previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XIII

[13arg] Quospumilionesdicimus, Graece νάνους appellari.


STABANT forte una in vestibulo Palatii fabulantes Fronto Cornelius et Festus Postumius et Apollinaris Sulpicius, atque ego ibi adsistens cum quibusdam [p. 398] aliis sermones eorum, quos de litterarum disciplinis habebant, curiosius captabam. [2] Tum Fronto Apollinari: “Fac me,” inquit, “oro, magister, ut sim certus an recte supersederim 'nanos' dicere parva nimis statura homines maluerimque eos 'pumiliones' appellare, quoniam hoc scriptum esse in libris veterum memineram, 'nanos' autem sordidum esse verbum et barbarum credebam?” [3] “Est quidem,” inquit, “hocApollinaris, “in consuetudine inperiti vulgi frequens, sed barbarum non est censeturque linguae Graecae origine; νάνους enim Graeci 1 vocaverunt brevi atque humili corpore homines paulum supra terrain extantes idque ita dixerunt adhibita quadam ratione etymologiae cum sententia vocabuli competente et, si memoria,” inquit, “mihi non labat scriptun hoc est in comoedia Aristophanis, cui nomen est ῾ολκάδες. 2 Fuisset autem verbum hoc a te civitate donatum aut in Latinam coloniam deductum, si tu eo uti dignatus fores, essetque id inpendio probabilius quam quae a Laberio ignobilia nimis et sordentia in usum linguae Latinae intromissa sunt.”

[4] Tum Festus Postumius grammatico cuipiam Latino, Frontonis familiari: “Docuit,” inquit, “nos Apollinaris, ' nanos' verbum Graecum esse, tu nos doce, quoniam 3 de mulis aut eculeis humilioribus vulgo dicitur, anne Latinum sit et aput quem scriptum reperiatur?” [5] Atque ille grammaticus, homo sane perquam in noscendis veteribus scriptis exercitus: “Si piaculum,” inquit, “non committitur, praesente [p. 400] Apollinare, quid de voce ulla Graeca Latinave sentiam dicere, audeo tibi, Feste, quaerenti respondere esse hoc verbum Latinum scriptumque inveniri in poematis Helvi Cinnae, non ignobilis neque indocti poetae,” versusque eius ipsos dixit, quos, quoniam memoriae mihi forte aderant, adscripsi: At nunc me Genumana per salicta Bigis raeda rapit citata nanis.

1 Graeci, ς; Graece, ω.

2 ῾ολκάδες Hertz; ἀκαλες, ω (or something similar).

3 quoniam, Skutsch; in quo, ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (3):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), NANI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), REDA
    • Smith's Bio, Cinna, C. He'lvius
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: