previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


VII

[7arg] Quem in modum Favorinus tractaverit intempestivum quendam 1 de verborum ambiguitatibus quaerentem; 2 atque ibi, quot significationes capiatcontio.”


DOMITIO, homini docto celebrique in urbe Roma grammatico, cui cognomentumInsanofactum [p. 320] est, [2] quoniam erat natura intractabilior et morosior, ei Domitio Favorinus noster cum forte apud fanum Carmentis obviam venisset atque ego cum Favorino essem, “Quaeso,” inquit, “te, magister, dicas mili num erravi quod, cum vellem δηυμγορίας Latine dicere, 'contiones' dixi? Dubito quippe et requiro an veterum eorum qui electius locuti sunt pro verbis et oratione dixerit quis 'contionem.'” [3] Tum Domitius voce atque vultu atrocioreNulla,” inquit, “prorsus bonae salutis spes reliqua est, cum vos quoque, philosophorum inlustrissimi, nihil iam aliud quam verba auctoritatesque verborum cordi habetis. Mittam autem librum tibi, in quo id reperias quod quaeris. Ego enim grammaticus vitae iam atque morum disciplinas quaero, vos philosophi mera estis, ut M. Cato ait, 'mortualia'; glossaria namque conligitis et lexidia, res taetras et inanes et frivolas, tamquam mulierum voces praeficarum. Atque utinam,” inquit, “muti omnes homines essemus! minus improbitas instrumenti haberet.”

[4] Cumque digressi essemus, “Non tempestive,” inquit Favorinus, “hunc hominem accessimus. Videtur enim mihi ἐπισήμως μαίνεσθαι. Scitote,” inquit, “tamen intemperiem istam quae μελαγχολία dicitur, non parvis nec abiectis ingeniis accidere, ἀλλὰ εἶναι σχεδόν τι τὸ πάθος ἡρωϊκόν et veritates plerumque fortiter dicere, sed respectum non habere μήτε καιροῦ σχεδόν μήτε μέτρου. Vel ipsum hoc quale existimatis quod nunc de philosophis dixit? Nonne, [p. 322] si id Antisthenes aut Diogenes dixisset, dignum memoria visum esset?”

[5] Misit autem paulo post Favorino librum quem promiseratVerri, opinor, Flacci erat—, in quo scripta ad hoc genus quaestionis pertinentia haec fuerunt: “senatumdici et pro loco et pro hominibus, “civitatemet pro loco et oppido et pro iure quoque omnium 3 et pro hominum multitudine, “tribusquoque etdecuriasdici et pro loco et pro iure et pro hominibus, “contionemautem tria significare: [6] locum suggestumque unde verba fierent, [7] sicut M. Tullius in oratione quae inscripta est Contra Contionem Q. Metelli:Escendi,” inquit, “in contionem; [8] concursus est populi factus”; item significare coetum populi adsistentis, sicuti idem M. Tullius in Oratore ait: “Contiones saepe exclamare vidi, cum apte verba cecidissent. Etenim 4 expectant aures, ut verbis conligetur sententia”; item orationem ipsam quae ad populum diceretur.

Exempla 5 in eo libro scripta non erant. Sed nos postea Favorino desideranti harum omnium significationum monumenta apud Ciceronem, sicut supra scripsi, et apud elegantissimos veterum reperta exhibuimus; [9] id autem quod potissimum expetebat, “contionemesse dictam pro verbis et oratione, docui titulo Tulliani libri, qui a M. Cicerone inscriptus est Contra Contionem Q. Metelli, quo nihil [p. 324] profecto significatur aliud quam ipsa quae a Metello dicta est oratio.

1 Favorinum tractaverit intempestivus quidam, J. Gronov; Domitius Favorinum tr. intempestive quaedam, Boot.

2 querentem, Damsté.

3 civium, Otho; Quiritium, Skutsch; omnium deleted by Vassis.

4 id enim, Cic.

5 exempla illa suggested by Hosius.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (4 total)
  • Cross-references to this page (3):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CONCIL´IUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DECU´RIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: