Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21. materiam rhetorices quidam dixerunt esse
orationem, qua in sententia ponitur apud Platonem
Gorgias. quae si ita accipitur, ut sermo quacunque
de re compositus dicatur oratio, non materia sed opus
est, ut statuarii statua; nam et oratio efficitur arte
sicut statua. sin hac appellatione verba ipsa significari putamus, nihil haec sine rerum substantia
faciunt.
[2]
quidam argumenta persuasibilia; quae et
ipsa in parte sunt operis et arte fiunt et materia
egent. quidam civiles quaestiones; quorum opinio
non qualitate sed modo erravit, est enim haec materia
rhetorices sed non sola.
[3]
quidam, quia virtus sit
rhetorice, materiam eius totam vitam vocant. alii,
quia non omnium virtutum materia sit tota vita, sed
pleraeque earum versentur in partibus, sicut iustitia,
fortitudo, continentia propriis officiis et suo fine intelliguntur, rhetoricen quoque dicunt in una aliqua
parte ponendam, eique locum in ethice negotialem
adsignant id est πραγματικόν.
[4]
ego (neque id sine auctoribus) materiam esse
rhetorices iudico omnes res quaecunque ei ad dicendum subiectae erunt. nam Socrates apud Platonem
dicere Gorgiae videtur, non in verbis esse materiam
[p. 358]
sed in rebus. et in Phaedro palam, non in iudiciis
modo et contionibus, sed in rebus etiam privatis ac
domesticis rhetoricen esse demonstrat.
[5]
quo manifestum est hanc opinionem ipsius Platonis fuisse. et
Cicero quodam loco materiam rhetorices vocat res,
quae subiectae sint ei, sed certas demum putat esse
subiectas. alio vero de omnibus rebus oratori
dicendum arbitratur his quidem verbis: quanquam
vis oratoris professioque ipsa bene dicendi hoc suscipere
ac polliceri videtur, ut omni de re, quaecunque sit proposita, ornate ab eo copioseque dicatur.
[6]
atque adhuc
alibi: vero enim oratori, quae sunt in hominum vita,
quandoquidem in ea versatur orator atque ea est ei subiecta materies, omnia quaesita, audita, lecta, disputata,
tractata, agitata esse debent.
[7]
hane autem, quam nos materiam vocamus, id est
res subiectas, quidam modo infinitam modo non
propriam rhetorices esse dixerunt, eamque artem
circumcurrentem vocaverunt, quod in omni materia
diceret, cum quibus mihi minima pugna est.
[8]
nam
de omni materia dicere eam fatentur; propriam
habere materiam, quia multiplicem habeat, negant.
sed neque infinita est, etiamsi est multiplex; et
[p. 360]
aliae quoque artes minores habent multiplicem
materiam, velut architectonice, namque ea in omnibus, quae sunt aedificio utilia, versatur, et caelatura,
quae auro, argento, aere, ferro opera efficit.
[9]
nam
sculptura etiam lignum, ebur, marmor, vitrum,
gemmas praeter ea quae supra dixi complectitur.
[10]
neque protinus non est materia rhetorices, si in
eadem versatur et alius. nam si quaeram, quae sit
materia statuarii, dicetur aes; si quaeram quae sit
excusoris, id est fabricae eius quam Graeci χαλκευτικήν vocant, similiter aes esse respondeant. atqui
plurimum statuis differunt vasa.
[11]
nec medicina ideo
non erit ars, quia unctio et exercitatio cum palaestrica, ciborum vero qualitas etiam cum cocorum ei
sit arte communis.
[12]
quod vero de bono, utili, iusto
disserere philosophiae officium esse dicunt, non
obstat. nam cum philosophum dicunt, hoc accipi
volunt virum bonum. quare igitur oratorem, quem
a bono viro non separo, in eadem materia versari
mirer?
[13]
cum praesertim primo libro iam ostenderim,
philosophos omissam hane ab oratoribus partem
occupasse, quae rhetorices propria semper fuisset,
ut illi potius in nostra materia versentur. denique
cum sit dialectices materia de rebus subiectis disputare, sit autem dialectice oratio concisa, cur non
eadem perpetuae quoque materia videatur?
[p. 362]
[14]
solet a quibusdam et illud opponi: omnium igitur
artium peritus erit orator, si de omnibus ei dicendum est.
possem hic Ciceronis respondere verbis, apud quem
hoc invenio: mea quidem sententia nemo esse poterit
omni laude cumulatus orator, nisi erit omnium rerum
magnarum atque artium scientiam consecutus; sed mihi
satis est eius esse oratorem rei de qua dicet non
inscium.
[15]
neque enim omnes causas novit, et debet
posse de omnibus dicere. de quibus ergo dicet?
de quibus didicit. similiter de artibus quoque, de
quibus dicendum erit, interim discet; et de quibus
didicerit dicet.
[16]
quid ergo? non faber de fabrica melius aut
de musice musicus? si nesciat orator, quid sit,
de quo quaeratur, plane melius. nam et litigator
rusticus illitteratusque de causa sua melius, quam
orator, qui nesciet quid in lite sit; sed accepta
a musico, a fabro, sicut a litigatore melius orator
quam ipse qui docuerit.
[17]
verum et faber, cum de
fabrica, et musicus, cum de musica, si quid confirmationem desideraverit, dicet. non quidem erit orator,
sed faciet illud quasi orator, sicut cum vulnus
[p. 364]
imperitus deligabit, non erit medicus, sed faciet ut
medicus.
[18]
an huiusmodi res neque in laudem neque
in deliberationem neque in iudicium veniunt? ergo
cum de faciendo portu Ostiensi deliberatum est, non
debuit sententiam dicere orator? atqui opus erat
ratione architectorum.
[19]
livores et tumores in corpore cruditatis an veneni signa sint, non tractat
orator? at est id ex ratione medicinae. circa mensuras et numeros non versabitur? dicamus has
geometriae esse partes. equidem omnia fere credo
posse casu aliquo venire in officium oratoris; quod si
non accidet, non erunt ei subiecta.
[20]
ita sic quoque recte diximus, materiam rhetorices
esse omnes res ad dicendum ei subiectas; quod
quidem probat etiam sermo communis. nam cum
aliquid, de quo dicamus, accepimus, positam nobis
esse materiam frequenter etiam praefatione testamur.
[21]
Gorgias quidem adeo rhetori de omnibus rebus
putavit esse dicendum, ut se in auditoriis interrogari
pateretur, qua quisque de re vellet. Hermagoras
quoque, dicendo materiam esse in causa et in quaestionibus, omnes res subiectas erat complexus.
[22]
sed
quaestiones si negat ad rhetoricen pertinere, dissentit
a nobis; si autem ad rhetoricen pertinent, ab hoc
[p. 366]
quoque adiuvamur. nihil est enim, quod non in
causam aut quaestionem cadat.
[23]
Aristoteles tres
faciendo partes orationis, iudicialem, deliberativam,
demonstrativam, paene et ipse oratori subiecit omnia;
nihil enim non in haec cadit.
[24]
quaesitum a paucissimis et de instrumento est.
instrumentum voco, sine quo formari materia in id
quod velimus effici opus non possit. verum hoc ego
non artem credo egere sed artifice. neque enim
scientia desiderat instrumentum, quae potest esse
consummata, etiamsi nihil faciat, sed ille artifex,
ut caelator caelum et pictor penicilla. itaque
haec in eum locum, quo de oratore dicturi sumus,
differamus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.