat ignosci: rudis et imperitus omnium veneras. Ex maternorum viscerum calido mollique fomento emissum adflavit aura liberior, deinde offendit durae manus tactus, tenerque adhuc et nullius rei gnarus obstipuisti inter ignota.

[27] Nunc tibi non est novum separari ab eo, cuius ante pars fueris; aequo animo membra iam supervacua dimitte et istuc corpus inhabitatum diu pone. [p. 184] Scindetur, obruetur, abolebitur. Quid contristaris ? Ita solet fieri: pereunt semper 35 velamenta nascentem. Quid ista sic diligis quasi tua ? Istis opertus es. veniet, qui te revellat dies et ex contubernio foedi atque olidi ventris educat. [28] Huic nunc quoque tu, quantum potes, subduc te voluptatique, 36 nisi quae necessariis seriisque 37 cohaerebit; alienus iam hinc altius ab quid sublimiusque meditare. Aliquando naturae tibi arcana retegentur, discutietur ista caligo et lux undique clara percutiet.

Imaginare tecum, quantus ille sit fulgor tot sideribus inter se lumen miscentibus; nulla serenum umbra turbabit. Aequaliter splendebit omne caeli latus; dies et nox aeris infimi vices sunt. Tunc in tenebris vixisse te dices, cum totam lucem et totus aspexeris, quam nunc per angustissimas oculorum vias obscure intuens. Et tamen admirans illam iam procul; quid tibi videbitur divina lux, cum illam suo loco videris ?

[29] Haec cogitatio nihil sordidum animo subsidere sinit, nihil humile, nihil crudele. Deos rerum omnium esse testes ait. Illis nos adprobari, illis in futurum parari iubet et aeternitatem proponere. Quam qui mente concepit, nullos horret exercitus, non ferretur tuba, nullis ad timorem minis agitur. [p. 186]

[30] Quidni non timeat qui mori sperat ? Is quoque, 38 qui animum tamdiu iudicat manere, quamdiu retinetur corporis vinculo, solutum statim spargit, ut etiam post mortem utilis esse possit. Quamvis enim ipse ereptus sit oculis, tamen

Multa viri virtus animo multusque recursat
Gentis honos.
Cogita, quantum nobis exempla bona prosint: scies magnorum virorum non minus praesentiam esse utilem quam memoriam. VALE.

1 praebebam Buecheler; credebam BA.

2 experrectus later MSS.; experfectus BA.

3 hoc added in later MSS.

4 eodem later MSS.; om. BA.

5 moralibus later MSS.; moralia BA.

6 percipi later MSS.; percipit BA.

7 praedicere later MSS.: praecidere BA.

8 uno later MSS.; unde BA.

9 nos added by Schweighaeuser.

10 plurium later MSS.; plurimum BA.

11 bonorum non inserted by Erasmus.

12 laudati Madvig; laudantis BA.

13 unus nos Hense; nos BA.

14 dicunt Lipsius; dicant BA.

15 redditam later MSS.; reddi iam BA.

16 in notitiam later MSS.; innocentiam BA.

17 alit artes Erasmus; alitteris BA.

18 etiam Buecheler; enim BA.

19 natura me later MSS.; naturam mea BA.

20 plurium later MSS.; plurimum BA.

21 ut later MSS.; et BA.

22 ipse or istius later MSS.; iste BA.

23 responderimus Pincianus; respondebimus BA.

24 aperta later MSS.; aperte BA1.

25 accolis Pincianus; oculis BA; incolis or occulis later MSS.

26 laetiusve tectis Windhaus; laetius vectis BA.

27 etiam Pincianus; iam BA.

28 quo Schweighaeuser; quod BA.

29 lumina Haase; numina BA.

30 anni Pinc.; ante BA.

31 corpus Pinc.; tempus BA.

32 diis later MSS.; diei BA.

33 decem later MSS.; invicem BA.

34 sed later MSS.; et BA.

35 semper Pincianus; saepe BA.

36 subdue te voluptatique Bartsch and Hense; subvoluptariquae BA.

37 necessariis seriisque Hense; necessariisque BA.

38 qui mori sperat ? is quoque Buecheler; qui mori speriat. Se quoque BA.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: