inter uictrices hederam tibi serpere laurus.[93] elegia quoque Graecos provocamus, cuius mihi tersus atque elegans maxime videtur auctor Tibullus. sunt qui Propertium malint. Ovidius utroque lascivior, sicut durior Gallus. satura quidem tota nostra est, in qua primus insignem laudem adeptus Lucilius quosdam ita deditos sibi adhuc habet amatores, ut eum non eiusdem modo operis auctoribus, sed omnibus poetis praeferre non dubitent. [94] ego quantum ab illis tantum ab Horatio dissentio, qui [p. 54] Lucilium fluere lutulentum et esse aliquid, quod tollere possis, putat. nam eruditio in eo mira et libertas atque inde acerbitas et abunde salis. multum est tersior ac purus magis Horatius et, nisi labor eius amore, praecipuus. multum et verae gloriae quamvis uno libro Persius meruit. sunt clari hodieque et qui olim nominabuntur. [95] alterum illud etiam prius saturae genus, sed non sola carminum varietate mixtum condidit Terentius Varro, vir Romanorum eruditissimus. plurimos hic libros et doctissimos composuit, peritissimus linguae Latinae et omnis antiquitatis et rerum Graecarum nostrarumque, plus tamen scientiae collaturus quam eloquentiae. [96] iambus non sane a Romanis celebratus est ut proprium opus, sed aliis38 quibusdam interpositus; cuius acerbitas in Catullo, Bibaculo, Horatio, quanquam illi epodos interveniat, reperietur. at Lyricorum idem Horatius fere solus legi dignus. nam et insurgit aliquando et plenus est iucunditatis et gratiae et varius figuris et verbis felicissime audax. si quem adiicere velis, is erit Caesius [p. 56] Bassus, quem nuper vidimus; sed eum longe praecedunt ingenia viventium. [97] tragoediae scriptores veterum Accius atque Pacuvius clarissimi39 gravitate sententiarum, verborum pondere, auctoritate personarum. ceterum nitor et summa in excolendis operibus manus magis videri potest temporibus quam ipsis defuisse. virium tamen Accio plus tribuitur; Pacuvium videri doctiorem qui esse docti adfectant volunt. [98] iam Varii Thyestes cuilibet Graecarum comparari potest. ouidi Medea videtur mihi ostendere, quantam ille vir praestare potuerit, si ingenio suo imperare quam indulgere maluisset. eorum quos viderim longe princeps Pomponius Secundus, quem senes quidem parum tragicum putabant, eruditione ac nitore praestare confitebantur. [99] in comoedia maxime claudicamus. licet Varro Musas, Aeli Stilonis sententia, Plautino dicat sermone locuturas fuisse, si Latine loqui vellent, licet Caecilium veteres laudibus ferant, licet Terentii scripta ad Scipionem Africanum referantur (quae tamen sunt in hoc genere elegantissima et plus adhuc habitura gratiae si intra versus trimetros stetissent), vix levem consequimur umbram, [100] adeo ut mihi sermo ipse Romanus non recipere videatur illam solis concessam Atticis venerem, cum eam ne Graeci quidem [p. 58] in alio genere linguae suae40 obtinuerint. togatis excellit Afranius; utinam non inquinasset argumenta puerorum foedis amoribus mores suos fassus. [101] at non historia cesserit Graecis, nec opponere Thucydidi Sallustium verear, neque indignetur sibi Herodotus aequari T. Livium, cum in narrando mirae iucunditatis clarissimique candoris, tum in contionibus supra quam enarrari potest eloquentem; ita quae dicuntur omnia cum rebus tum personis accommodata sunt; adfectus quidem, praecipueque eos qui sunt dulciores, ut parcissime dicam, inemo historicorum commendavit magis. [102] ideoque immortalem illam Sallustii velocitatem diversis virtutibus consecutus est. nam mihi egregie dixisse videtur Servilius Nonianus, pares eos magis quam similes; qui et ipse a nobis auditus est, clarus vi41 ingenii et sententiis creber, sed minus pressus quam historiae auctoritas postulat. [103] quam paulum aetate praecedens eum Bassus Aufidius egregie, utique in libris belli Germanici, praestitit genere ipso, probabilis in omnibus, sed in quibusdam suis ipse viribus minor. [104] superest adhuc et exornat aetatis nostrae gloriam vir saeculorum memoria dignus, qui olim nominabitur, nunc intelligitur. habet amatores nec [p. 60] immerito Cremuti42 libertas, quanquam circumcisis quae dixisse ei nocuerat. sed elatum abunde spiritum et audaces sententias deprehendas etiam in his quae manent. sunt et alii scriptores boni, sed nos genera degustamus, non bibliothecas excutimus. [105] oratores vero vel praecipue Latinam eloquentiam parem facere Graecae possint. nam Ciceronem cuicunque eorum fortiter opposuerim. nec ignoro quantam mihi concitem pugnam, cum praesertim non sit id propositi, ut eum Demostheni comparem hoc tempore; neque enim attinet, cum Demosthenem in primis legendum vel ediscendum potius putem. [106] quorum ego virtutes plerasque arbitror similes, consilium, ordinem, dividendi,43 praeparandi, probandi rationem, omnia denique quae sunt inventionis. in eloquendo est aliqua diversitas; densior ille hic copiosior, ille concludit adstrictius hic latius, pugnat ille acumine semper hic frequenter et pondere, illi nihil detrahi potest huic nihil adiici, curae plus in illo in hoc naturae. [107] salibus certe et commiseratione, qui duo plurimum in adfectibus [p. 62] valent, vincimus. et fortasse epilogos illi mos civitatis abstulerit; sed et nobis illa, quae Attici mirantur, diversa Latini sermonis ratio minus permiserit. in epistolis quidem, quanquam sunt utriusque, dialogisve, quibus nihil ille, nulla contentio est. [108] cedendum vero in hoc, quod et prior fuit et ex magna parte Ciceronem, quantus est, fecit. nam mihi videtur M. Tullius, cum se totum ad imitationem Graecorum contulisset, effinxisse vim Demosthenis, copiam Platonis, iucunditatem Isocratis. [109] nec vero quod in quoque optimum fuit, studio consecutus est tantum; sed plurimas vel potius omnes ex se ipso virtutes extulit immortalis ingenii beatissima ubertas. non enim pluvias, ut ait Pindarus, aquas colligit, sed vivo gurgite exundat, dono quodam providentiae genitus, in quo totas vires suas eloquentia experiretur. [110] nam quis docere diligentius, movere vehementius potest? cui tanta unquam iucunditas adfuit? ut ipsa illa quae extorquet impetrare eum credas, et cum transversum vi sua iudicem ferat tamen ille non rapi videatur, sed sequi. [111] iam in [p. 64] omnibus quae dicit tanta auctoritas inest, ut dissentire pudeat, nec advocati studium sed testis aut iudicis adferat fidem, cum interim haec omnia, quae vix singula quisquam intentissima cura consequi posset, fluunt illaborata, et illa, qua nihil pulchrius auditum est, oratio prae se fert tamen felicissimam facilitatem. [112] quare non immerito ab hominibus44 aetatis suae regnare in iudiciis dictus est, apud posteros vero id consecutus, ut Cicero iam non hominis nomen, sed eloquentiae habeatur. hunc igitur spectemus, hoc propositum nobis sit exemplum, ille se profecisse sciat, cui Cicero valde placebit. [113] multa in Asinio Pollione inventio, summa diligentia, adeo ut quibusdam etiam nimia videatur, et consilii et animi satis; a nitore et iucunditate Ciceronis ita longe abest, ut videri possit saeculo prior. at Messala nitidus et candidus et quadam modo praeferens in dicendo nobilitatem suam, viribus minor. [114] C. vero Caesar si foro tantum vacasset, non alius ex nostris contra Ciceronem nominaretur. tanta in eo vis est, id acumen, ea concitatio, ut illum eodem animo dixisse, quo bellavit, appareat; exornat tamen haec omnia mira sermonis, cuius [p. 66] proprie studiosus fuit, elegantia. [115] multum ingenii in Caelio et praecipue in accusando multa urbanitas, dignusque vir cui et mens melior et vita longior contigisset. inveni qui Calvum praeferrent omnibus, inveni qui Ciceroni crederent, eum nimia contra se calumnia verum sanguinem perdidisse; sed est et sancta et gravis oratio et castigata et frequenter vehemens quoque. imitator autem est Atticorum, fecitque illi properata mors iniuriam, si quid adiecturus fuit.45 [116] et Servius Sulpicius insignem non inmerito famam tribus orationibus meruit. multa, si cum iudicio legatur, dabit imitatione digna Cassius Severus, qui si ceteris virtutibus colorem et gravitatem orationis adiecisset, ponendus inter praecipuos foret. [117] nam et ingenii plurimum est in eo et acerbitas mira, et urbanitas et fervor;46 sed plus stomacho quam consilio dedit. praeterea ut amari sales, ita frequenter amaritudo ipsa ridicule est. [118] sunt alii multi diserti,(quos persequi longum est. eorum quos uiderim Domitius Afer et Iulius Africanus longe praestantissimi. arte ille et toto genere dicendi praeferendus et quem in numero veterum habere non timeas; hic concitatior, [p. 68] sed in cura verborum nimius et compositione nonnunquam longior et translationibus parum modicus. erant clara et nuper ingenia. [119] nam et Trachalus plerumque sublimis et satis apertus fuit et quem velle optima crederes, auditus tamen maior; nam et vocis, quantam in nullo cognovi, felicitas et pronuntiatio vel scenis suffectura et decor, omnia denique ei, quae sunt extra, superfuerunt; et Vibius Crispus compositus et iucundus et delectationi natus, privatis tamen causis quam publicis melior. [120] iulio Secundo, si longior contigisset aetas, clarissimum profecto nomen oratoris apud posteros foret. adiecisset enim atque adiiciebat ceteris virtutibus suis quod desiderari potest; id est autem, ut esset multo magis pugnax et saepius ad curam rerum ab elocutione respiceret. [121] ceterum interceptus quoque magnum sibi vindicat locum; ea est facundia, tanta in explicando quod velit gratia, tam candidum et leve et speciosum dicendi genus, tanta verborum etiam quae adsumpta sunt proprietas, tanta in quibusdam ex periculo petitis significantia. [122] habebunt, qui post nos de oratoribus scribent, magnam eos, qui nunc vigent, materiam vere laudandi. sunt enim summa hodie, quibus illustratur forum, ingenia. namque et consummati iam patroni veteribus aemulantur et eos [p. 70] iuvenum ad optima tendentium imitatur ac sequitur industria. [123] supersunt qui de philosophia scripserint, quo in genere paucissimos adhuc eloquentes litterae Romanae tulerunt. idem igitur M. Tullius, qui ubique, etiam in hoc opere Platonis aemulus exstitit. egregius vero multoque quam in orationibus praestantior Brutus suffecit ponderi rerum; scias eum sentire quae dicit. [124] scripsit non parum multa Cornelius Celsus, Sextios secutus, non sine cultu ac nitore. Plautus in Stoicis rerum cognitioni utilis. in Epicureis levis quidem, sed non iniucundus tamen auctor est Catius. [125] ex industria Senecam in omni genere eloquentiae distuli propter vulgatam falso de me opinionem, qua damnare eum et invisum quoque habere sum creditus. quod accidit mihi, dum corruptum et omnibus vitiis fractum dicendi genus revocare ad severiora iudicia contendo. [126] tum autem solus hic fere in manibus adolescentium fuit. quem non equidem omnino conabar excutere, sed potioribus praeferri non sinebam, quos ille non destiterat incessere, cum diversi sibi conscius generis placere se in dicendo posse iis, quibus illi placent, diffideret. [p. 72] Amabant autem eum magis quam imitabantur tantumnque ab eo defluebant, quantum ille ab antiquis descenderat. [127] foret enim optandum pares ac saltem proximos illi viro fieri. sed placebat propter sola vitia et ad ea se quisque dirigebat effingenda quae poterat; deinde cum se iactaret eodem modo dicere, Senecam infamabat. [128] cuius e multae alioqui et magnae virtutes fuerunt, ingenium facile et copiosum, plurimum studii, multa rerum cognitio; in qua tamen aliquando ab his, quibus inquirenda quaedam mandabat, deceptus est. [129] tractavit etiam omnem fere studiorum materiam. nam et orationes eius et poemata et epistolae et dialogi feruntur. in philosophia parum diligens, egregius tamen vitiorum insectator fuit. multae in eo claraeque sententiae, multa etiam morum gratia legenda; sed in eloquendo corrupta pleraque atque eo perniciosissima, quod abundant dulcibus vitiis. [130] velles eum suo ingenio dixisse, alieno iudicio. nam si oblique47 contempsisset, si parum recta48 non concupisset, si non omnia sua amasset, si rerum pondera minutissimis sententiis non fregisset, consensus potius eruditorum quam [p. 74] puerorum amore comprobaretur. [131] verum sic quoque iam robustis et severiore genere satis firmatis legendus vel ideo quod exercere potest utrinque iudicium. multa enim, ut dixi, probanda in eo, multa etiam admiranda sunt, eligere modo curae sit; quod utinam ipse fecisset. digna enim fuit illa natura, quae meliora vellet; quod voluit effecit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 fluitabit et qui, Halm: fluvit autem qui, G.
2 etiam, Osann: iam, MSS
3 qua ratione, ed. Col. 1527: qua oratione, MSS. didicerit, Zumpt: dicere, G.
4 turbam tantum modo, Halm: turbam_tum modo, G: turbam enim tantum, vulgo.
5 fere verbis, cod Harl. 4995: ferebis vel, G.
6 alia vero, Frotsher: aliave, G.
7 quasi tamen, edd.: quare tam, G: quare tamen, later, MSS.
8 hoc, Regius: haec, MSS.
9 accommodate ut, ed. Col. 1527: commoda aut, G: comniodiata ut, Halm.
10 retractemus, Spading: tractemnus, G.
11 iteratione, some late MSS.: altercatiune, G and others.
12 utile, edd. ald. and Col.: utrisque, G and most MSS.
13 uberi, Spalding: moveri, G.
14 adde quod, Regius: audeo quia, G.
15 opus, added by ed. Col. 1527.
16 Stoici added by Meister.
17 legendi inserted by ed. Col. 1527.
18 Graecos is followed in the MSS. by et philosophos, which is expurged by Schimidt.
19 summatim quid et a qua, vulgo: sumat et a qua, G (quia et a qua 2nd hand).
20 qui added by ed. Col. 1527.
21 plures, vulgo: plurimis, G.
22 omnium added by Osann.
23 genera, Caesar: quae, G.
24 clarissina, most MSS.: durissima, G.
25 secundum, various late MSS. omitted by G.
26 adsequamur, Halm: adsequimur, G and most MSS: adsequatur, a few late MSS.
27 dicendi vi, Halm: dicendi et, G.
28 sed et lusit, several late MSS.: et eius sit, G.
29 est et in, G. A. B. Wolff: etsi est, MSS.
30 hunc, several late MSS.: et, G.
31 Charisii nomini addicintur, a, Frotscher: charis in homile adduetura, G.: Charisii nomine edumtnr, vulgo.
32 after illa G and a number of later MSS. read mala, which is, however, omitted in a few MSS. and is expunged by Andresen.
33 quodam Delphici ... dei instinctus, Frotschcer: quaedam Delphico ... de instrietus, G: quodam Delphico ... instinctus, vulg.
34 eloquendi, cod. Harl. 4950, cod. dor.: eloquendi usus, G and nearly all MSS.: eloquendi vi ac, Geel.
35 ut, several late MSS.: cum, G and majority of MSS.
36 si sit, Spalding: MSS. vary between si, sit and sic.
37 Serranum, Lange: forrenum, G.
38 sod aliis, inserted by Christ.
39 clarissimi, several late MSS.: gravissima, G: gravissimus, other late MSS.: grandissimus, cod. murac.: grandissimni, Halm.
40 slae, Köhler: quae, G.
41 clarus vi, Kiderlin: clarius, G: clari vir, vulgo.
42 immnerito Cremuti, Nipperdey: illnlerito rem ... uti, G: later MSS. vary between immeritor remitti cad imitatores uti.
43 dividendi, Aldine ed.: videndi, G and nearly all MSS.
44 ab hominibus, Halm: ab omnibus, B: hominibus, a few late MSS.
45 adiecturus fuit, B: most later MSS. add non si quid detracturus with slight variations.
46 et fervor, Bursian: et sermo, B.
47 obilqua, E. Wöfilin: simile quam, B: si aliqua, 2nd hand.
48 recta, added by Peterson.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.