Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8. deliberativas quoque miror a quibusdam
sola utilitate finitas. ac si quid in his unum sequi
oporteret, potior fuisset apud me Ciceronis sententia,
qui hoc materiae genus dignitate maxime contineri
putat. nec dubito, quin ii, qui sunt in illa priore
sententia, secundum opinionem pulcherrimam ne
utile quidem, nisi quod honestum esset, existimarint.
[2]
et est haec ratio verissima, si consilium contingat
semper bonorum atque sapientium. verum apud
imperitos, apud quos frequenter dicenda sententia
est, populumque praecipue, qui ex pluribus constat
[p. 480]
indoctis, discernenda sunt haec et secundum communes magis intellectus loquendum.
[3]
sunt enim
multi, qui etiam, quae credunt honesta, non tamen
satis eadem utilia quoque existiment, et quae turpia
esse dubitare non possunt, utilitatis specie ducti
probent, ut foedus Numantinum iugumque Caudinum.
[4]
ne qualitatis quidem statu, in quo et
honestorum et utilium quaestio est, complecti eas
satis est. nam frequenter in his etiam coniecturae
locus est, nonnunquam tractatur aliqua finitio, aliquando etiam legales possunt incidere tractatus, in
privata maxime consilia, si quando ambigetur an
liceat.
[5]
de coniectura paulo post pluribus. interim
est finitio apud Demosthenen, Det Halonnesum
Philippus, an reddat? apud Ciceronem in Philippicis,
Quid sit tumultus? quid? non illa similis iudicialium quaestio de statua Servi Sulpici, an iis demum
ponenda sit, qui in legatione ferro sunt interempti?
[6]
ergo pars deliberativa, quae eadem suasoria dicitur,
[p. 482]
de tempore futuro consultans quaerit etiam de
praeterito. officiis constat duobus suadendi ac
dissuadendi.
prooemio, quale est in iudicialibus, non ubique
eget, quia conciliatus est ei quisque, quem consulit.
initium tamen quodcunque debet habere aliquam
prooemii speciem; neque enim abrupte nec unde
libuit incipiendum, quia est aliquid in omni materia
naturaliter primum.
[7]
in senatu et utique in contionibus eadem ratio quae apud iudices, adquirendae
sibi plerumque eorum, apud quos dicendum sit,
benevolentiae. nec mirum, cum etiam in panegyricis petatur audientium favor, ubi emolumentum
non in utilitate aliqua, sed in sola laude consistit.
[8]
Aristoteles quidem nec sine causa putat et a nostra
et ab eius, qui dissentiet, persona duci frequenter in
consiliis exordium, quasi mutuantibus hoc nobis a
iudiciali genere, nonnunquam etiam, ut minor res
maiorve videatur; in demonstrativis vero prooemia
esse maxime libera existimat.
[9]
nam et longe a
materia duci, ut in Helenae laude Isocrates fecerit;
et ex aliqua rei vicinia, ut idem in Panegyrico, cum
queritur plus honoris corporum quam animorum
virtutibus dari; et Gorgias in Olympico laudans eos,
qui primi tales instituerint conventus. quos secutus
[p. 484]
videlicet C. Sallustius in bello Iugurthino et Catilinae nihil ad historiam pertinentibus principiis orsus
est.
[10]
sed nunc ad suasoriam, in qua, etiam cum prooemio utemur, breviore tamen et velut quodam
capite tantum et initio debebimus esse contenti.
narrationem vero nunquam exigit privata deliberatio, eius duntaxat rei, de qua dicenda sententia est;
quia nemo ignorat id de quo consulit.
[11]
extrinsecus
possunt pertinentia ad deliberationem multa narrari.
in contionibus saepe est etiam illa, quae ordinem
rei docet, necessaria.
[12]
adfectus ut quae maxime
postulat. naM et concitanda et lenienda frequenter
est ira, et ad metum, cupiditatem, odium, conciliationem impellendi animi. nonnunquam etiam
movenda miseratio, sive, ut auxilium obsessis feratur,
suadere oportebit sive sociae civitatis eversionem
deflebimus.
[13]
valet autem in consiliis auctoritas
plurimum. nam et prudentissimus esse haberique
et optimus debet, qui sententiae suae de utilibus
atque honestis credere omnes velit. in iudiciis enim
vulgo fas habetur indulgere aliquid studio suo;
consilia nemo est qui neget secundum mores dari.
[p. 486]
Graecorum quidem plurimi omne hoc officium
contionale esse iudicaverunt et in sola reipublicae
administratione posuerunt.
[14]
quin et Cicero in hac
maxime parte versatur. ideoque suasuris de pace,
bello, copiis, operibus, vectigalibus haec duo esse
praecipue nota voluit, vires civitatis et mores, ut ex
natura cum ipsarum rerum tum audientium ratio
suadendi duceretur.
[15]
nobis maior in re videtur
varietas, nam et consultantium et consiliorum plurima sunt genera.
quare in suadendo et dissuadendo tria primum
spectanda erunt, quid sit de quo deliberetur, qui
sint qui deliberent, qui sit qui suadeat.
[16]
rem, de
qua deliberatur, aut certum est posse fieri aut
incertum. si incertum, haec erit quaestio sola aut
potentissima; saepe enim accidet, ut prius dicamus,
ne si possit quidem fieri, esse faciendum, deinde
fieri non posse. cum autem de hoc quaeritur,
coniectura est, an Isthmos intercidi, an siccari
palus Pomptina, an portus fieri Ostiae possit, an
Alexander terras ultra Oceanum sit inventurus.
[17]
sed in iis quoque quae constabit posse fieri, coniectura aliquando erit, si quaeretur, an utique
futurum sit, ut Carthaginem superent Romani; ut
[p. 488]
redeat Hannibal, si Scipio exercitum in Africam
transtulerit; ut servent fidem Samnites, si Romani
arma deposuerint. quaedam et fieri posse et futura
esse credibile est, sed aut alio tempore aut alio loco
aut alio modo.
[18]
ubi coniecturae non erit locus, alia sunt intuenda.
et primum aut propter ipsam rem, de qua sententiae rogantur, consultabitur aut propter alias intervenientes extrinsecus causas. propter ipsam deliberant Patres conscripti, an stipendium militi
constituant?
[19]
haec materia simplex erit. accedunt
causae aut faciendi, ut deliberant patres conscripti,
an Fabios dedant Gallis bellum minitantibus; aut
non faciendi, ut deliberat C. Caesar, an perseveret
in Germaniam ire, cum milites passim testamenta
facerent.
[20]
hae suasoriae duplices sunt. nam et
illic causa deliberandi est, quod bellum Galli minitentur; esse tamen potest quaestio, dedendine
fuerint etiam citra hanc denuntiationem, qui contra
fas, cum legati missi essent, proelium inierint,
regemque, ad quem mandata acceperant, trucidarint.
[21]
et hic nihil Caesar sine dubio deliberaret
nisi propter hanc militum perturbationem; est
tamen locus quaerendi, an citra hunc quoque casum
[p. 490]
penetrandum in Germaniam fuerit. semper autem
de eo prius loquemur, de quo deliberari etiam
detractis sequentibus possit.
[22]
partes suadendi quidam putaverunt honestum,
utile, necessarium. ego non invenio huic tertiae
locum. quantalibet enim vis ingruat, aliquid fortasse pati necesse sit, nihil facere; de faciendo
autem deliberatur.
[23]
quodsi hanc vocant necessitatem, in quam homines graviorum metu coguntur,
utilitatis erit quaestio; ut si obsessi et impares et
aqua ciboque defecti de facienda ad hostem deditione deliberent et dicatur, necesse est; nempe
sequitur, ut hoc subiiciatur, alioqui pereundum est:
ita propter id ipsum non est necesse, quia perire
potius licet.
[24]
denique non fecerunt Saguntini nec
in rate Opitergina circumventi. igitur in his quoque causis aut de sola utilitate ambigetur aut quaestio inter utile atque honestum consistet. at enim
si quis liberos procreare volet, necesse habet ducere
uxorem.
[25]
quis dubitat? sed ei, qui pater vult fieri,
liqueat necesse est uxorem esse ducendam. itaque
mihi ne consilium quidem videtur, ubi necessitas est,
non magis quam ubi constat, quid fieri non possit.
[p. 492]
Omnis enim deliberatio de dubiis est. melius igitur,
qui tertiam partem dixerunt δυνατόν quod nostri
possibile nominant, quae ut dura videatur appellatio,
tamen sola est.
[26]
quas partes non omnes in omnem
cadere suasoriam manifestius est, quam ut docendum
sit. tamen apud plerosque earum numerus augetur,
a quibus ponuntur ut partes, quae superiorum species
sunt partium. nam fas, iustum, pium, aequum,
mansuetum quoque (sic enim sunt interpretati τὸ
ἥμερον) et si qua adhuc adiicere quis eiusdem generis
velit, subiici possunt honestati.
[27]
an sit autem facile,
magnum, iucundum, sine periculo, ad quaestionem
pertinet utilitatis. qui loci oriuntur ex contradictione: est quidem utile sed difficile, parvum, iniucundum, periculosum.
[28]
Tamen quibusdam videtur esse
nonnunquam de iucunditate sola consultatio, ut si
de aedificando theatro, instituendis ludis deliberetur.
sed neminem adeo solutum luxu puto, ut nihil in
causa suadendi sequatur praeter voluptatem.
[29]
praecedat enim semper aliquid necesse est, ut in ludis
honor deorum, in theatro non inutilis laborum remissio, deformis et incommoda turbae, si id non sit,
[p. 494]
conflictatio, et nihilominus eadem illa religio, cum
theatrum veluti quoddam illius sacri templum vocabimus.
[30]
saepe vero et utilitatem despiciendam esse
dicimus, ut honesta faciamus, ut cum illis Opiterginis damus consilium, ne se hostibus dedant, quanquam perituri sint, nisi fecerint; et utilia honestis
praeferimus, ut cum suademus, ut bello Punico servi
armentur.
[31]
sed neque hic plane concedendum est
esse id inhonestum, liberos enim natura omnes et
eisdem constare elementis et fortasse antiquis etiam
nobilibus ortos dici potest; et illic, ubi manifestum
periculum est, opponenda alia, ut crudelius etiam
perituros adfirmemus, si se dediderint, sive hostis non
servaverit fidem, sive Caesar vicerit, quod est vero
similius.
[32]
haec autem, quae tantum inter se pugnant, plerumque nominibus deflecti solent. nam
et utilitas ipsa expugnatur ab iis, qui dicunt, non
solum potiora esse honesta quam utilia, sed ne utilia
quidem esse, quae non sint honesta; et contra, quod
nos honestum, illi vanum, ambitiosum, stolidum,
verbis quam re probabilius vocant.
[33]
nec tantum
inutilibus comparantur utilia, sed inter se quoque
ipsa, ut si ex duobus eligamus, in altero quid sit
magis, in altero quid sit minus. crescit hoc adhuc.
nam interim triplices etiam suasoriae incidunt: ut
cum Pompeius deliberabat, Parthos an Africam an
Aegyptum peteret. ita non tantum, utrum melius
[p. 496]
sed quid sit optimum, quaeritur, itemque contra.
[34]
nec unquam incidet in hoc genere materiae dubitatio rei, quae undique secundum nos sit. nam ubi
contradictioni locus non est, quae potest esse causa
dubitandi? ita fere omnis suasoria nihil est aliud
quam comparatio, videndumque, quid consecuturi
simus et per quid, ut aestimari possit, plus in eo
quod petimus sit commodi, an vero in eo per quod
petimus incommodi.
