previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XI

[11arg] Quae qualiaque sint quae Aristoxenus quasi magis comperta de Pythagora memoriae mandavit; et quae item Plutarchus in eundem modum de eodem Pythagora scripserit.


OPINIO vetus falsa occupavit et convaluit, Pythagoram philosophum non esitavisse ex animalibus, item abstinuisse fabulo, quem Graeci κύαμον appellant. [2] Ex hac opinione Callimachus poeta scripsit: καὶ κυάμων ἄπο χεῖρας ἔχειν, ἀνιῶντος ἐδεστοῦ, κἀγώ, πυθαγόρας ὡς ἐκέλευε, λέγω. [3] Ex eadem item opinione M. Cicero in libro De Divinatione primo haec verba posuit: “Iubet igitur [p. 348] Plato sic ad somnum proficisci corporibus affectis, ut nihil sit quod errorem animis perturbationemque afferat. Ex quo etiam Pythagoreis 1 interdictum putatur ne faba vescerentur, quae res habet inflationem magnam, 2 tranquillitatem mentis quaerentibus contrariam.”

[4] Haec quidem M. Cicero. Sed Aristoxenus musicus, vir litterarum veterum diligentissimus, Aristoteli philosophi auditor, in libro quem De Pythagora reliquit, nullo saepius legumento Pythagoram dicit usum quam fabis, quoniam is cibus et subduceret sensim alvum et levigaret. [5] Verba ipsa Aristoxeni subscripsi: πυθαγόρας δὲ τῶν ὀσπρίων μάλιστα τὸν κύαμον ἐδοκίμασεν: λειαντικόν τε γὰρ εἶναι καὶ διαχωρητικόν: διὸ καὶ μάλιστα κέχρηται αὐτῷ.

[6] Porculis quoque minusculis et haedis tenerioribus victitasse, idem Aristoxenus refert. [7] Quam rem videtur cognovisse e Xenophilo Pythagorico familiari suo, et ex quibusdam aliis natu maioribus, qui ab aetate Pythagorae minus diu aberant. 3 [8] Ac de animalibus Alexis etiam poeta in comoedia, quae πυθαγορίζουσα inscribitur, docet. [9] Videtur autem de κυάμῳ non esitato causam erroris fuisse, quia in Empedocli carmine, qui disciplinas Pythagorae secutus est, versus hic invenitur:

δειλοί, πάνδειλοι, κυάμων ἄπο χεῖρας ἔχεσθαι.
[10] Opinati enim sunt plerique κυάμους legumentum [p. 350] dici, ut a vulgo dicitur. Sed qui diligentius scitiusque carmina Empedocli arbitrati sunt, κυάμους hoc in loco testiculos significare dicunt, eosque more Pythagorae operte atque symbolice κυάμους appellatos, quod sint αἴτιοι τοῦ κυεῖν et geniturae humanae vim praebeant; idcircoque Empedoclen versu isto non a fabulo edendo, sed a rei veneriae prolubio 4 voluisse homines deducere.

[11] Plutarchus quoque, homo in disciplinis gravi auctoritate, in primo librorum quos De Homero composuit, Aristotelem philosophum scripsit eadem ipsa de Pythagoricis scripsisse, quod non abstinuerint edundis animalibus, nisi pauca carne quadam. [12] Verba ipsa Plutarchi, quoniam res inopinata est, subscripsi: ᾿αριστοτέλης δὲ μήτρας καὶ καρδίας καὶ ἀκαλήφης καὶ τοιούτων τινῶν ἄλλων ἀπέχεσθαί φησιν [13] τοὺς πυθαγορικούς: χρῆσθαι δὲ τοῖς ἄλλοις. ᾿ακαλήφη autem est animal marinum, quodurticaappellatur. Sed et piscibus mullis 5 abstinere Pythagoricos, Plutarchus in Symposiacis dicit.

[14] Pythagoram vero ipsum, sicuti celebre est Euphorbum primo fuisse dictasse, ita 6 haec remotiora sunt his quae Clearchus et Dicaearchus memoriae tradiderunt, fuisse eum postea Pyrrum Pyranthium, deinde Aethaliden, deinde feminam pulcra facie meretricem, cui nomen fuerat Alco.

1 Pythagoricis, Cic.

2 magnam is cibus t. m. q. constat esse contrariam, ω.; corrected by J. F. Gronov; quod habet inflationem magnam is cibus tranquillitati mentis quaerenti(s) vera contrariam, Cic.

3 minus ... aberant, added by Hertz.

4 proluvio, ω., Hertz.

5 mullis, omitted by Hertz; multis, Mommsen.

6 dictasse. Ita, ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (7 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: