previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XVIII

[18arg] In quid et quantum differat historia ab annalibus; superque ea re verba posita ex libro Rerum Gestarum Sempronii Asellionis primo.


HISTORIAM ab annalibus quidam differre eo putant, quod, cum utrumque sit rerum gestarum narratio, earum tamen proprie rerum sit historia, quibus rebus gerendis interfuerit is qui narret; [2] eamque esse opinionem quorundam, Verrius Flaccus refert in libro De Significatu verborum quarto. Ac se quidem dubitare super ea re dicit, posse autem videri putat nonnihil esse rationis in ea opinione, quod ἱστορία [p. 434] Graece significet rerum cognitionem praesentium. [3] Sed nos audire soliti sumus annales omnino id esse quod historiae sint; [4] historias non omnino esse id quod annales sint: [5] sicuti, quod est homo, id necessario animal esse; quod est animal, non id necesse est hominem esse.

[6] Ita historias quidem esse aiunt rerum gestarum vel expositionem vel demonstrationem vel quo alio nomine id dicendum est; annales vero esse, cum res gestae plurium annorum, observato cuiusque anni ordine, deinceps componuntur. [7] Cum vero non per annos, sed per dies singulos res gestae scribuntur, ea historia Graeco vocabulo ἐφημερὶς dicitur, cuius Latinum interpretamentum scriptum est in libro Semproni Asellionis primo, ex quo libro plura verba ascripsimus, ut simul ibidem quid ipse inter res gestas et annales esse dixerit ostenderemus.

[8] “Verum inter eos,” inquit, “qui annales relinquere voluissent, et eos qui res gestas a Romanis perscribere conati essent, omnium rerum hoc interfuit. Annales libri tantummodo quod factum quoque anno gestum sit, ea demonstrabant, id est quasi qui diarium scribunt, quam Graeci ἐφημερίδα vocant. Nobis non modo satis esse video, quod factum esset, id pronuntiare, sed etiam quo consilio quaque ratione gesta essent demonstrare.” [9] Paulo post idem Asellio in eodem libro: “Nam neque alacriores,” inquit, “ad rempublicam defendundam, neque segniores ad rem perperam faciundam annales libri commovere quicquam possunt. Scribere autem bellum initum quo consule et quo confectum sit et quis triumphans introierit ex eo, et eo 1 libro quae [p. 436] in bello gesta sint 2 non praedicare aut interea quid senatus decreverit aut quae lex rogatiove lata sit neque quibus consiliis ea gesta sint iterare: id fabulas pueris est narrare, non historias scribere.”

1 et eo, added by Hertz.

2 sint enarrare, Nipperdey; sint blaterare, Machly; sint iterare id fabulas non praedicare aut, ω (from line 3).

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (4 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: