previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


VI

[6arg] Cuimodi sint quae speciem doctrinarum habeant, sed neque delectent neque utilia sint; atque inibi de vocabulis singularum urbium regionumque inmutatis.


HOMO nobis familiaris, in litterarum cultu non ignobilis magnamque aetatis partem in libris versatusAdiutum,” inquit, “ornatumque volo ire Noctes tuas”; et simul dat mihi librum grandi volumine doctrinae omnigenus, ut ipse dicebat, praescatentem, quem sibi elaboratum esse ait ex multis et variis et remotis lectionibus, ut ex eo sumerem quantum liberet rerum memoria dignarum. Accipio cupidus et libens, [2] tamquam si copiae cornum nactus essem, et recondo me penitus, ut sine arbitris legam.

[3] At quae ibi scripta erant, pro Iuppiter, mera miracula! quo nomine fuerit qui primusgrammaticusappellatus est; et quot fuerint Pythagorae nobiles, quot Hippocratae; et cuiusmodi fuisse [p. 44] Homerus dicat in Ulixis domo λαύρην; et quam ob causam Telemachus cubans iunctim sibi cubantem Pisistratum non manu adtigerit, sed pedis ictu excitarit; et Euryclia Telemachum quo genere claustri incluserit; et quapropter idem poeta rosam non norit, oleum ex rosa norit. Atque illud etiam scriptum fuit, quae nomina fuerint sociorum Ulixis, qui a Scylla rapti laceratique sunt; utrum ἐν τῇ ἔσω θαλάσσῃ Ulixes erraverit κατ᾽ ᾿αρίσταρχον an ἐν τῇ ἔξω κατὰ κράτητα; item etiam istic scriptum fuit, qui sint apud Homerum versus isopsephi; [4] et quorum ibi nominum παραστιχίς reperiatur; et quis adeo versus sit, qui per singula vocabula singulis syllabis increscat; ac deinde qua ratione dixerit singulas pecudes in singulos annos terna parere; et ex quinque operimentis quibus Achillis clipeus munitus est, quod factum ex auro est summum sit an medium, et praeterea quibus urbibus regionibusque vocabula iam mutata sint, quod Boeotia ante appellata fueritAonia,” quod AegyptusAeria,” quod Creta quoque eodem nomineAeriadicta sit, quod Attice᾿ακτή,quod CorinthusEphyre,” quod Macedonia᾿ημαθία,quod Thessaliaαἱμονία,quod TyrosSarra,” quod Thracia anteSithonia1 dicta sit, quod Paestumποσειδώνιον.

[5] Haec item atque alia multa istiusmodi scripta in eo libro fuerunt.

Quem cum statim properans redderem: “῎οναιό [p. 46] σου,inquam, “doctissime virorum, ταύτης τῆς πολυμαθίας et librum hunc opulentissimum recipe, nil prosus ad nostras paupertinas litteras congruentem. Nam meae Noctes, quas instructum ornatumque isti, de uno maxime illo versu Homeri quaerunt, quem Socrates prae omnibus semper rebus sibi esse cordi dicebat:

῞οττι τοι ἐν μεγάροισι κακόν τ᾽ ἀγαθόν τε τέτυκται.

1 Sithonia, Hertz; Sithon, MSS.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (8 total)
  • Cross-references to this page (5):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CORNU CO´PIAE
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SENATUSCONSULTUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), A´ONES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), THRA´CIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TYRUS
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: