previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


X

[10arg] Errare istos qui in exploranda febri venarum pulsus pertemptari putant, non arteriarum.


IN Herodis, C. V., villam, quae est in agro Attico, loco qui appellatur Cephisiae, aquis lucidis et 1 nemoribus frequentem, aestu anni medio concesseram. [2] Ibi alvo mihi cita et accedente febri rapida decubueram. [3] Eo Calvisius Taurus philosophus et alii quidam sectatores eius cum Athenis visendi mei gratia venissent, medicus, qui tum in his locis repertus adsidebat mihi, narrare Tauro coeperat quid incommodi paterer et quibus modulis quibusque intervallis accederet febris decederetque. [4] Tum in eo sermone, cum iam me sinceriore corpusculo factum diceret, “Potes,” inquit Tauro, “tu quoque [p. 332] id ipsum comprehendere, ἐὰν ἅψῃ αὐτοῦ αὐτοῦ τῆς φλεβός quod nostris verbi profecto ita dicitur: 'si attigeris venam illius.'”

[5] Hanc loquendi imperitiam, quod venam pro arteria dixisset, cum in eo docti homines qui cum Tauro erant, tamquam in minime utili medico offendissent atque id murmure et vultu ostenderent, tum ibi Taurus, ut mos eius fuit, satis leniter: “Certi,” inquit, “sumus, vir bone. non ignorare te quid 'vena' appelletur et quid 'arteria,' quod venae quidem suapte vi inmobiles sint et sanguinis tantum demittendi gratia explorentur, arteriae autem motu atque pulsu suo habitum et modum febrium demonstrent; [6] sed, ut video, pervulgate magis quam inscite locutus es; non enim te solum, sed alios quoque itidem errantis audivi venam pro arteria dicere. [7] Fac igitur ut experiamur elegantiorem esse te in medendo quam in dicendo. et cum dis bene volentibus opera tua sistas hunc nobis sanum atque validum quam citissime.”

[8] Hoc ego postea cum in medico reprehensum esse meminissem, existimavi non medico soli, sed omnibus quoque hominibus liberis liberaliterque institutis, turpe esse ne ea quidem cognovisse ad notitiam corporis nostri pertinentia, quae non altius occultiusque remota sunt et quae natura nobis tuendae valitudinis causa et in promptu esse et in propatulo voluerit; ac propterea, quantum habui temporis subsicivi, medicinae quoque disciplinae libros attigi, quos arbitrabar esse idoneos ad docendum, et ex his cum alia pleraque ab isto humanitatis usu non aliena, tum de venis quoque et arteriis didicisse videor ad hunc ferme modum: [p. 334]Venaest conceptaculum sanguinis, [9] quod ἀγγεῖον medici vocant, mixti confusique cum spiritu naturali, in quo plus sanguinis est, minus spiritus; “arteriaest conceptaculum spiritus naturalis mixti confusique cum sanguine, in quo plus spiritus est, minus sanguinis; [10] σφυγμός autem est intentio motus et remissio in corde et in arteria naturalis, non arbitraria. [11] Medicis autem veteribus oratione Graeca ita definitus est: “σφυγμός ἐστιν διαστολή τε καὶ συστολὴ ἀπροαίρετος ἀρτηρ́ας καὶ καρδίας.

1 lucidis et, Damsté; educis, Q; et lucis et, ς; lucis deleted by Hertz; laetis suggested by Hosius.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), A´TTICA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: