Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7. ac potissimum incipiam ab ea, quae constat
laude ac vituperatione. quod genus videtur Aristoteles atque eum secutus Theophrastus a parte
negotiali, hoc est πραγματικῇ removisse totamque
ad solos auditores relegasse, et id eius nominis, quod
ab ostentatione ducitur, proprium est.
[2]
sed mos
Romanus etiam negotiis hoc munus inseruit. nam
et funebres laudationes pendent frequenter ex aliquo
publico officio atque ex senatus consulto magistratibus saepe mandantur, et laudare testem vel contra
pertinet ad momentum iudiciorum, et ipsis etiam
reis dare laudatores licet, et editi in Competitores, in
L. Pisonem, in Clodium et Curionem libri vituperationem continent et tamen in Senatu loco sunt
habiti sententiae.
[3]
neque infitias eo, quasdam esse
ex hoc genere materias ad solam compositas ostentationem, ut laudes deorum virorumque, quos priora
tempora tulerunt. quo solvitur quaestio supra
tractata, manifestumque est errare eos, qui nunquam
oratorem dicturum nisi de re dubia putaverunt.
[4]
an
laudes Capitolini Iovis, perpetua sacri certaminis
materia, vel dubiae sunt vel non oratorio genere
tractantur?
[p. 466]
ut desiderat autem laus, quae negotiis adhibetur,
probationem, sic etiam illa, quae ostentationi componitur, habet interim aliquam speciem probationis;
[5]
ut qui Romulum Martis filium educatumque a lupa
dicat, in argumentum caelestis ortus utatur his, quod
abiectus in profluentem non potuerit exstingui, quod
omnia sic egerit, ut genitum praeside bellorum deo
incredibile non esset, quod ipsum quoque caelo receptum temporis eius homines non dubitaverint.
[6]
quaedam vero etiam in defensionis speciem cadent,
ut si in laude Herculis permutatum cum regina
Lydiae habitum et imperata, ut traditur, pensa orator
excuset. sed proprium laudis est res amplificare et
ornare.
quae materia praecipue quidem in deos et homines
cadit, est tamen et aliorum animalium, etiam carentium anima.
[7]
verum in deis generaliter primum
maiestatem ipsius eorum naturae venerabimur, deinde proprie vim cuiusque et inventa, quae utile
aliquid hominibus attulerint.
[8]
vis ostenditur, ut in
Iove regendorum omnium, in Marte belli, in Neptuno maris; inventa, ut artium in Minerva, Mercurio
litterarum, medicinae Apolline, Cerere frugum,
[p. 468]
Libero vini. tum si qua ab iis acta vetustas tradidit,
commemoranda. addunt etiam dis honorem parentes, ut si quis sit filius Iovis; addit antiquitas, ut
iis, qui sunt ex Chao; progenies quoque, ut Apollo
ac Diana Latonae.
[9]
laudandum in quibusdam quod
geniti immortales, quibusdam quod immortalitatem
virtute sint consecuti; quod pietas principis nostri
praesentium quoque temporum decus fecit.
magis est varia laus hominum.
[10]
nam primum
dividitur in tempora, quodque ante eos fuit quoque
ipsi vixerunt; in iis autem, qui fato sunt functi,
etiam quod est insecutum. ante hominem patria
ac parentes maioresque erunt, quorum duplex tractatus est: aut enim respondisse nobilitati pulchrum
erit aut humilius genus illustrasse factis.
[11]
illa quoque interim ex eo, quod ante ipsum fuit, tempore
trahentur, quae responsis vel auguriis futuram claritatem promiserint, ut eum, qui ex Thetide natus
esset, maiorem patre suo futurum cecinisse dicuntur
oracula.
[12]
ipsius vero laus hominis ex animo et corpore et extra positis peti debet. et corporis quidem
fortuitorumque cum levior, tum non uno modo tractanda est. nam et pulchritudinem interim roburque
[p. 470]
prosequimur honore verborum, ut Homerus in Agamemnone atque Achille, et interim confert admirationi multum etiam infirmitas, ut cum idem Tydea
parvum sed bellatorem dicit fuisse.
[13]
fortuna vero
tum dignitatem adfert, ut in regibus principibusque
(namque est haec materia ostendendae virtutis
uberior), tum quo minores opes fuerunt, maiorem
bene factis gloriam parit. sed omnia, quae extra
nos bona sunt quaeque hominibus forte obtigerunt,
non ideo laudantur, quod habuerit quis ea, sed quod
iis honeste sit usus.
[14]
nam divitiae et potentia et
gratia, cum plurimum virium dent, in utramque
partem certissimum faciunt morum experimentum,
aut enim meliores sumus propter haec aut peiores.
animi semper vera laus, sed non una per hoc opus
via ducitur.
[15]
namque alias aetatis gradus gestarumque rerum ordinem sequi speciosius fuit, ut in primis
annis laudaretur indoles, tum disciplinae, post hoc
operum id est factorum dictorumque contextus; alias
in species virtutum dividere laudem, fortitudinis,
iustitiae, continentiae ceterarumque, ac singulis adsignare, quae secundum quamque earum gesta erunt.
