previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


V

[5arg] Ex Aristotelis libris sumptum quod nivis aqua potui pessima sit; et quod ex nive crystallus concreatur.


IN Tiburte rus concesseramus hominis amici divitis aestate anni flagrantissima ego et quidam alii aequales [p. 362] et familiares mei, eloquentiae aut philosophiae sectatores. [2] Erat nobiscum vir bonus ex peripatetica disciplina, bene doctus et Aristotelis unice studiosissimus. [3] Is nos aquam multam ex diluta nive bibentes coercebat severiusque increpabat. Adhibebat nobis auctoritates nobilium medicorum et cumprimis Aristotelis philosophi, rei omnis humanae peritissimi, qui aquam nivalem frugibus sane et arboribus fecundam diceret, sed hominibus potu nimio insalubrem esse tabemque et morbos sensim atque in diem longam visceribus inseminare.

[4] Haec quidem ille ad nos prudenter et benivole et adsidue dictitabat. Sed cum bibendae nivis pausa fieret nulla, profit e bibliotheca Tiburti, quae tunc in Herculis templo satis commode instructa libris erat, Aristotelis librum eumque ad nos adfert etHuius saltem,” inquit, “sapientissimi viri verbis credite ac desinite valitudinem vestram profligare.”

[5] In eo libro scriptum fuit deterrimam esse potu aquam e nive itemque solidius latiusque concretam esse 1 eam, quam κρύσταλλον Graeci appellant; causaque ibi adscripta est huiuscemodi: [6] “Quoniam, cum aqua frigore aeris duratur et coit, necessum est fieri evaporationem et quandam quasi auram tenuissimam exprimi ex ea et emanare. [7] Id autem,” inquit, “in ea levissimum est quod evaporatur; manet autem quod est gravius et sordidius et insalubrius, atque [p. 364] id, pulsu aeris verberatum, in modum coloremque spumae candidae oritur. [8] Sed aliquantum quod est salubrius difflari atque evaporari ex nive indicium illud est, quod 2 minor fit illo, quod ante fuerat quam concresceret.”

[9] Verba ipsa Aristotelis ex eo libro pauca sumpsi et adscripsi: διὰ τί τὰ ἀπὸ χιόνος καὶ κρυστάλλων ὕδατα φαὐλά ἐστιν; ὅτι παντὸς ὕδατος πηγνυμένου τὸ λεπτότατον καὶ κουφότατον ἐξατμίζει. σημεῖον δέ, ὅτι ἔλαττον γίνεται πρότερον, ὅταν τακῇ παγέν. ἀπεληλυθότος οὖν τοῦ ὑγιεινοτάτου, ἀνάγκη ἀεί, τὸ καταλειμόμενον χεῖρον εἶναι. [10] Hoc ubi legimus, placuit honorem doctissimo viro haberi Aristoteli. Atque ita postea ego bellum et odium nivi indixi, alii indutias cum ea varie factitabant.

1 esse deleted by Vogel.

2 quod, Hertz; qui, ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: