hoc faciunt, nimio ne luxu obtunsior usus| totum autem metaphora brevior est similitudo, eoque distat, quod illa comparatur rei quam volumus exprimere, haec pro ipsa re dicitur. [9] comparatio est, cum dico fecisse quid hominem ut leonem; translatio, cum dico de homine, leo est. huius vis omnis quadruplex maxime videtur: cum id rebus animalibus aliud pro alio ponitur, ut de agitatore,
sit genitali arvo et sulcos oblimet inertes.
gubernator magna contorsit equum vi;aut ut Livius Scipionem a Catone adlatrari solitum refert. [10] inanima pro aliis generis eiusdem sumuntur, ut:
classique immittit habenas;[p. 306] aut pro rebus animalibus inanima,
ferron an2 fato moerus Argivom occidit?aut contra:
sedet3 inscius altoPraecipueque ex his oritur mira sublimitas, [11] quae audaci et proxime periculum translatione tolluntur, cum rebus sensu carentibus actum quendam et animos damus, qualis est
accipiens sonitum saxi de uertice pastor.
pontem indignatus Araxes,et illa Ciceronis, [12] quid enim tuus ille, Tubero, destrictus id acie Pharsalica gladius agebat? cuius latus ille mucro petebat? qui sensus erat armorum tuorum? duplicatur interim haec virtus, ut apud Vergilium,
ferrumque armare veneno.Nam et veneno armare et ferrum armare translatio est. secantur haec id plures species4: [13] ut a rationali ad rationale et item de irrationalibus, et haec invicem, quibus similis ratio est, et a toto et a partibus. sed iam non pueris praecipimus, ut accepto genere species intelligere non possint. [14] Vt modicus autem atque opportunus eius usus [p. 308] illustrat orationem, ita frequens et obscurat et taedio complet, continuus vero id allegorias et aenigmata exit. sunt etiam quaedam et humiles translationes, ut id de quo modo dixi, saxea est verruca, et sordidae. [15] non enim, si Cicero recte sentinam rei publicae dixit, foeditatem hominum significans, idcirco probem illud quoque veteris oratoris, persecuisti rei publicae vomicas. optimeque Cicero demonstrat cavendum, ne sit deformis translatio, (qualis est—nam ipsis eius utar exemplis—castratam morte Africani rem publicam, et stercus curiae Glauciam) ne nimio maior aut, [16] quod saepius accidit, minor, ne dissimilis. quorum exempla nimium frequenter deprehendet, qui scierit haec vitia esse. sed copia quoque modum egressa vitiosa est, praecipue id eadem specie. [17] sunt et durae, id est a longinqua similitudine ductae, ut capitis nives et
iuppiter hibernas cana nive conspuit Alpes.[p. 310] | illo vero plurimum erroris, quod ea, quae poetis, qui et omnia ad voluptatem referunt et plurima vertere etiam ipsa metri necessitate coguntur, permissa sunt, convenire quidam etiam prosae putant. [18] at ego id agendo nec pastorem populi auctore Homero dixerim, nec volucres per aera nare,5 licet hoc Vergilius id apibus ac Daedalo speciosissime sit usus. metaphora enim aut vacantem occupare locum debet aut, si id alienum venit, plus valere eo quod expellet. [19] quod aliquanto etiam6 magis de synecdoche dicam. nam translatio permovendis animis plerumque et signandis rebus ac sub oculos subiiciendis reperta est. haec variare sermonem potest, ut ex uno plures intelligamus, parte totum, specie genus, praecedentibus sequentia, vel omnia haec contra; liberior poetis quam oratoribus. [20] nam prosa, ut mucronem pro gladio et lectum pro domo recipiet, ita non puppim pro navi nec abietem pro tabellis; et rursus, ut pro gladio ferrum, ita non pro equo quadrupedem. maxime autem id orando valebit [p. 312] numerorum illa libertas. nam et Livius saepe sic dicit, Romanus proelio victor, cum Romanos vicisse significat; et contra Cicero ad Brutum, populo, inquit, imposuimus et oratores visi sumus, cum de se tantum loqueretur. [21] quod genus non orationis modo ornatus, sed etiam cotidiani sermonis usus recipit. quidam synecdochen vocant et cum id id contextu sermonis quod tacetur accipimus; verbum enim ex verbis intelligi, quod inter vitia ellipsis vocatur:
arcades ad portas ruere.Mihi hanc figuram esse magis placet; [22] illic ergo reddetur. aliud etiam intelligitur ex alio:
aspice, aratra iugo referunt suspensa iuuenci,unde apparet noctem appropinquare. id nescio an oratori conveniat nisi id argumentando, cum rei signum est. sed hoc ab elocutionis ratione distat. [23] nec procul ab hoc genere discedit metonymia, quae est nominis pro nomine positio,7 sed, ut ait Cicero, hypallagen rhetores dicunt. haec inventas ab [p. 314] inventore et subiectas res ab obtinentibus significat: ut
cererem corruptam undis,et
receptusQuod fit retrorsum durius. [24] refert autem id quantum hic tropus oratorem sequatur. nam ut Vulcanum pro igne vulgo audimus, et vario Marte pugnatum eruditus est sermo, et Venerem quam coitum dixisse magis decet, ita liberum et Cererem pro vino et pane licentius quam ut fori severitas ferat. sicut ex eo, quod continetur, usus recipit bene moratas urbes et poculum epotum et saeculum felix; [25] at id, quod contra est, raro audeat quis, nisi poeta:
terra Neptunus classes Aquilonibus arcet.
iam proximus ardet Ucalegon.Nisi forte hoc potius est, a possessore quod possidetur, ut hominem devorari, cuius patrimonium consumatur. quo modo fiunt innumerabiles species. [26] huius enim sunt generis, cum ab Hannibale caesa apud Cannas sexaginta milia dicimus, et carmina Vergilii Vergilium; [p. 316] venisse commeatus, qui adferantur; sacrilegium deprehensum, non sacrilegum; armorum scientiam habere, non artis. [27] illud quoque et poetis et oratoribus frequens, quo id, quod efficit, ex eo, quod efficitur, ostendimus. nam et carminum auctores,
pallida mors aequo pulsat pede pauperum tabernas,et
pallentesque habitant morbi tristisque senectus,et orator praecipitem iram, hilarem adolescentiam, segne otium dicet. [28] est etiam huic tropo quaedam cum synecdoche vicinia. nam, cum dico vultus hominis pro vultu, dico pluraliter quod singulare est; sed non id ago, ut unum ex multis intelligatur (nam id est manifestum), sed nomen immuto8; et cum aurata tecta aurea, pusillum a vero discedo, quia non est nisi9 pars auratura. quae singula persequi minutioris est curae etiam non oratorem instruentibus. antonomasia, [29] quae aliquid pro nomine ponit, poetis utroque modo frequentissima, et per epitheton, quod detracto eo, cui apponitur, valet pro nomine, Tydides, Pelides: et ex his, quae id quoque sunt praecipua,
divum pater atque hominum rex;[p. 318] et ex factis, quibus persona signatur,
thalamo quae fixa reliquitOratoribus etiamsi rarus eius rei, [30] nonnullus tamen usus est. nam ut Tydiden et Peliden non dixerint, ita dixerint impios et parricidas; eversorem quoque Carthaginis et Numantiae pro Scipione et Romanae eloquentiae principem pro Cicerone posuisse non dubitem. ipse certe usus est hac libertate: non multa peccas, inquit ille fortissimo viro senior magister; neutrum enim nomen est positum et utrumque intelligitur. onomatopoeia quidem, [31] id est fictio nominis, Graecis inter maximas habita virtutes, nobis vix permittitur. Et sunt plurima ita posita ab iis, qui sermonem primi fecerunt aptantes adfectibus vocem. nam mugitus et sibilus et murmur inde venerunt. [32] deinde, tanquam consummata10 sint omnia, nihil generare audemus ipsi, cum multa cotidie ab antiquis ficta moriantur. vix illa, quae πεποιημένα vocant, quae ex vocibus id usum receptis quocunque modo declinantur, nobis permittimus, qualia sunt sullaturit et proscripturit; atque laureati postes pro illo lauru [p. 320] coronati, ex eadem fictione sunt. [33] sed hoc feliciter evaluit* adoinoia et uio eo ferimus id Graecis ocoeludituinobono eo dure etiam iungere, arquitenentem et videre septentriones videmur ... . [34] eo magis necessaria catachresis, quam recte dicimus abusionem, quae non habentibus nomen suum accommodat quod id proximo est: sic
impius.
equum divina Palladis arteet apud Tragicos aegialeo parentat11 pater. [35] similia12 sunt haec: acetabula quidquid habent, et pyxides cuiuscunque materiae sunt, et parricida matris quoque aut fratris interfector. discernendumque est hoc totum a translatione13 genus, quod abusio est, ubi nomen defuit, translatio, ubi aliud fuit. nam poetae solent abusive etiam id his rebus, quibus nomina sua sunt, vicinis potius uti; quod rarum id prosa est. [36] illa quoque quidam catachresis volunt esse, cum pro temeritate virtus aut pro luxuria liberalitas dicitur. A quibus ego quidem dissentio; namque id [p. 322] his non verbum pro verbo ponitur, sed res pro re. neque enim quisquam putat luxuriam et liberalitatem idem significare; verum id quod fit alius luxuriam esse dicit, alius liberalitatem, quamvis neutri dubium sit haec esse diversa. [37] superest ex his, quae aliter significant, metalepsis, id est transumptio, quae ex alio tropo id alium velut viam praestat; * nisi id comoediis14 et rarissimus et improbissimus, Graecis tamen frequentior, qui Centaurum qui Χείρων est Ἥσσονα et insulas ὀξείας θοάς15 dicunt. nos quis ferat, si Verrem suem aut Aelium Catum doctum nominemus? [38] est enim haec id metalepsi natura, ut inter id quod transfertur et id quod transfertur16 sit medius quidam gradus, nihil ipse significans sed praebens transitum; quem tropum magis adfectamus, ut habere videamur, quam ullo id loco desideramus. nam id eius frequentissimum exemplum est cano canto, canto dico; ita cano, dice. [39] interest medium illud canto. nec diutius id eo morandum; nihil enim usus admodum video nisi,17 ut dixi, id comoediis. [40] cetera iam non significandi gratia sed ad ornandam et aagendam orationem assumuntur. ornat enim epitheton, quod recte dicimus appositum, a nonnullis [p. 324] sequens dicitur. eo poetae et frequentius et liberius utuntur. namque illis satis est convenire id verbo, cui apponitur, itaque et dentes albos et humida vina id iis non reprehendemus; apud oratorem, nisi aliquid efficitur, redundat. tum autem efficitur, si sine illo, quod dicitur, minus est: [41] qualia sunt O scelus abominandum, o deformem libidinem. exornatur autem res tota maxime translationibus, cupiditas effrenata et insanae substructiones. Et solet fieri aliis adiunctis epitheton tropus, ut apud Vergilium turpis egestas et tristis senectus. verum tamen talis est ratio huiusce virtutis, ut sine appositis nuda sit et velut incompta oratio, oneretur tamen multis. [42] nam fit longa et impedita, ut id quaestionibus eam iudices18 similem agmini totidem lixas habenti quot milites, cui et numerus est duplex nec duplum virium; quanquam non singula modo sed etiam plura verba apponi solent: ut
aedificant,
coniugio Anchise Veneris dignate superbo.Sed hoc quocunque modo: [43] duo vero19 uni apposita ne uersum quidem decuerint. sunt autem, quibus non videatur hic omnino tropus, quia nihil vertat. nec [p. 326] est semper,20 sed id quod est21 appositum, si a proprio diviseris, per se significat et facit antonomasiam. nam si dicas, ille qui Numantiam et Carthaginem evertit, antonomasia est; si adieceris Scipio, appositum. non potest ergo esse seiunctum.22 [44] allegoria, quam inversionem interpretantur, aut aliud verbis aliud sensu ostendit aut etiam interim contrarium. prius fit genus plerumque continuatis translationibus, ut
O navis, referent id mare te novitotusque ille Horatii locus, quo navem pro re publica, fluctus et tempestates pro bellis civilibus, portum pro pace atque concordia dicit. [45] tale Lucretii
fluctus; o quid agis? fortiter occupa
portum,
avia Pieridum peragro loca,et Vergilii
sed nos immensum spatiis confecimus aequor,[46] sine translatione vero id Bucolicis
Et iam tempus equum fumantia solvere colla.
certe equidem audieram, qua se subducere colles[p. 328] [47] hoc enim loco praeter nomen cetera propriis decisa sunt verbis, verum non pastor Menalcas, sed Vergilius est intelligendus. habet usum talis allegoriae frequenter oratio, sed raro totius; plerumque apertis permixta est. tota apud Ciceronem talis est: hoc miror, hoc queror, quemquam hominem ita pessumdare alterum velle, ut etiam narem perforet, id qua ipse naviget. illud commixtum frequentissimum: [48] equidem celeras tempestates et procellas id illis dumtaxat fluctibus contionum semper Miloni putavi esse subeundas. nisi adiecisset dumtaxat fluctibus contionum, esset allegoria; nunc eam miscuit. quo id genere et species ex arcessitis verbis venit et intellectus ex propriis. [49] illud vero longe speciosissimum genus orationis, id quo trium permixta est gratia, similitudinis, allegoriae, translationis: quod fretum, quem Euripum, tot motus, tantas, tam varias habere creditis agitationes, commutationes, fluctus, quantas perturbationes et quantos aestus habet ratio comitiorum? dies intermissus unus aut nox interposita saepe et perturbat omnia et totam opinionem parva nonnunquam commutat aura rumoris. nam id quoque id primis est custodiendum ut, [60] quo [p. 330] ex genere coeperis translationis, hoc desinas. multi autem, cum initium a tempestate sumpserunt, incendio aut ruina finiunt; quae est inconsequentia rerum foedissima. [51] ceterum allegoria parvis quoque ingeniis et cotidiano sermoni frequentissime servit. nam illa id agendis causis iam detrita, pedem conferre et iugulum petere et sanguinem mittere, inde sunt, nec offendunt tamen. est enim grata id eloquendo novitas et emutatio, et magis inopinata delectant. ideoque iam id his amisimus modum et gratiam rei nimia captatione consumpsimus. [52] est id exemplis allegoria, si non praedicta ratione ponantur. nam ut Dionysium Corinthi esse, quo Graeci omnes utuntur, ita plurima similia dici possunt. sed allegoria, quae est obscurior, aenigma dicitur; vitium meo quidem iudicio, si quidem dicere dilucide virtus; quo tamen et poetae utuntur:
incipient mollique iugum demittere clivo
usque ad aquam et ueteris iam fracta cacumina fagi,
omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.
dic, quibus id ferris, et eris mihi magnus Apollo,et oratores nonnunquam, [53] ut Caelius quadrantariam Clytaemnestram, et id triclinio coam, id cubiculo nolam. namque et nunc quidem solvuntur et tum erant [p. 332] notiora, cum dicerentur; aenigmata sunt tamen, nam et cetera23 si quis interpretetur, intelligas. | eo vero genere, [54] quo contraria ostenduntur, ironia est; illusionem vocant. quae aut pronuntiatione intelligitur aut persona aut rei natura; nam, si qua earum verbis dissentit, apparet diversam esse orationi voluntatem. [55] quanquam id plurimis id tropis accidit, ut intersit, quid de quoque dicatur, quia quod dicitur alibi verum est Et laudis adsimulatione24 detrahere et vituperationis laudare concessum est: quod C. Verres, praetor urbanus, homo sanctus et diligens, subsortitionem eius id codice non haberet. Et contra: oratores visi sumus et populo imposuimus. [56] aliquando cum id risu quodam contraria dicuntur iis quae intelligi volunt: quale est id clodium, integritas tua te purgavit, mihi crede, pudor eripuit, vita anteacta servavit. [67] praeter haec usus est allegoriae, ut tristia dicamus mollioribus25 verbis urbanitatis26 gratia aut quaedam contrariis significemus aliud textum spectaco et enumeravimus.27 Haec si quis ignorat, quibus Graeci nominibus appellent, [p. 334] σαρκασμόν, ἀστεϊσμόν, ἀντίφρασιν, παροιμίαν dici sciat. sunt etiam, [58] qui haec non species allegoriae sed ipsa tropos dicant; acri quidem ratione, quod illa obscurior sit, id his omnibus aperte appareat quid velimus. cui accedit hoc quoque, quod genus, cum dividitur id species, nihil habet proprium, ut arbor pinus et olea et cupressus, et ipsius per se nulla proprietas; allegoria vero habet aliquid proprium. quod quo modo fieri potest, nisi ipsa species est? sed utentium nihil refert. [59] adiicitur his μυκτηρισμὸς dissimulatus quidam sed non latens derisus. pluribus autem verbis cum id, quod uno aut paucioribus certe dici potest, explicatur, περίφρασιν vocant, circuitum quendam eloquendi, qui nonnunquam necessitatem habet, quotiens dictu deformia operit: ut Sallustius, ad requisita naturae. [60] interim ornatum petit solum, qui est apud poetas frequentissimus:
tres pateat caeli spatium non amplius ulnas?
tempus erat, quo prima quies mortalibus aegrisEt apud oratores non rarus, semper tamen adstrictior. [61] [p. 336] Quidquid enim significari brevius potest et cum ornatu latius ostenditur, περίφρασις est, cui nomen Latine datum est non sane aptum orationis virtuti circumlocutio. verum hoc ut, cum decorem habet, periphrasis, ita, cum id vitium incidit, περισσολογία dicitur. obstat enim quidquid non adiuvat. [62] hyperbaton quoque, id est verbi transgressionem, quoniam frequenter ratio compositionis28 et decor poscit, non immerito inter virtutes habemus. fit enim frequentissime aspera et dura et dissoluta et hians oratio, si ad necessitatem ordinis sui verba redigantur et, ut quodque oritur, ita proximis, etiamsi vinciri non potest, adligetur. [63] differenda igitur quaedam et praesumenda, atque ut id structuris lapidum impolitorum loco, quo convenit, quodque ponendum. non enim recidere ea nec polire possumus, quo coagmentata se magis iungant, sed utendum iis, qualia sunt, eligendaeque sedes. [64] nec aliud potest sermonem facere numerosum quam opportuna ordinis per mutatio; neque alio ceris Platonis inventa sunt quattuor illa verba, quibus id illo pulcherrimo operum id Piraeeum se descendisse significat, plurimis modis scripta, [65] quam29 quod eum quoque maxime numerosum30 facere experiretur. verum id cum id duobus verbis fit, ἀναστροφὴ dicitur, reversio quaedam: [p. 338] qualia sunt vulgo, mecum, secum, apud oratores et historicos quibus de rebus. at cum decoris gratia traiicitur31 longius verbum, proprie hyperbati tenet onem: animaduerti, iudices, omnem accusatoris orationem id duas diuisam esse partis. nam id duas partis divisam esse rectum erat, sed durum et incomptum. [66] poetae quidem etiam verborum divisione faciunt transgressionem: Hyperboreo septem subiecta trioni, quod oratio nequaquam recipiet. atqui est propter quod dici tropus possit, quia componendus est e duobus intellectus. [67] alioqui, ubi nihil ex significatione mutatum est et structura sola variatur, figura potius verborum dici potest, sicut multi existimarunt. longis autem hyperbatis et confusis quae vitia accidunt, suo loco diximus. hyperbolen audacioris ornatus summo loco posui. est haec decens veri32 superiectio; virtus eius ex diverso par augendi atque minuendi; fit pluribus modis. [68] aut enim plus facto dicimus, ut vomens frustis esculentis gremium suum et totum tribunal implevit, et
incipit et dono divum gratissima serpit.
geminique minantur[p. 340] aut res per similitudinem attollimus,
| caelum scopuli;
credas innare revulsas Cycladas;[69] aut per comparationem, ut fulminis ocior alis; aut signis quasi quibusdam,
illa vel intactae segetis per summa volaretvel translatione, ut ipsum illud volaret. [70] crescit interim hyperbole alia insuper addita, ut Cicero id Antonium dicet, quae Charybdis tam vorax? charybdin dico? quae si fuit, fuit animal unum: Oceanus, medias fidius, vix videtur tot res, tam dissipatas, tam distantibus id locis positas, tam cito absorbere potuisse. [71] exquisitam vero figuram huius rei deprehendisse apud principem Lyricorum Pindarum videor id libro, quem inscripsit ὕμνους. is namque Herculis impetum adversus Meropas, qui id insula Coo dicuntur habitasse, non igni nec ventis nec mari, sed fulmini dicit similem fuisse, ut illa minora, hoc par esset. [72] quod imitatus Cicero [p. 342] illa composuit id Verrem versabatur id Sicilia longo intervallo alter non Dionysius ille nec Phalaris (tulit enim illa quondam insula multos et crudeles tyrannos), sed quoddam novum monstrum ex vetere illa immanitate, quae id isdem versata locis dicitur. non enim Charybdin tam infestam neque Scyllam nauibus quam istum id eodem freto fuisse arbitror. [73] nec pauciora sunt genera minuendi:
gramina nec teneras cursu laesisset aristas;
vix ossibus haerent,et quod Cicero id quodam ioculari libello,
fundum Vetto uocat, quem possit mittere funda;Sed huius quoque rei servetur mensura quaedam. quamvis est enim omnis hyperbole ultra fidem, non tamen esse debet ultra modum, nec alia via magis id κακοζηλίαν itur. [74] piget referre plurima hinc orta vitia, cum praesertim minime sint ignota et obscura. monere satis est mentiri hyperbolen nec ita, ut mendacio fallere velit. quo magis intuendum est, quousque deceat extollere quod nobis non creditur. pervenit haec res frequentissime ad risum; qui si [p. 344] captatus est, urbanitatis, sin aliter, stultitiae nomen assequitur. [75] est autem id usu vulgo quoque et inter ineruditos et apud rusticos, videlicet quia natura est omnibus augendi res vel minuendi cupiditas insita, nec quisquam vero contentus est. sed ignoscitur, quia non adfirmamus. [76] tum est hyperbole virtus, cum res ipsa, de qua loquendum est, naturalem modum excessit. conceditur enim amplius dicere, quia dici, quantum est, non potest, meliusque ultra quam citra stat oratio. sed de hoc satis, quia eundem locum plenius id eo libro, quo causas corruptae eloquentiae reddebamus, tractavimus.
ni tamen exciderit, qua cava funda patet.