This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. efflagitasti cotidiano convicio, ut libros, quos ad
Marcellum meum de Institutione oratoria scripseram
iam emittere inciperem. nam ipse eos nondum
opinabar satis maturuisse, quibus componendis, ut
scis, paulo plus quam biennium tot alioqui negotiis
districtus impendi; quod tempus non tam stilo quam
inquisitioni instituti operis prope infiniti et legendis
auctoribus, qui sunt innumerabiles, datum est.
[2]
usus
deinde Horatii consilio, qui in arte poëtica suadet, ne
praecipitetur editio nonumque prematur in annum,
dabam iis otium, ut, refrigerato inventionis amore,
diligentius repetitos tanquam lector perpenderem.
[3]
sed si tanto opere effagitantur quam tu adfirmas,
permittamus vela ventis et oram solventibus bene
precemur. multum autem in tua quoque fide ac
diligentia positum est, ut in manus hominum quam
emendatissimi veniant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.