previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


V

[5arg] Quod Alfenus iureconsultus in verbis veteribus interpretandis erravit.


ALFENUS iureconsultus, Servii Sulpicii discipulus rerumque antiquarum non incuriosus, in libro [p. 104] Digestorum tricesimo et quarto, Coniectaneorum autem secundo: “In foedere,” inquit, “quod inter populum Romanum et Carthaginienses factum est, scriptum invenitur ut Carthaginienses quotannis populo Romano darent certum pondus 'argenti puri puti,' quaesitumque est quid esset 'purum putum.' Respondi,” inquit, “ego 'putum' esse 'valde purum,' sicut novum ' novicium' dicimus et proprium ' propicium,' augere atque intendere volentes ' novi' et ' proprii' significationem.”

[2] Hoc ubi legimus, mirabamur eandem adfinitatem visam esse Alfenopurietputi,” quae sitnoviciietnovi”; [3] nam, si essetpuricium,” tum sane videretur dici quasinovicium.” [4] Id etiam mirum fuit, quodnoviciumper augendi figuram dictum existimavit, cum sitnoviciumnon quod magis novum sit, sed quod anovodictum sit inclinatumque. [5] His igitur assentimus, quiputumesse dicunt aputandodictum et ob eam causam prima syllaba brevi pronuntiant, non longa, ut existimasse Alfenus videtur, qui apuroid esse factum scripsit. [6] “Putareautem veteres dixerunt vacantia ex quaque re ac non necessaria aut etiam obstantia et aliena auferre et excidere, et quod esse utile ac sine vitio videretur relinquere. [7] Sic namque arbores et vites et sic rationes etiamputaridictum. [8] Verbum quoque ipsumputo,” quod declarandae sententiae nostrae causa dicimus, non significat profecto aliud quam id agere nos in re dubia obscuraque, ut decisis amputatisque falsis opinionibus, quod [p. 106] videatur esse verum et integrum et incorruptum retineamus. [9] Argentum ergo in Carthaginiensi foedereputumdictum est quasi exputatum excoctumque omnique aliena materia carens omnibusque ex eo vitiis detractis emaculatum et candefactum.

[10] Scriptum est autempurum putum,” non in Carthaginiensi solum foedere, sed cum in multis aliis veterum libris, tum in Q. quoque Ennii tragoedia quae inscribitur Alexander, et in satira M. Varronis quae inscripta est δὶς παῖδες οἱ γέροντες.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: