Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
5. proximum est, ut dicamus, quae praecipue
scribenda sint ἕξιν parantibus. non est huius1
quidem operis, ut explicemus quae sint materiae,
quae prima aut secunda aut deinceps tractanda sint
(nam id factum est etiam primo libro, quo puerorum,
et secundo, quo iam robustorum studiis ordinem
dedimus) sed de quo nunc agitur, unde copia ac
facilitas maxime veniat.
[2]
vertere Graeca in Latinum veteres nostri oratores
optimum iudicabant. id se L. Crassus in illis
Ciceronis de Oratore libris dicit factitasse. id
Cicero sua ipse persona frequentissime praecipit,
quin etiam libros Platonis atque Xenophontis edidit
hoc genere translatos. id Messalae placuit, multaeque sunt ab eo scriptae ad hunc modum orationes,
adeo ut etiam cum illa Hyperidis pro Phryne
difficillima Romanis subtilitate contenderet.
[3]
et
manifesta est exercitationis huiusce ratio. nam et
rerum copia Graeci auctores abundant et plurimum
artis in eloquentiam intulerunt, et hos transferentibus verbis uti optimis licet, omnibus enim
[p. 114]
utimur nostris. figuras vero, quibus maxime ornatur oratio, multas ac varias excogitandi etiam necessitas quaedam est, quia plerumque a Graecis
Romana dissentiunt.
[4]
sed et illa ex Latinis conversio multum et ipsa
contulerit. ac de carminibus quidem neminem
credo dubitare, quo solo genere exercitationis dicitur
usus esse Sulpicius. nam et sublimis spiritus attollere orationem potest, et verba poetica libertate
audaciora non praesumunt eadem proprie dicendi
facultatem. sed et ipsis sententiis adiicere licet
oratorium robur et omissa supplere, effusa substringere.
[5]
neque ego paraphrasim esse interpretationem tantum volo, sed circa eosdem sensus
certamen atque aemulationem. ideoque ab illis
dissentio, qui vertere orationes Latinas vetant, quia
optimis occupatis, quidquid aliter dixerimus, necesse
sit esse deterius. nam neque semper est desperandum, aliquid illis, quae dicta sunt, melius posse
reperiri; neque adeo ieiunam ac pauperem natura
eloquentiam fecit, ut una de re bene dici nisi semel
non possit.
[6]
nisi forte histrionum multa circa voces
easdem variare gestus potest, orandi minor vis, ut
[p. 116]
dicatur aliquid, post quod in eadem materia nihil
dicendum sit. sed esto neque melius quod invenimus esse neque par:
[7]
est certe proximis locus. An
vero ipsi non bis ac saepius de eadem re dicimus et
quidem continuas nonnunquam sententias? nisi
forte contendere nobiscum possumus, cum aliis non
possumus. nam si uno genere bene diceretur, fas
erat existimari praeclusam nobis a prioribus viam;
nunc vero innumerabiles sunt modi plurimaeque
eodem viae ducunt.
[8]
sua brevitati gratia, sua copiae,
alia translatis virtus alia propriis, hoc oratio recta
illud figura declinata commendat. ipsa denique
utilissima est exercitationi difficultas. quid, quod
auctores maximi sic diligentius cognoscuntur? non
enim scripta lectione secura transcurrimus, sed
tractamus singula et necessario introspicimus et,
quantum virtutis habeant, vel hoc ipso cognoscimus,
quod imitari non possumus.
[9]
nec aliena tantum transferre sed etiam nostra
pluribus modis tractare proderit, ut ex industria
[p. 118]
sumamus sententias quasdam easque versemus quam
numerosissime, velut eadem cera aliae aliaeque
formae duci solent.
[10]
plurimum autem parari facultatis
existimo ex simplicissima quaque materia. nam illa
multiplici personarum, causarum, temporum, locorum, dictorum, factorum diversitate facile delitescet
infirmitas, tot se undique rebus, ex quibus aliquam
apprehendas, offerentibus.
[11]
illud virtutis indicium
est fundere quae natura contracta sunt, augere parva,
varietatem similibus, voluptatem expositis dare et
bene dicere multa de paucis.
in hoc optime facient infinitae quaestiones, quas
vocari θÎσεις diximus, quibus Cicero iam princeps in
re publica exerceri solebat.
[12]
his confinis est destructio et confirmatio sententiarum. nam cum
sit sententia decretum quoddam atque praeceptum,
quod de re idem de iudicio rei quaeri potest. tum
loci communes, quos etiam scriptos ab oratoribus
scimus. nam qui haec recta tantum et in nullos
flexus recedentia copiose tractaverit, utique in illis
[p. 120]
plures excursus recipientibus magis abundabit eritque
in omnes causas paratus. omnes enim generalibus
quaestionibus constant.
[13]
nam quid interest, Cornelius tribunus plebis quod codicem legerit, reus sit,
an quaeramus, violeturne maiestas, si magistratus
rogationem suam populo ipse recitaverit; Milo Clodium rectene occiderit, veniat in iudicium, an,
oporteatne insidiatorem interfici vel perniciosum rei
publicae civem, etiamsi non insidietur; Cato Marciam honestene tradiderit Hortensio, an, conveniatne
res talis bono viro? de personis iudicatur, sed de
rebus contenditur.
[14]
declamationes vero, quales in
scholis rhetorum dicuntur, si modo sunt ad veritatem
accommodatae et orationibus similes, non tantum
dum adolescit profectus sunt utilissimae, quia inventionem et dispositionem pariter exercent, sed
etiam cum est consummatus ac iam in foro clarus.
alitur enim atque enitescit velut pabulo laetiore
facundia et adsidua contentionum asperitate fatigata renovatur.
[15]
quapropter historiae nonnunquam
[p. 122]
ubertas in aliqua exercendi stili parte ponenda et
dialogorum libertate gestiendum. ne carmine quidem ludere contrarium fuerit, sicut athletae, remissa
quibusdam temporibus ciborum atque exercitationum
certa necessitate, otio et iucundioribus epulis reficiuntur.
[16]
ideoque mihi videtur M. Tullius tantum
intulisse eloquentiae lumen, quod in hos quoque
studiorum secessus excurrit. nam si nobis sola
materia fuerit ex litibus, necesse est deteratur
fulgor et durescat articulus et ipse ille mucro ingenii
cotidiana pugna retundatur.
[17]
sed quemadmodum forensibus certaminibus exercitatos et quasi militantes reficit ac reparat haec
velut sagina dicendi, sic adolescentes non debent
nimium in falsa rerum imagine detineri et inanibus
simulacris usque adeo, ut difficilis ab his digressus
sit, assuescere,2 ne ab illa, in qua prope consenuerunt, umbra vera discrimina velut quendam
solem reformident.
[18]
quod accidisse etiam M. Porcio
Latroni, qui primus clari nominis professor fuit,
traditur, ut, cum ei summam in scholis opinionem
obtinenti causa in foro esset oranda, impense petierit, uti subsellia in basilicam transferrentur. ita
illi caelum novum fuit, ut omnis eius eloquentia
[p. 124]
contineri tecto ac parietibus videretur.
[19]
quare
iuvenis, qui rationem inveniendi eloquendique a
praeceptoribus diligenter acceperit (quod non est
infiniti operis, si docere sciant et velint), exercitationem quoque modicam fuerit consecutus, oratorem
sibi aliquem, quod apud maiores fieri solebat, deligat,
quem sequatur, quem imitetur; iudiciis intersit
quam plurimis et sit certaminis, cui destinatur,
frequens spectator.
[20]
tum causas vel easdem, quas
agi audierit, stilo et ipse componat, vel etiam alias
veras modo et utrinque tractet, et, quod in gladiatoribus fieri videmus, decretoriis exerceatur, ut
fecisse Brutum diximus pro Milone. melius hoc
quam rescribere veteribus orationibus, ut fecit
Cestius contra Ciceronis actionem habitam pro
eodem, cum alteram partem satis nosse non posset
ex sola defensione.
[21]
citius autem idoneus erit iuvenis, quem praeceptor
coegerit in declamando quam simillimum esse veritati
et per totas ire materias, quarum nunc facillima et
maxime favorabilia decerpunt. obstant huic, quod
secundo loco posui, fere turba discipulorum et consuetudo classium certis diebus audiendarum, nonnihil
[p. 126]
etiam persuasio patrum numerantium potius declamationes quam aestimantium.
[22]
sed, quod dixi primo,
ut arbitror, libro, nec ille se bonus praeceptor maiore
numero quam sustinere possit onerabit et inanem
loquacitatem recidet, ut omnia quae sunt in controversia, non, ut quidem volunt, quae in rerum
natura, dicantur; et vel longiore potius dierum
spatio laxabit dicendi necessitatem vel materias
dividere permittet.
[23]
una enim diligenter effecta
plus proderit quam plures inchoatae et quasi degustatae. propter quod accidit, ut nec suo loco
quidque ponatur, nec illa quae prima sunt servent
suam legem, iuvenibus flosculos omnium partium in
ea quae sunt dicturi congerentibus; quo fit, ut
timentes, ne sequentia perdant, priora confundant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.