Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2. ergo cum ad eas in studiis vires pervenerit
puer, ut, quae prima esse praecepta rhetorum
diximus, mente consequi possit, tradendus eius
artis magistris erit;
[2]
quorum in prinis inspici mores
oportebit. quod ego non idcirco potissimum in hac
parte tractare sum aggressus, quia non in ceteris
quoque doctoribus idem hoc examinandum quam
diligentissime putem, sicut testatus sum libro priore;
sed quod magis necessariam eius rei mentionem
facit aetas ipsa discentium.
[3]
nam et adulti fere
pueri ad hos praeceptores transferuntur et apud eos
iuvenes etiam facti perseverant; ideoque maior
[p. 212]
adhibenda tum cura est, ut et teneriores annos ab
iniuria sanctitas docentis custodiat et ferociores a
licentia gravitas deterreat.
[4]
neque vero sat est
summam praestare abstinentiam, nisi disciplinae
severitate convenientium quoque ad se mores
astrinxerit.
[5]
sumat igitur ante omnia parentis erga discipulos
suos animum, ac succedere se in eorum locum, a
quibus sibi liberi tradantur, existimet. ipse nec
habeat vitia nec ferat. non austeritas eius tristis,
non dissoluta sit comitas, ne inde odium hinc contemptus oriatur. plurimus ei de honesto ac bono
sermo sit; nam quo saepius monuerit, hoc rarius
castigabit. minime iracundus, nec tamen eorum,
quae emendanda erunt, dissimulator, simplex in
docendo, patiens laboris,
[6]
assiduus potius quam
immodicus. interrogantibus libenter respondeat,
non interrogantes percontetur ultro. in laudandis
discipulorum dictionibus nec malignus nec effusus,
quia res altera taedium laboris,
[7]
altera securitatem
parit. in emendando, quae corrigenda erunt, non
acerbus minimeque contumeliosus; nam id quidem
multos a proposito studendi fugat, quod quidam sic
obiurgant quasi oderint.
[8]
ipse aliquid immo multa
cotidie dicat, quae secum auditores referant. licet
enim satis exemplorum ad imitandum ex lectione
[p. 214]
suppeditet, tamen viva illa, ut dicitur, vox alit
plenius praecipueque eius praeceptoris, quem discipuli, si modo recte sunt instituti, et amant et
verentur. vix autem dici potent, quanto libentius
imitemur eos, quibus favemus.
[9]
minime vero permittenda pueris, ut fit apud
plerosque, adsurgendi exultandique in laudando
licentia; quin etiam iuvenum modicum esse, cum
audient, testimonium debet. ita fiet, ut ex iudicio
praeceptoris discipulus pendeat,
[10]
atque id se dixisse
recte, quod ab eo probabitur, credat. illa vero
vitiosissima, quae iam humanitas vocatur, invicem
qualiacunque laudandi, cum est indecora et theatralis et severe institutis scholis aliena, tum studiorum perniciosissima hostis. supervacua enim
videntur cura ac labor, parata, quidquid effuderint,
[11]
laude. vultum igitur praeceptoris intueri tam, qui
audiunt, debent, quam ipse qui dicit; ita enim probanda atque improbanda discernet,
[12]
si stilo facultas
continget, auditione indicium. at nunc proni atque
succincti ad omnem clausulam non exsurgunt modo
uerum etiam excurrunt et cum indecora exultatione
conclamant. id mutuum est et ibi declamationis
[p. 216]
fortuna. hinc tumor et vana de se persuasio usque
adeo, ut illo condiscipulorum tumultu inflati, si parum
a praeceptore laudentur, ipsi de illo male sentiant.
[13]
sed se quoque praeceptores intente ac modeste
audiri velint; non enim iudicio discipulorum dicere
debet magister sed discipulus magistri. quin, si
fieri potest, intendendus animus in hoc quoque, ut
perspiciat, quae quisque et quomodo laudet, et
placere, quae bene dicet, non suo magis quam eorum
nomine delectetur, qui recte iudicabunt.
[14]
pueros adolescentibus permixtos sedere, non
placet mihi. nam etiamsi vir talis, qualem esse
oportet studiis moribusque praepositum, modestam
habere potest etiam iuventutem, tamen vel infirmitas a robustioribus separanda est, et carendum non
solum crimine turpitudinis verum etiam suspicione.
[15]
haec notanda breviter existimavi; nam ut absit
ab ultimis vitiis ipse ac schola, ne praecipiendum
quidem credo. ac si quis est, qui flagitia manifesta
in eligendo filii praeceptore non vitet, iam hinc
sciat cetera quoque, quae ad utilitatem iuventutis
componere conamur, esse sibi hac parte omissa
supervacua.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.