previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XIII

[13arg] “Intra Kalendascum dicitur, quid significet, utrumante KalendasanKalendisan utrumque; atque inibi, quid sit in oratione M. Tulliintra oceanumetintra monte Taurumet in quadam epistulaintra modum.”


CUM Romae a consulibus iudex extra ordinem datus pronuntiareintra Kalendasiussus essem, Sulpicium [p. 398] Apollinarem, doctum hominem, percontatus sum an his verbisintra Kalendasipsae quoque Kalendae tenerentur, dixique ei me 1 videlicet datum Kalendasque mihi prodictas, ut intra eum diem pronuntiarem. “Cur,” inquit, [2] “hoc me potius rogas quam ex istis aliquem peritis studiosisque iuris, quos adhibere in consilium iudicaturi soletis?” Tum illi ego ita respondi: [3] “Si aut de vetere,” inquam, “iure et 2 recepto aut controverso et ambiguo aut novo et constituto discendum esset, issem plane sciscitatum ad istos quos dicis; [4] sed cum verborum Latinorum sententia, usus, ratio exploranda sit, scaevus profecto et caecus animi forem, si, cum haberem tui copiam, issem magis ad alium quam ad te.” [5] “Audi igitur,” inquit, “de ratione verbi quid existimem, sed eo tamen pacto ut id facias, non quod ego de proprietate vocis disseruero, sed quod in ea re omnium pluriumve consensu observari cognoveris; non enim verborum tantum communium verae atque propriae significationes longiore usu mutantur, sed legum quoque ipsarum iussa consensu tacito oblitterantur.”

[6] Tum deinde disseruit, me et plerisque aliis audientibus, in hunc ferme modum: “Cum dies,” inquit, "ita praefinita est, ut iudex ' intra Kalendas' pronuntiet, occupavit iam haec omnes opinio, non esse dubium quin ante Kalendas iure pronuntietur, et id tantum [p. 400] ambigi video quod tu quaeris, an Kalendis quoque iure pronuntietur. [7] Ipsum autem verbum sic procul dubio natum est atque ita sese habet, ut, cum dicitur 'intra Kalendas,' non alius accipi dies debeat quam solae Kalendae. Nam tres istae voces ' intra, citra, ultra,' quibus certi locorum fines demonstrantur, singularibus apud veteres syllabis appellabantur ' in, cis, uls.' [8] Haec deinde particulae quoniam parvo exiguoque sonitu obscurius promebantur, addita est tribus omnibus eadem syllaba, et quod dicebatur 'cis Tiberim' et ' uls Tiberim' dici coeptum est ' citra Tiberim' et ' ultra Tiberim'; item quod erat ' in,' accedente eadem syllaba,intra' factum est. [9] Sunt ergo haec omnia quasi contermina iunctis inter se finibus cohaerentia: ' intra oppidum,' ' ultra oppidum,' 'citra oppidum,' ex quibus 'intra,' sicuti dixi, 'in' significat; [10] nam qui dicit 'intra oppidum,' 'intra cubiculum,' 'intra ferias,' non dicit aliud quam ' in oppido,' in cubiculo,' in feriis.'

[11] “'Intra Kalendas ' igitur non ' ante Kalendas ' est, sed 'in Kalendis'; id est, eo ipso die quo Kalendae sunt. [12] Itaque secundum verbi ipsius rationem qui iussus est ' intra Kalendas' pronuntiare, nisi Kalendis pronuntiet, contra iussum vocis facit; [13] nam, si ante id fiat, non 'intra' pronuntiat, sed 'citra.' [14] Nescio quo autem pacto recepta vulgo interpretatio est [p. 402] absurdissima, ut' intra Kalendas ' significare videatur etiam 'citra Kalendas' vel 'ante Kalendas,' nihil enim ferme interest. [15] Atque insuper dubitatur an Kalendis quoque pronuntiari possit, quando neque ultra neque citra, set, quod inter haec medium est, 'intra Kalendas,' id est Kalendis, 3 pronuntiandum sit. [16] Sed nimirum consuetudo vicit, quae cum omnium domina rerum, tum maxime verborum est.”

