previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XXII

[22arg] De ventoIapygedeque aliorum ventorum vocabulis regionibusque accepta ex Favorini sermonibus.


APUD mensam Favorini in convivio familiari legi solitum erat aut vetus carmen melici poetae aut historia partim Graecae linguae, alias Latinae. [2] legebatur ergo ibi tunc in carmine LatinoIapyxventus quaesitumque est quis hic ventus et quibus ex locis spiraret et quae tam infrequentis vocabuli ratio esset; atque etiam petebamus, ut super ceterorum nominibus regionibusque docere nos ipse vellet, [p. 184] quia vulgo neque de appellationibus eorum neque de finibus neque de numero conveniret.

[3] Tum Favorinus ita fabulatus est: “Satis,” inquit, "notum est, limites regionesque esse caeli quattuor: 'exortum,' 'occasum,' 'meridiem,' 'septentriones.' [4] Exortus et occasus mobilia et varia sunt, meridies septentrionesque statu perpetuo stant et manent. [5] Oritur enim sol non indidem semper, sed aut 'aequinoctialis' oriens dicitur, cum in circulo currit qui appellatur ἰσημερινός, aut 'solstitialis,' quae sunt θεριναὶ τροπαί, aut ' brumalis,' quae sunt χειμεριναὶ τροπαί [6] . Item cadit sol non in eundem semper locum. Fit enim similiter occasus eius aut 'aequinoctialis' aut 'solstitialis' aut 'brumalis.' [7] Qui ventus igitur ab oriente verno, id est aequinoctiali, venit, nominatur 'eurus,' ficto vocabulo, ut isti ἐτυμολογικοὶ aiunt, ἀπὸ τῆς ἠοῦς ῥέων. [8] Is alio quoque a Graecis nomine ἀφηλιώτης, Romanis nauticis 'subsolanus' cognominatur. [9] Sed qui ab aestiva et solstitiali orientis meta venit, Latine 'aquilo,' βορέας Graece dicitur, eumque propterea quidam dicunt ab Homero αἰθρηγενέτην appellatum; boream autem putant dictum ἀπὸ τῆς βοῆς, quoniam sit violenti flatus et sonori. [10] Tertius ventus, qui ab oriente hiberno spirat—'volturnum' Romani vocant—,eum plerique Graeci mixto nomine, quod inter notum et eurum sit, εὐρόνοτον appellant. [p. 186] Hi sunt igitur tres venti orientales: [11] 'aquilo,' 'volturnus,' 'eurus,' quorum medius eurus est. [12] His oppositi et contrarii sunt alii tres occidui: 'caurus,' quem solent Graeci appellare 1 ἀργεστήν: is adversus aquilonem flat; item alter 'favonius,' qui Graece ζέφυρος vocatur: is adversus eurum flat; tertius 'Africus,' qui Graece λίψ: is 2 adversus volturnum facit. [13] Hae duae regiones caeli orientis occidentisque inter sese adversae sex habere ventos videntur. [14] Meridies autem, quoniam certo atque fixo limite est, unum meridialem ventum habet: is Latine 'auster, ' Graece νότος nominatur, quoniam est nebulosus atque umectus; νοτίς enim Graece umor nominatur. [15] Septentriones autem habent ob eandem causam unum. Is obiectus derectusque in austrum, Latine 'septentrionarius,' Graece ἀπαρκτίας appellatus. [16] Ex his octo ventis alii quattuor ventos detrahunt atque id facere se dicunt Homero auctore, qui solos quattuor ventos noverit: eurum, austrum, [17] aquilonem, favonium, a quattuor caeli partibus, quas quasi primas nominavimus, oriente scilicet atque occidente latioribus atque simplicibus, non tripertitis. [18] Partim autem sunt qui pro octo duodecim faciant, tertios quattuor in media loca [p. 188] inserentes circum meridiem et septentriones eadem ratione qua secundi quattuor intersiti sunt inter primores duos apud orientem occidentemque.

[19] " Sunt porro alia quaedem nomina quasi peculiarium ventorum, quae incolae in suis quisque regionibus fecerunt aut ex locorum vocabulis in quibus colunt, aut 3 ex alia qua causa quae ad faciendum vocabulum acciderat. [20] Nostri namque Galli venture ex sua terra flantem, quem saevissimum patiuntur, 'circium' appellant a turbine, opinor, eius ac vertigine; [21] ex ᾿ιαπυγίας ipsius ore proficiscentem, quasi sinibus, Apuli eodem quo ipsi sunt nomine 'iapygem' dicunt. Eum esse propemodum caurum existimo; [22] nam et est occidentalis et videtur exadversum eurum flare. [23] Itaque Vergilius Cleopatram e navali proelio in Aegyptum fugientem vento iapyge ferri ait, ecum quoque Apulum eodem quo ventum vocabulo 'iapygem' appellavit. [24] Est etiam ventus nomine 'caecias.' quem Aristoteles ita flare dicit, ut nubes non procul propellat, sed ut ad sese vocet, ex quo versum istum proverbialem factum ait:

῞ελκων ἐφ᾽ αὑτὸν ὥστε καικίας νέφος.

[25] Praeter hos autem, quos dixi, sunt alii plurifariam venti commenticii et suae quisque regionis indigenae, [p. 190] ut est Horatianus quoque ille 'atabulus,' quos ipsos quoque exsecuturus fui; addidissemque eos qui 'etesiae' et 'prodromi' appellitantur, qui certo tempore anni, cum canis oritur, ex alia atque alia parte caeli spirant; rationesque omnium vocabulorum, quoniam plus paulo adbibi, effutissem, nisi multa iam prosus omnibus vobis reticentibus verba fecissem, quasi fieret a me ἀκρόασις ἐπιδεικτική. [26] In convivio autem frequenti loqui solum unum neque honestum est," inquit, “neque commodum.”

[27] Haec nobis Favorinus in eo, quod dixi, tempore apud mensam suam summa cum elegantia verborum totiusque sermonis comitate atque gratia denarravit. [28] Sed, quod ait ventum qui ex terra Gallia flaretcirciumappellari, M. Cato in libris Originum eum ventumcerciumdicit, noncircium.” [29] Nam cum de Hispanis scriberet, qui citra Hiberum colunt, verba haec posuit: “Set in his regionibus ferrareae, argentifodinae pulcherrimae, mons ex sale mero magnus; quantum demas,tantum adcrescit. Ventus cercius, cum loquare, buccam implet, armatum hominem, plaustrum oneratum percellit.”

[30] Quod supra autem dixi, ἐτησίας ex alia atque alia caeli parte flare, haut scio an secutus opinionem multorum temere dixerim. [31] P. enim Nigidii, in [p. 192] secundo libroruin quos De Vento composuit, verba haec sunt: “Et ἐτησίαι et austri anniversarii secundo sole flant.” Considerandum igitur est, quid sit secundo sole.

1 appellare, added by Hertz.

2 is, added in ς.

3 aut, added by J. F. Gronov.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (6 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: