quis potis ingentis causas evolvere belli?[87] cui sine dubio frequentissimam dat occasionem ambiguitas: ut Cascellio, qui consultatori dicenti, “navem lividere volo,” “perdes,” inquit. Sed averti intellectus et aliter solet, cum ab asperioribus ad leniora deflectitur: ut qui interrogatus, quid sentiret de eo, qui in adulterio deprehensus esset, tardum fuisse respondit. [88] ei confine est, quod dicitur per suspicionem: quale illud apud Ciceronem querenti, quod uxor sua ex fico sese suspendisset, rogo, des mihi surculum ex illa arbore, ut inseram; intelligitur enim quod non dicitur. [89] et hercule omnis salse dicendi ratio in eo est, ut aliter quam est rectum verumque dicatur: quod fit totum fingendis aut nostris aut alienis persuasionibus aut dicendo quod fieri non potest. [90] alienam finxit Iuba, qui querenti, quod ab equo suo esset aspersus, quid? Tu, inquit, me Hippocentaurum putas? suam C. Cassius, qui militi [p. 488] sine gladio decurrenti, Heus, commilito, pugno bene uteris, inquit. et Galba de piscibus, qui cum pridie ex parte adesi et versati postera die appositi essent, festinemus, alii subcenant, inquit. tertium illud Cicero, ut dixi, adversus Curium; fieri enim certe non poterat ut, cum declamaret, natus non esset. [91] est et illa ex ironia fictio, qua usus est C. Caesar. nam cum testis diceret a reo femina sua ferro petita, et esset facilis reprehensio, cur illam potissimum partem corporis vulnerare voluisset: quid enim faceret, inquit, [92] cum tu galeam et loricam haberes? vel optima est simulatio contra simulantem, qualis illa Domitii Afri fuit: vetus habebat testamentum, et unus ex amicis recentioribus, sperans aliquid ex mutatione tabularum, falsam fabulam intulerat, consulens eum, an primipilari seni iam testato rursus23 suaderet ordinare suprema iudicia. noli, inquit, facere; offendis illum. [93] iucundissima sunt autem ex his omnibus lenia et, ut sic dixerim, boni stomach: ut Afer idem ingrato litigatori conspectum eius in foro vitanti per nomenclatorem missum ad eum, amas me, inquit, quod te non vidi? et dispensatori, qui, cum reliqua non [p. 490] responderent, dicebat subinde, “Non comedi; pane et aqua vivo,”24 “passer, redde quod debes.” quae ὑπὸ τὸ ἦθος vocant. [94] est gratus iocus, qui minus exprobrat quam potest, ut idem dicenti candidate, semper domum tuam colui, cum posset palam negare, credo, inquit, et verum est. interim de se dicere ridiculum et quod in alium si absentem diceretur urbanum non erat, quoniam ipsi palam exprobratur, [95] movet risum: quale Augusti est, cum ab eo miles nescio quid improbe peteret et veniret contra Marcianus, quem suspicabatur et ipsum aliquid iniuste rogaturum: Non magis, inquit, faciam, commilito, quod petis, quam quod Marcianus a me petiturus est. [96] adiuvant urbanitatem et versus commode positi, seu toti ut sunt (quod adeo facile est, ut Ovidius ex tetrastichon Macri carmine librum in malos poetas composuerit), quod fit gratius, si qua etiam ambiguitate conditur: ut Cicero in Lartium, hominem callidum et versutum, cum is in quadam causa suspectus esset, [97] nisi si qua Ulixes interrasit Lartius; seu verbis ex parte mutatis, ut in eum qui, cum antea [p. 492] stultissimus esset habitus, post acceptam hereditatem primus sententiam rogabatur, hereditas est, queam vocant sapientiam, pro illo, felicitas est; seu ficti notis versibus similes, quae παρῳδία dicitur. [98] et proverbia opportune aptata: ut homini nequam lapso et, ut allevaretur, roganti, tollat te qui non novit. Ex historia etiam ducere urbanitatem eruditum est: ut Cicero fecit, cum ei testem in iudicio Verris roganti dixisset Hortensius, “Non intelligo haec aenigmata.” “atqui debes, inquit, cum Sphingem domi habeas;” acceperat autem ille a Verre Sphingem aeneam magnae pecuniae. [99] subabsurda illa constant stulti simulatione; quae,25 nisi fingantur, stulta sunt: ut, qui mirantibus, quod humile candelabrum emisset, pransorium erit, inquit. Sed illa similia absurdis sunt acria, quae tanquam sine ratione dicta feruntur: ut servus Dolabellae, cum interrogaretur an dominus eius auctionem proposuisset, domum, inquit, vendidit. [p. 494] Deprehensi interim pudorem suum ridiculo aliquo explicant: [100] ut, qui testem dicentem se a reo vulneratum interrogaverat an cicatricem haberet, cum ille ingentem in femine ostendisset, latus, inquit, oportuit. contumeliis quoque uti belle datur: ut Hispo obiicienti atrociora26 crimina accusatori, me ex te metiris,27 inquit. et Fulvius Propinquus legato interroganti an in tabulis, quas proferebat, chirographus esset, et verus, inquit, domine. [101] has aut accepi species aut inveni frequentissimas, ex quibus ridicula ducerentur; sed repetam necesse est, infinitas esse tam salse dicendi quam severe, quas praestat persona, locus, tempus, casus denique, qui est maxime varius. [102] itaque haec, ne omisisse viderer, attigi; illa autem, quae de usu ipso et modo iocandi complexus sum, audeo confirmare28 esse plane necessaria. his adiicit Domitius Marsus, qui de urbanitate diligentissime scripsit, quaedam non ridicula, sed cuilibet severissimae orationi convenientia eleganter dicta et proprio quodam lepore iucunda; quae sunt quidem urbana sed risum tamen non habent. [103] neque [p. 496] enim ei de risu sed de urbanitate est opus institutum, quam propriam esse nostrae civitatis et sero sic intelligi coeptam, postquam Urbis appellatione, etiamsi nomen proprium non adiiceretur, Romam tamen accipi sit receptum. [104] eamque sic finit: urbanitas est virtus quaedam in breve dictum coacta et apta ad delectandos mouendosque homines in omnem adfectum animi, maxime idonea ad resistendum vel lacessendum, prout quaeque res aut persona desiderat. cui si brevitatis exceptionem detraxeris, omnes orationis virtutes complexa sit. nam si constat rebus et personis, quod in utrisque oporteat dicere perfectae eloquentiae est. cur autem brevem esse eam voluerit, nescio, cum idem atque29 in eodem libro dicat fuisse in multis narrandi urbanitatem. paulo post ita finit, Catonis (ut ait) opinionem secutus, urbanus homo erit, cuius multa bene dicta responsaque erunt, et qui in sermonibus, circulis, conviviis, item in contionibus, omni denique loco ridicule commodeque dicet. risus erunt, quicunque haec faciet orator. [106] quas si recipimus finitiones, quidquid bene dicetur, et urbane dicti nomen accipiet. ceterum illi, qui hoc proposuerat, consentanea fuit illa divisio, ut dictorum urbanorum alia seria, alia iocosa, alia [p. 498] media faceret. nam est eadem omnium bene dictorum. verum mihi etiam iocosa quaedam videntur posse in non satis urbana referri. [107] nam meo quidem indicio illa est urbanitas, in qua nihil absonum, nihil agreste, nihil inconditum, nihil peregrinum neque sensu neque verbis neque ore gestuve possit deprehendi; ut non tam sit in singulis dictis quam in toto colore dicendi, qualis apud Graecos ἀττικισμὸς ille reddens Athenarum proprium saporem. [108] ne tamen iudicium Marsi, hominis eruditissimi, subtraham, seria partitur in tria genera, honorificum, contumeliosum, medium. et honorifici ponit exemplum Ciceronis pro Ligario apud Caesarem, qui nihil soles oblivisci nisi iniurias; [109] et contumeliosi, quod Attico scripsit de Pompeio et Caesare, habeo, quem fugiam; quem sequar, non habeo; et medii, quod ἀποφθεγματικόν vocat et est ita, cum dixerit, nec grave mortem accidere viro forti posse nec inmaturam consulari neque miseram sapienti. quae omnia sunt optime dicta; sed cur proprie nomen urbanitatis accipiant, non video. [110] quod si non totius, ut mihi videtur, orationis color meretur, sed etiam singulis dictis tribuendum est, illa potius urbana dixerim, quae sunt generis eiusdem, quo ridicula dicuntur et tamen [p. 500] ridicula non sunt, ut de Pollione Asinio seriis iocisque pariter accommodato dictum est esse eum omnium horarum; [111] et de actore facile dicente ex tempore, ingenium eum in numerato habere; etiam Pompeii, quod refert Marsus, in Ciceronem diffidentem partibus, transi ad Caesarem, me timebis. erat enim, si de re minore aut alio animo aut denique non ab ipso dictum fuisset, quod posset inter ridicula numerari. [112] etiam illud, quod Cicero Caerelliae scripsit reddens rationem, cur illa C. Caesaris tempora tam patienter toleraret, haec aut animo Catonis ferenda sunt aut Ciceronis stomacho; stomachus enim ille habet aliquid ioco simile. haec, quae movebant, dissimulanda mihi non fuerunt; in quibus ut erraverim, legentes tamen non decepi, indicata et diverse opinione, quam sequi magis probantibus liberum est.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 cuius est, added by Halm following Spalding.
2 sales enim, Spalding: sane tamen, MSS.
3 sed hoc nimis angustum, added by Halm.
4 sicut, Gesner: dūt, G: dicenti, A.
5 quanquam, Regius: nonnunquam, MSS.
6 oratoris, Harster: orat fori*, A: orā fori, G.
7 etiam atque etiam, Spalding: etiam itaque or etiam ira MSS.: cogitata, Becher: concitati, MSS.
8 reperiuntur, Spalding: requiriuntur, A : requirantur, G.
9 obscena, Teuffel : obscura, MSS.
10 non hoc. modo, bracketd by Halm.
11 Messinm ... inanimis, an addition suggested by Radermauher.
12 vi is the reading of AG, but is unsatisfactory as introducing nothing new. veri (some later MSS.),vitii (Halm), vix (Radermacher), do nothing to help out the meaning.
13 panem item, Haupt: parentem, MSS.
14 nisi quod, Becher: si quod, AG.
15 necatum esse, supplied by Spalding.
16 per hyperbolen, added by Regius.
17 metaphors, Halm: et abora, et labor, etc., MSS.
18 nimiam quis, Deffner: veniam quis aut, MSS.
19 liberali, early edd.: tolerabili, MSS.
20 scribani, Badius: screws ibes, G.
21 et dissimulationem, added by Reyiats.
22 Tulli numquid, cod. parisinus 7723: Tullius inquid, AG.
23 primipilari ... rursus, Spalding: primipilaris enim intestator, AG.
24 responderet MSS. corr. salmasius. pane et aqua, A: panem et aquaam, remaining MSS. vivo, Haupt: bibo, MSS.
25 stulti simulatione; quae, Spalding: stultissimi imitatione et quae, MSS.
26 contumeliis Badius: umis AG: atrociora, Halm: arbore, MSS.
27 me ex te metiris, Burmann: mentis, mentiris, MSS.
28 audeo confirmare, Radermacher: adeo infirmare, infirmarem, infirma sed, MSS.
29 cum idem atque, Halm: cumidem ad quem, A: [105] cuidem ad quem, G; quidem at quam, codd. litt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.