[17] Ea omnia cum Apollinaris scite perquam atque enucleate disputavisset, tum ego haec dixi: “Cordi,” inquam, “mihi fuit, priusquam ad te irem, quaerere explorareque quonam modo veteres nostri particula ista qua de agitur usi sint, atque ita invenimus Tullium in Tertia in Verrem scripsisse istoc modo: 'Locus intra oceanum iam nullus est, neque tam longincus neque tam reconditus, quo non per haec tempora nostrorum hominum libido iniquitasque pervaserit.' [18] ' Intra oceanum' dicit contra rationem tuam; non enim vult, opinor, dicere 'in oceano'; terras enim demonstrat omnis quae oceano ambiuntur, ad quas a nostris hominibus adiri potest, quae sunt ' citra oceanum,' non ' in oceano '; neque enim videri potest insulas significare nescio quas, quae penitus esse intra aequora ipsa oceani dicuntur.”

[19] Tunc Sulpicius Apollinaris renidens: “Non me hercule inargute,” inquit, “nec incallide opposuisti hoc Tullianum; sed Cicero ' intra oceanum,' non, ut tu interpretare, [20] ' citra oceanum' dixit. Quid enim potest dici 'citra oceanum' esse, cum undique [p. 404] oceanus circumscribat omnis terras et ambiat? Nam 'citra' quod est, id extra est; qui autem potest 'intra' esse dici, quod extra est? Sed si ex una tantum parte orbis oceanus foret, tum quae terra ad eam partem foret, 'citra oceanum' esse dici posset vel ' ante oceanum'; cum vero omnis terras omnifariam et undiqueversum circumfluat, nihil citra eum est, sed, undarum illius ambitu terris omnibus convallatis, in medio eius sunt omnia, quae intra oras eius inclusa sunt, sicuti hercle sol non citra caelum vertitur, sed in caelo et intra caelum.”

Haec tunc Apollinaris scite acuteque dicere visus est. [21] Set postea in libro M. Tullii Epistularum ad Servium Sulpicium sic dictum esse invenimusintra modum,” utintra Kalendasdicunt qui dicerecitra Kalendasvolunt. [22] Verba haec Ciceronis sunt, quae adposui: “Sed tamen, quoniam effugi eius offensionem, 4 qui fortasse arbitraretur me hanc rem publicam 5 non putare, si perpetuo tacerem, modice hoc faciam aut etiam intra modum, ut et illius voluntati et meis studiis serviam.” [23] “Modicedixerathoc faciam,” 6 id est cum modo aequo et pari; [24] deinde, quasi hoc displiceret et corrigere id vellet, addit: “aut etiam intra modum,” per quod ostendit minus sese id facturum esse quam quod fieri modice videretur; id est, non ad ipsum modum, sed retro paululum et citra modum.

[p. 406] [25] In oratione etiam, quam Pro P. Sestio scripsit, “intra montem Taurumsic dicit, ut non significetin monte Tauro,” sedusque ad montem cum ipso monte.” [26] Verba sunt haec ipsius M. Tullii ex ea qua dixi oratione: “Antiochum Magnum illum maiores nostri magna belli contentione terra marique superatum intra montem Taurum regnare iusserunt; Asiam, qua illum multarunt, Attalo, ut is in ea regnaret, condonarunt.” [27] “Intra montem,” inquit, “Taurum regnare iusserunt,” quod non proinde est, utintra cubiculumdicimus, nisi videri potest id esseintra montemquod est intra regiones quae Tauri montis obiectu separantur. [28] Nam sicuti quiintra cubiculumest, is non in cubiculi parietibus, sed intra parietes est quibus cubiculum includitur, qui tamen ipsi quoque parietes in cubiculo sunt, ita, qui regnatintra montem Taurum,” non solum in monte Tauro regnat, sed in his etiam regionibus quae Tauro monte clauduntur.

[29] Num igitur secundum istam verborum M. Tullii similitudinem, qui iubeturintra Kalendaspronuntiare, is et ante Kalendas et ipsis Kalendis iure pronuntiare potest? Neque id fit quasi privilegio quodam inscitae consuetudinis, sed certa rationis observatione, quoniam omne tempus, quod Kalendarum die includitur, “intra Kalendasesse recte dicitur.

[p. 408]

1 me iudicem, Hertz (N2); me omitted by Q.

2 et, ilosius; aut, ω.

3 id est Kalendis, deleted by Hertz.

4 offensionem, Cic.; occasionem, ω.

5 rem publicam, Cic.; rem imperite, ω (impertire, Q).

6 faciam omitted by ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (4 total)
  • Cross-references to this page (3):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ASSESSOR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), JUDEX
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: