XII
[12arg] De tunicis chiridotis; quod earum usum 1 P. Africanus Sulpicio Gallo obiecitTUNICIS uti virum prolixis ultra brachia et usque in primores manus ac prope in digitos, Romae atque in omni Latio indecorum fuit. [2] Eas tunicas Graeco vocabulo nostri chiridotas "appellaverunt feminisque solis vestem longe lateque diffusam non indecere 2 existimaverunt ad ulnas cruraque adversus oculos protegenda. [3] Viri autem Romani primo quidem sine tunicis toga sola amicti fuerunt; postea substrictas et breves tunicas citra umerum desinentis habebant, quod genus Graeci dicunt ἐξωμίδας. [4] Hac antiquitate indutus P. Africanus, Pauli filius, vir omnibus bonis artibus atque omni virtute praeditus, [p. 58] P. Sulpicio Gallo, homini delicate, inter pleraque alia, quae obiectabat, id quoque probro dedit, quod tunicis uteretur manus totas operientibus. [5] Verba sunt haec Scipionis: “Nam qui cotidie unguentatus adversum speculum ornetur, cuius supercilia radantur, qui barba vulsa feminibusque subvulsis ambulet, qui in conviviis adulescentulus cum amatore, cum chiridota tunica interior 3 accubuerit, qui non modo vinosus, sed virosus quoque sit, eumne quisquam dubitet, quin idem fecerit quod cinaedi facere solent?” [6] Vergilius quoque tunicas huiuscemodi quasi femineas, probrosas criminatur:
Et tunicae (inquit) manicas et habent redimicula mitrae.[7] Q. quoque Ennius Carthaginiensium “tunicatam iuventuten” non videtur sine probro dixisse.