[35]
est utilitatis et in tempore
quaestio, expedit sed non nunc; et in loco, non hic;
et in persona, non nobis, non contra hos; et in genere
agendi, non sic; et in modo, non in tantum.
sed personam saepius decoris gratia intuemur,
quae et in nobis et in iis, qui deliberant, spectanda
est.
[36]
itaque quamvis exempla plurimum in consiliis
possint, quia facillime ad consentiendum homines
ducuntur experimentis, refert tamen, quorum auctoritas et quibus adhibeatur.
[37]
diversi sunt enim
deliberantium animi, duplex condicio. nam consultant aut plures aut singuli; sed in utrisque differentia, quia et in pluribus multum interest, senatus
[p. 498]
sic an populus, Romani an Fidenates, Graeci an
barbari, et in singulis, Catoni petendos honores suadeamus an C. Mario, de ratione belli Scipio prior ani
Fabius deliberet.
[38]
proinde intuenda sexus, dignitas,
actas. sed mores praecipue discrimen dabunt. et
honesta quidem honestis suadere facillimum est; si
vero apud turpes recta obtinere conabimur, ne videamur exprobrare diversam vitae sectam, cavendum.
[39]
et animus deliberantis non ipsa honesti natura, quam
he non respicit, permouendus, sed laude, vulgi
opinion, et si parum proficiet haec vanitas, secutura
ex his utilitate, aliquanto vero magis obiiciendo
aliquos, si diversa fecerint, metus.
[40]
nailque praeter
id quod his levissimi cuiusque animus facillime terretur, nescio an etiam naturaliter apud plurimos plus
valeat malorum timor quam spes bonorum, sicut
facilior eisdem turpium quam honestorum intellectus
est.
[41]
aliquando bonis quoque suadentur parum decora, dantur parum bonis consilia, in quibus ipsorum
qui consulunt spectator utilitas. nec me fallit, quae
statim cogitatio subire possit legrentem: Hoc ergo
praecipis?
[42]
et hoc fas putas? poterat me liberare
Cicero, qui ita scribit ad Brutum, praepositis plurimis,
[p. 500]
quae honeste suaderi Caesari possint: simne bonus
vir, si haec suadeam? minime. Suasoris enim finis est
utilitas eius, cui quisque suadet. at recta sunt. quis
negat? sed non est semper rectis in suadendo locus.
sed quia est altior quaestio nec tantum ad suasorias
pertinet, destinatus est mihi hic locus duodecimo,
qui summus futurus est, libro.
[43]
nec ego quicquam
fieri turpiter velim. verum interim haec vel ad
scholarum exercitationes pertinere credantur, nam
et iniquorum ratio noscenda est, ut melius aequa
tueamur.
[44]
interim si quis bono inhonesta suadebit,
meminerit non suadere tanquam inhonesta, it quidam declamatores Sextum Pompeium ad piraticam
propter hoc ipsum quod turpis et crudelis sit, impellunt; sed dandus illis deformibus color idque etiam
apud malos.
[45]
neque enim quisquam est tam malus,
ut videri velit. sic Catilina apud Sallustium loquitur, ut rem sceleratissimam non militia, sed indignatione videatur audere. sic Atreus apud Varium:
—“iam fero (inquit) infandissima”, “iam facere cogor.”
quanto magis eis, quibus cura famae fuit, conservandus est hic velut ambitus?
[46]
quare et, cum
Ciceroni dabimus consilium, ut Antonium roget, vel
etiam ut Philippicas (ita vitam pollicente eo) exurat,
non cupiditatem lucis allegabimus (haec enim si
[p. 502]
valet in animo eius, tacentibus quoque nobis valet),
sed ut reipublicae se servet hortabimur.
[47]
hac illi
opus est occasione, ne eum talium precum pudeat.
et C. Caesari suadentes regnum adfirmabimus stare
iam rempublicam nisi uno regente non posse. nam
qui de re nefaria deliberat, id solum quaerit, quomodo quam minimum peccare videatur.
[48]
multum refert etiam, quae sit persona suadentis;
quia anteacta vita si illustris fuit aut clarius genus
aut aetas aut fortuna adfert expectationem, providendum est, ne quae dicuntur ab eo qui dicit dissentiant. at his contraria summissiorem quendam
modum postulant. nam quae in aliis libertas est, in
aliis licentia vocatur, et quibusdam sufficit auctoritas,
quosdam ratio ipsa aegre tuetur.
[49]
ideoque longe mihi difficillimae videntur prosopopoeiae, in quibus ad reliquum suasoriae laborem
accedit etiam personae difficultas. namque idem
illud aliter Caesar, aliter Cicero, aliter Cato suadere
debebit. utilissima vero haec exercitatio, vel quod
duplicis est operis, vel quod poetis quoque aut
historiarum futuris scriptoribus plurimum confert. verum et oratoribus necessaria.
[50]
nam sunt multae
a Graecis Latinisque compositae orationes, quibus
alii uterentur, ad quorum condicionem vitamque
[p. 504]
aptanda quae dicebantur fuerunt. an eodem modo
cogitavit aut eandem personam induit Cicero, cum
scriberet Cn. Pompeio et cum T. Ampio ceterisve;
ac non uniuscuiusque eorum fortunam, dignitatem,
res gestas intuitus omnium, quibus vocem dabat,
etiam imagine expressit? ut melius quidem sed
tamen ipsi dicere viderentur.
[51]
neque enim minus
vitiosa est oratio, si ab homine quam si ab re, cui
accommodari debuit, dissidet; ideoque Lysias optime
videtur in iis, quae scribebat indoctis, servasse veritatis fidem. enimvero praecipue declamatoribus
considerandum est, quid cuique personae conveniat,
qui paucissimas controversias ita dicunt ut advocati,
plerumque filii, parentes, divites, senes, asperi, lenes,
avari, denique superstitiosi, timidi, derisores fiunt;
ut vix comoediarum actoribus plures habitus in pronuntiando concipiendi sint quam his in dicendo.
[52]
quae omnia possunt videri prosopopoeiae, quam ego
suasoriis subieci, quia nullo alio ab iis quam persona distat. quanquam haec aliquando etiam in
controversias ducitur, quae ex historiis compositae
certis agentium nominibus continentur.
[53]
neque
ignoro plerumnque exercitationis gratia poni et
poeticas et historicas, ut Priami verba apud Achillem
[p. 506]
aut Sullae dictaturam deponentis in contione. sed
haec in partem cedent trium generum, in quae
causas divisimus. nam et rogare, indicare, rationem
reddere et alia, de quibus supra dictum est, varie
atque ut res tulit in materia iudiciali, deliberativa,
demonstrativa, solemus.
[54]
frequentissime vero in iis
utimur ficta personarum, quas ipsi substituimus,
oratione, ut apud Ciceronem pro Caelio Clodiam et
Caecus Appius et Clodius frater, ille in castigationem, hic in exhortationem vitiorum compositus,
alloquitur.
[55]
solent in scholis fingi materiae ad deliberandum
similiores controversiis et ex utroque genere commixtae, ut cum apud C. Caesarem consultatio de
poena Theodoti ponitur. constat enim accusatione
et defensione causa eius, quod est iudicialium proprium.
[56]
permixta tamen est et utilitatis ratio, an
pro Caesare fuerit occidi Pompeium, an timendum
a rege bellum, si Theodotus sit occisus, an id
minime opportunum hoc tempore et periculosum et
certe longum sit futurum.
[57]
quaeritur et de honesto,
deceatne Caesarem ultio Pompeii, an sit verendum, ne peiorem faciat suarum partium causam, si
Pompeium indignum morte fateatur.
[58]
quod genus
accidere etiam veritati potest.
[p. 508]
non simplex autem circa suasorias error in plerisque declamatoribus fuit, qui dicendi genus in iis
diversum atque in totum illi iudiciali contrarium esse
existimaverunt. nam et principia abrupta et concitatam semper orationem et in verbis effusiorem, ut
ipsi vocant, cultum adfectaverunt, et earum breviores
utique commentarios quam legalis materiae facere
laborarunt.
[59]
ego porro ut prooemio video non utique
opus esse suasoriis, propter quas dixi supra causas,
ita cur initio furioso sit exclamandum, non intelligo;
cum proposita consultatione rogatus sententiam, si
modo est sanus, non quiritet, sed quam maxime
potest civili et humano ingressu mereri adsensum
deliberantis velit.
[60]
cur autem torrens et utique
aequaliter concitata sit in ea dicentis oratio, cum vel
praecipue moderationem consilia desiderent? neque
ego negaverim, saepius subsidere in controversiis
impetum dicendi prooemio, narratione, argumentis;
quae si detrahas, id fere supererit, quo suasoriae
constant, verum id quoque aequalius erit non tumultuosius atque turbidius.
[61]
verborum autem magnificentia non validius est adfectanda suasorias declamantibus, sed contingit magis; nam et personae
fere magnae fingentibus placent, regum, principum,
[p. 510]
senatus, populi et res ampliores; ita cum verba rebus
aptentur, ipso materiae nitore clarescunt.
[62]
alia
veris consiliis ratio est, ideoque Theophrastus quam
maxime remotum ab omni adfectione in deliberativo
genere voluit esse sermonem, secutus in hoc auctoritatem praeceptoris sui, quanquam dissentire ab eo
non timide solet.
[63]
namque Aristoteles idoneam
maxime ad scribendum demonstrativam proximamque ab ea iudicialem putavit, videlicet quoniam prior
ilia tota esset ostentationis, haec secunda egeret
artis, vel ad fallendum, si ita poposcisset utilitas,
consilia fide prudentiaque constarent.
[64]
quibus in
demonstrativa consentio, nam et omnes alii scriptores idem tradiderunt; in iudiciis autem consiliisque
secundum condicionem ipsius, quae tractabitur, rei
accommodandam dicendi credo rationem.
[65]
nam et
philippicas Demosthenis iisdem quibus habitas in
iudiciis orationes video eminere virtutibus, et Ciceronis sententiae et contiones non minus clarum,
quam est in accusationibus ac defensionibus, eloquentiae lumen ostendunt. dicit tamen idem de
suasoria hoc modo: tota autem oratio simplex et gravis
et sententiis debet ornatior esse quam verbis.
[66]
usum
exemplorum nulli materiae magis convenire merito
fere omnes consentiunt, cum plerumque videantur
[p. 512]
respondere futura praeteritis, habeaturque experimentum velut quoddam rationis testimonium.
[67]
brevitas quoque aut copia non materiae genere sed modo
constat. nam ut in consiliis plerumque simplicior
quaestio est, ita saepe in causis minor.
quae omnia vera esse sciet, si quis non orationes
modo, sed historias etiam (namque in iis contiones
atque sententiae plerumque suadendi ac dissuadendi
funguntur officio), legere maluerit quam in commentariis rhetorum consenescere.
[68]
inveniet enim nec
in consiliis abrupta initia et concitatius saepe in
iudiciis dictum et verba aptata rebus in utroque genere
et breviores aliquando causarum orationes quam sententiarum.
[69]
ne illa quidem in iis vitia deprehendet,
quibus quidam declamatores laborant, quod et contra
sentientibus inhumane conviciantur et ita plerumque
dicunt, tanquam ab iis qui deliberant utique dissentiant, ideoque obiurgantibus similiores sunt quam
suadentibus.
[70]
haec adolescentes sibi scripta sciant,
ne aliter quam dicturi sunt exerceri velint et in
desuescendis morentur. ceterum, cum advocari
coeperint in consilia amicorum, dicere sententiam in
[p. 514]
senatu, suadere si quid consulet princeps, quod
praeceptis fortasse non credunt, usu docebuntur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.