[16]
utra sit autem harum via utilior, cum materia deliberabimus, dum sciamus gratiora esse audientibus,
quae solus quis aut primus aut certe cum paucis
fecisse dicetur, si quid praeterea supra spem aut
[p. 472]
exspectationem, praecipue quod aliena potius causa
quam sua.
[17]
tempus, quod finem hominis insequitur,
non semper tractare contingit; non solum quod
viventes aliquando laudamus, sed quod rara haec
occasio est, ut referri possint divini honores et
decreta et publice statuae constitutae.
[18]
inter quae
numeraverim ingeniorum monumenta, quae saeculis
probarentur. nam quidam, sicut Menander, iustiora
posterorum quam suae aetatis iudicia sunt consecuti.
adferunt laudem liberi parentibus, urbes conditoribus, leges latoribus, artes inventoribus nec non instituta quoque auctoribus, ut a Numa traditum deos
colere, a Publicola fasces populo summittere.
[19]
qui omnis etiam in vituperatione ordo constabit,
tantum in diversum. nam et turpitudo generis
opprobrio multis fuit, et quosdam claritas ipsa notiores circa vitia et invisos magis fecit, et in quibus
dam, ut in Paride traditum est, praedicta pernicies,
et corporis ac fortunae quibusdam mala contemptum,
sicut Thersitae atque Iro, quibusdam bona vitiis corrupta odium attulerunt, ut Nirea imbellem, Plisthenen impudicum a poetis accepimus.
[20]
et animo
[p. 474]
totidem vitia, quot virtutes sunt, nec minus quam in
laudibus duplici ratione tractantur. et post mortem
adiecta quibusdam ignominia est, ut Maelio, cuius
domus solo aequata, Marcoque Manlio, cuius praenomen e familia in posterum exemptum est;
[21]
et
parentes malorum odimus; et est conditoribus
urbium infame contraxisse aliquam perniciosam
ceteris gentem, qualis est primus Iudaicae superstitionis auctor; et Gracchorum leges invisae; et si
quod est exemplum deforme posteris traditum, quale
libidinis vir Perses in muliere Samia instituere ausus
dicitur primus.
[22]
sed in viventibus quoque iudicia
hominum velut argumenta sunt morum, et honos
aut ignominia veram esse laudem vel vituperationem
probat.
[23]
interesse tamen Aristoteles putat, ubi quidque
laudetur aut vituperetur. nam plurimum refert,
qui sint audientium mores, quae publice recepta
persuasio, ut illa maxime quae probant esse in eo,
qui laudabitur, credant, aut in eo, contra quem
dicemus, ea quae oderunt. ita non dubium erit
iudicium, quod orationem praecesserit.
[24]
ipsorum
etiam permiscenda laus semper, nam id benevolos
facit; quotiens autem fieri poterit, cum materiae
utilitate iungenda. minus Lacedaemone studia
[p. 476]
litterarum quam Athenis honores merebuntur, plus
patientia ac fortitudo. rapto vivere quibusdam
honestum, aliis cura legum. frugalitas apud Sybaritas forsitan odio foret, veteribus Romanis summum
luxuria crimen.
[25]
eadem in singulis differentia.
maxime favet iudex, qui sibi dicentem assentiri
putat. idem praecipit illud quoque (quod mox
Cornelius Celsus prope supra modum invasit), quia
sit quaedam virtutibus ac vitiis vicinitas, utendum
proxima derivatione verborum, ut pro temerario
fortem, pro prodigo liberalem, pro avaro parcum
vocemus; quae eadem etiam contra valet. quod
quidem orator, id est vir bonus, nunquam faciet, nisi
forte communi utilitate ducetur.
[26]
laudantur autem urbes similiter atque homines.
nam pro parente est conditor, et multum auctoritatis adfert vetustas, ut iis, qui terra dicuntur orti;
et virtutes ac vitia circa res gestas eadem quae in
singulis, illa propria quae ex loci positione ac munitione sunt. cives illis ut hominibus liberi decori.
[27]
est laus et operum, in quibus honor, utilitas,
pulchritudo, auctor spectari solet. honor ut in
templis, utilitas ut in muris, pulchritudo vel auctor
[p. 478]
utrobique. est et locorum, qualis Siciliae apud
Ciceronem, in quibus similiter speciem et utilitatem
intuemur; speciem in maritimis, planis, amoenis;
utilitatem in salubribus, fertilibus. erit et dictorum
honestorum factorumque laus generalis, erit et rerum
omnis modi.
[28]
nam et somni et mortis scriptae
laudes et quorundam a medicis ciborum.
itaque, ut non consensi hoc laudativum genus
circa solam versari honesti quaestionem, sic qualitate maxime contineri puto; quamquam tres status
omnes cadere in hoc opus possint, iisque usum
C. Caesarem in vituperando Catone notaverit Cicero.
totum autem habet aliquid simile suasoriis, quia
plerumque eadem illic suaderi, hic laudari solent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.