Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
12. ne hoc quidem negaverim, sequi plerumque
hanc opinionem, ut fortius dicere videantur indocti;
primum vitio male iudicantium, qui maiorem habere
vim credunt ea, quae non habent artem, ut effringere
quam aperire, rumpere quam solvere, trahere quam
ducere putant robustius.
[2]
nam et gladiator, qui
armorum inscius in rixam ruit, et luctator, qui totius
corporis nisu in id, quod semel invasit, incumbit,
fortior ab his vocatur; cum interim et hic frequenter
suis viribus ipse prosternitur, et illum vehementis
[p. 284]
impetus excipit adversarii mollis articulus.
[3]
sed
sunt in hac parte, quae imperitos etiam naturaliter
fallant; nam et divisio, cum plurimum valeat in
causis, speciem virium minuit, et rudia politis maiora
et sparsa compositis numerosiora creduntur.
[4]
est
praeterea quaedam virtutum vitiorumque vicinia,
qua maledicus pro libero, temerarius pro forti, effusus
pro copioso accipitur. maledicit autem ineruditus
apertius et saepius vel cum periculo suscepti litigatoris, frequenter etiam suo.
[5]
adfert et ista res
opinionem, quia libentissime homines audiunt ea,
quae dicere ipsi noluissent. illud quoque alterum
quod est in elocutione ipsa periculum minus vitat
conaturque perdite, unde evenit nonnunquam, ut
aliquid grande inveniat qui semper quaerit quod
nimium est; verum id et raro provenit, et cetera
vitia non pensat.
[6]
propter hoc quoque interdum videntur indocti
copiam habere maiorem, quod dicunt omnia; doctis
est et electio et modus. his accedit, quod a cura
docendi quod intenderunt recedunt. itaque illud
quaestionum et argumentorum apud corrupta iudicia
[p. 286]
frigus evitant nihilque aliud, quam quod vel pravis
voluptatibus aures assistentium permulceat, quaerunt.
[7]
sententiae quoque ipsae, quas solas petunt, magis
eminent, cum omnia circa illas sordida et abiecta
sunt; ut lumina non inter umbras, quemadmodum
Cicero dicit, sed plane in tenebris clariora sunt.
itaque ingeniosi vocentur, ut libet, dum tamen constet contumeliose sic laudari disertum.
[8]
nihilominus
confitendum est etiam detrahere doctrinam aliquid,
ut limam rudibus et cotes hebetibus et vino vetustatem, sed vitia detrahit, atque eo solo minus est,
quod litterae perpolierunt, quo melius.
[9]
verum hi pronuntiatione quoque famam dicendi
fortius quaerunt. nam et clamant ubique et omnia
levata, ut ipsi vocant, manu emugiunt, multo discursu, anhelitu, iactatione gestus, motu capitis
furentes.
[10]
iam collidere manus, terrae pedem incutere, femur, pectus, frontem caedere, mire ad
pullatum circulum facit; cum ille eruditus, ut in
oratione multa summittere, variare, disponere, ita
etiam in pronuntiando suum cuique eorum, quae
[p. 288]
dicet, colori accommodare actum sciat, et, si quid sit
perpetua observatione dignum, modestus et esse et
videri malit.
[11]
at illi hane vim appellant, quae est
potius violentia; cum interim non actores modo
aliquos invenias sed, quod est turpius, praeceptores
etiam, qui brevem dicendi exercitationem consecuti
omissa ratione ut tulit impetus, passim tumultuentur
eosque, qui plus honoris litteris tribuerunt, ineptos
et ieiunos et trepidos et infirmos, ut quodque verbum
contumeliosissimum occurrit, appellent.
[12]
verum illis
quidem gratulemur sine labor, sine ratione, sine
disciplina disertis; nos, quando et praecipiendi
munus iam pridem deprecati sumus et in foro quoque dicendi, quia honestissimum finem putabamus
desinere dum desideraremur, inquirendo scribendoque talia consolemur otium nostrum, quae futura
usui bonae mentis iuvenibus arbitramur, nobis certe
sunt voluptati.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.