previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XVI

[16arg] Quod verba istaec Quadrigari ex Annali tertio, “ibi mille hominum occiditur,” non licenter neque de poetarum figura, sed ratione certa et proba grammaticae disciplinae dicta sunt.


QUADRIGARIUS in tertio Annalium ita scripsit: “Ibi occiditur mille hominum.” “Occiditur,” inquit, nonocciduntur.” [2] Item Lucilius in tertio satirarum:
Ad portam mille a porta est, sex inde Salernum,
mille, inquit, est, nonmille sunt.” [3] Varro in XVII. Humanarum:Ad Romuli initium plus mille et centum annorum est.” [4] M. Cato in primo Originum:Inde est ferme mille passum.” [5] M. Cicero in sexta in Antonium: “Itane Ianus medius in L. Antonii clientela est? Quis umquam in illo Iano inventus est, qui L. Antonio mille nummum ferret expensum?”

[6] In his atque in multis aliismillenumero singulari dictum est; [7] neque hoc, ut quidam putant, vetustati concessum est aut per figurarum concinnitatem admissum est, scd sic videtur ratio poscere. [p. 82]Milleenim non pro eo ponitur, [8] quod Graece χίλιοι dicitur, sed quod χιλιάς et sicuti una χιλιὰς et duae χιλιάδες, itaunum milleetduo miliacerta atque directa ratione dicitur. [9] Quamobrem id quoque recte et probabiliter dici solitummille denarium in area estetmille equitum in exercitu est.” [10] Lucilius autem, praeterquam supra posui, alio quoque in loco id manifestius demonstrat, [11] nam in libro XV. ita dicit:

hunc, milli passum qui vicerit atque duobus,
Campanus sonipes succussor nullus sequetur
Maiore in spatio ac diversus videbitur ire;
item libro nono: [12] 1
Tu milli nummum potes uno quaerere centum;
[13] milli passum dixit promille passibusetuno milli nummumprounis mille nummisaperteque ostenditmilleet vocabulum esse et singulari numero dici eiusque plurativum essemiliaet casum etiam capere ablativum. [14] Neque ceteros casus requiri oportet, cum sint alia pleraque vocabula, quae in singulos tantum casus, quaedam etiam, quae in nullum inclinentur. [15] Quapropter nihil iam dubium est, quin M. Cicero in oratione, quam scripsit pro Milone, ita scriptum reliquerit: “Ante fundum Clodi, quo in fundo propter insanas illas substructiones facile [p. 84] mille hominum versabatur valentium,” nonversabantur,” quod in libris minus accuratis scriptum est; alia enim rationemille homines,” alia 2mille hominumdicendum est.

1 alio libro IX mille, ω.

2 hormines ... alia, supplied by Klotz.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (2 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • W. Walter Merry, James Riddell, D. B. Monro, Commentary on the Odyssey (1886), 1.64
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: