X
[10arg] Quod “aeditumus” verbum Latinum sit.“AEDITIMUS” verbum Latinum est et vetus, ea forma dictum qua “finitimus” et “legitimus.” [2] Pro eo a plerisque nunc “aedituus” dicitur nova et commenticia usurpatione, [3] quasi a tuendis aedibus appellatus. Satis hoc esse potuit admonendi gratia dixisse *** propter agrestes quosdam et indomitos certatores, qui nisi auctoritatibus adhibitis non comprimuntur. [4] M. Varro in libro secundo Ad Marcellum De Latino Sermone “aeditumum” dici oportere censet magis quam “aedituum,” quod alterum sit recenti novitate fictum, alterum antiqua origine incorruptum. Laevius [p. 392] quoque, [5] ut opinor in Protesilaodamia, “claustritumum” dixit qui claustris ianuae praeesset, eadem scilicet figura qua “aeditumum” dici videbat qui aedibus praeest. [6] In IV in 1 Verrem M. Tullii in exemplaribus fidelissimis ita inveni scriptum: “Aeditumi custodesque mature sentiunt,” in libris autem hoc vulgariis “aeditui” scriptum est. [7] pomponii fabula Atellania est quae ita scripta est: Aeditumus. In qua hic versus est:
Quí postquam tibi appáreo atque aedítumor in[8] Titus autem Lucretius in carmine suo pro “aedituis” “aedituentes” appellat.
templó tuo.