previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XXV

[25arg] Quid Graeci ἀναλογίαν quid contra ἀνωμαλίαν vocent.


In Latino sermone, sicut in Graeco, alii ἀνα- λογίαν sequendam putaverunt, alii ἀνωμαλίαν. [2] ᾿αναλογία est similium similis declinatio, quam quidam Latineproportionemvocant. [3] ᾿ανωμαλία est inaequalitas declinationum, consuetudinem sequens. [4] Duo autem Graeci grammatici illustres, Aristarchus et Crates, summa ope ille ἀναλογίαν, hic ἀνωμαλίαν defensitavit. [5] M. Varronis liber ad Ciceronem De Lingua Latina octavus nullam esse observationem similium docet inque omnibus paene verbis consuetudinem dominari ostendit: [6] “Sicuti cum dicimus,” inquit, “'lupus lupi,' 'probus probi' et 'lepus leporis,' item 'paro paravi' et 'lavo lavi,' 'pungo pupugi,' 'tundo tutudi' et 'pingo pinxi.' [7] Cumque,” inquit, “a 'ceno' et ' prandeo' et ' poto,' et 'cenatus sum' et 'pransus sum' et ' potus sum' dicamus, a 'destringor' tamen et 'extergeor' et 'lavor,' 'destrinxi' et 'extersi' et 'lavi' dicimus. [8] Item cum dicamus ab 'Osco,' 'Tusco,' 'Graeco,' 'Osce,' 'Tusce,' 'Graece,' a 'Gallo' tamen et 'Mauro' 'Gallice' et ' Maurice' dicimus; item a 'probus ' 'probe,' a 1 'doctus ' docte,' sed a1 rarus' non dicitur 'rare,' sed alii 'raro' dicunt, alii 'rarenter.'” [9] Idem M. Varro 2 in eodem libro: [p. 210]Sentior,” inquit, “nemo dicit et id per se nihil est, 'adsentior' tamen fere omnes dicunt. Sisenna unus 'adsentio' in senatu dicebat et eum postea multi secuti, neque tamen vincere consuetudinem potuerunt.” [10] Sed idem Varro in aliis libris multa pro ἀναλογίᾳ tuenda scribit. [11] Sunt igitur ii tamquam loci quidam communes, contra ἀναλογίαν dicere et item rursum pro ἀναλογίᾳ.

1 a,ς; omitted by ω.

2 idem M. Skutsch; inde mauro, ω; eodem Varro, A.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (1 total)
  • Cross-references to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: